01 Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta
men sis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti
sunt cæli, et vidi visiones Dei.
02 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis
regis Ioachin,
03 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi,
sacerdotem, in terra Chaldæorum secus flumen Chobar, et facta est
super eum ibi manus Domini.
04 Et vidi: et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes
magna et ignis conglobatus, et splendor in circuitu eius, et de medio
eius quasi species electri, id est de medio ignis;
05 et ex medio eius similitudo quattuor animalium, et hic
aspectus eorum: similitudo hominis erat eis.
06 Quattuor facies uni et quattuor pennæ uni;
07 pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta
pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus æris candentis.
08 Et manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor partibus.
Facies autem et pennæ illorum quattuor:
09 iunctæ erant pennæ eorum altera ad alteram; non revertebantur,
cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
10 Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis
a dextris ipsorum quattuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum
quattuor et facies aquilæ ipsorum quattuor.
11 Et pennæ eorum extentæ desuper; duæ pennæ singulorum
iungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.
12 Et unumquodque coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus
spiritus, illuc gradiebantur nec revertebantur, cum ambularent.
13 Et in medio animalium, aspectus quasi carbonum ignis
ardentium, quasi aspectus lampadarum discurrentium in medio
animalium; et splendor erat ignis, et de igne fulgur egrediens.
14 Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris
coruscantis.
15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram
iuxta singula animalia.
16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi,
et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi
sit rota in medio rotæ.
17 Per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur,
cum ambularent.
18 Canthis autem earum erat altitudo et horribilis aspectus; et
canthi earum erant oculis pleni in circuitu ipsarum quattuor.
19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ iuxta
ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.
20 Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotæ pariter
levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis.
21 Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum elevatis a
terra pariter elevabantur, et rotæ sequentes ea, quia spiritus
animalium erat in rotis.
22 Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus
crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper.
23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ altera ad alteram;
unumquodque duabus alis velabat corpus suum.
24 Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi
sonum Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus
castrorum; cumque starent, demittebantur pennæ eorum.
25 Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput
eorum, stabant et submittebant alas suas.
26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi
aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem
throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per
circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum
eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu.
28 Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviæ: sic
erat aspectus splendoris per gyrum. Hæc visio similitudinis gloriæ
Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem
loquentis.
01 Et dixit ad me: « Fili hominis, sta super pedes tuos, et
loquar tecum ».
02 Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et
statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me
03 et dicentem: « Fili hominis, mitto ego te ad filios
Israel, ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me; ipsi et patres
eorum prævaricati sunt in me usque ad diem hanc.
04 Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto
te; et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus.
05 Ipsi sive audiant, sive contemnant — quoniam domus exasperans
est — sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.
06 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum
metuas, etsi cardui et spinæ te circumdant, et cum scorpionibus
habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia
domus exasperans est.
07 Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant,
quoniam exasperantes sunt.
08 Tu autem, fili hominis, audi, quæcumque loquor ad te, et noli
esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et
comede, quæcumque ego do tibi ».
09 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus
liber;
10 et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris,
et scriptæ erant in eo lamentationes et gemitus et væ.
01 Et dixit ad me: « Fili hominis, quodcumque inveneris,
comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios
Israel ».
02 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo
03 et dixit ad me: « Fili hominis, venter tuus comedet, et
viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi ». Et
comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
04 Et dixit ad me: « Fili hominis, vade ad domum Israel et
loqueris verba mea ad eos.
05 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu
mitteris, ad domum Israel;
06 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ,
quorum non possis audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi
audirent te.
07 Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me;
omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde.
08 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem
tuam duriorem frontibus eorum;
09 ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas
eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ».
10 Et dixit ad me: « Fili hominis, omnes sermones meos, quos
loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi.
11 Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui,
et loqueris ad eos et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus; sive
audiant, sive contemnant ».
12 Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis
magnæ, cum elevaretur gloria Domini de loco suo;
13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et
vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnæ.
14 Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in
indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis.
15 Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui
habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi
ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum.
16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini
ad me dicens:
17 « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et
audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me.
18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum
neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse
impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua
requiram.
19 Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus
ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua
morietur, tu autem animam tuam liberasti.
20 Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit
iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non
commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria
iustitiæ eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram.
21 Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille
non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam
liberasti ».
22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me:
« Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum ».
23 Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini
stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in
faciem meam.
24 Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos
et locutus est mihi et dixit ad me: « Ingredere et includere in
medio domus tuæ.
25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et
ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum;
26 et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus nec
quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est.
27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad
eos: Hæc dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit,
contemnat, quia domus exasperans est ».
01 « Et tu, fili hominis, sume tibi laterem et pones eum
coram te et describes in eo civitatem Ierusalem.
02 Et ordinabis adversus eam obsidionem et ædificabis munitiones
et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in
gyro.
03 Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum
ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad
eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui
Israel.
04 Et tu recumbes super latus tuum sinistrum et pones iniquitates
domus Israel super eo; numero dierum, quibus recumbes super illud,
assumes iniquitatem eorum.
05 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum
trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel.
06 Et cum compleveris hæc, recumbes super latus tuum dextrum
secundo et assumes iniquitatem domus Iudæ quadraginta diebus; diem
pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi.
07 Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium
tuum erit exsertum, et prophetabis adversus eam.
08 Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes a latere tuo
in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuæ.
09 Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et
milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero
dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta
diebus comedes illud.
10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti
stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud.
11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque
ad tempus bibes illud.
12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore,
quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum”.
13 Et dixit Dominus: « Sic comedent filii Israel panem suum
pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos ».
14 Et dixi: « Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est
polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia
mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda ».
15 Et dixit ad me: « Ecce dedi tibi fimum boum pro
stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo ».
16 Et dixit ad me: « Fili hominis, ecce ego conteram baculum
panis in Ierusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine
et aquam in mensura et in desolatione bibent,
17 ut, deficientibus pane et aqua, desoletur unusquisque cum
fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis.
01 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos
et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes
tibi stateram ponderis et divides eos.
02 Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post
completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides
gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et
gladium nudabo post eos.
03 Et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate
pallii tui;
04 et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et
combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum
Israel:
05 Hæc dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem! In medio gentium
posui eam et in circuitu eius terras.
06 Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et
præcepta mea ultra quam terræ, quæ in circuitu eius sunt: iudicia
enim mea proiecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt.
07 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis
quam gentes, quæ in circuitu vestro sunt, et in præceptis meis non
ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quæ
in circuitu vestro sunt, non estis operati,
08 ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam
in medio tui iudicia in oculis gentium
09 et faciam in te, quæ non feci et quibus similia ultra non
faciam, propter omnes abominationes tuas.
10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent
patres suos, et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias
tuas in omnem ventum.
11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum
meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus
abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et
non miserebor.
12 Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio
tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero
partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos.
13 Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem
meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in
zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
14 Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quæ in
circuitu tuo sunt, in conspectu omnis prætereuntis;
15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in
gentibus, quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in
furore et in indignatione et in castigationibus iræ.
16 Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis pessimas
in vos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam, ut destruam vos, et
famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis;
17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque
liberis facient te, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et
gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum ».
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et
prophetabis ad eos
03 et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit
Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego
inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra;
04 et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et
deiciam interfectos vestros ante idola vestra.
05 Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum
vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras;
06 in omnibus habitationibus vestris urbes desertæ erunt, et
excelsa demolientur, ut dissipentur et intereant aræ vestræ, et
confringantur et cessent idola vestra, et conterantur delubra vestra,
et deleantur opera vestra.
07 Et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego
Dominus.
08 Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus,
cum dispersero vos in terris;
09 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas
captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a
me, et oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt
sibimet super malis, quæ fecerunt in universis abominationibus suis,
10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem
eis malum hoc.
11 Hæc dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et
dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame
et peste ruituri sunt!
12 Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio
corruet; et, qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et
complebo indignationem meam in eis.
13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in
medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle
excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum
nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt
tura redolentia universis idolis suis.
14 Et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et
destitutam a deserto usque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et
scient quia ego Dominus ».
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Et tu, fili hominis, loquere. Hæc dicit Dominus Deus
terræ Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terræ;
03 nunc finis super te, et immittam furorem meum in te et
iudicabo te iuxta vias tuas et ponam super te omnes abominationes
tuas.
04 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor, sed vias
tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et
scietis quia ego Dominus.
05 Hæc dicit Dominus Deus: Afflictio super afflictionem ecce
venit.
06 Finis venit, venit finis; evigilavit adversum te, ecce venit.
07 Venit contractio super te, qui habitas in terra; venit tempus,
prope est dies turbationis et non iubilationis in montibus.
08 Nunc de propinquo effundam iram meam super te et complebo
furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et imponam tibi
omnia scelera tua;
09 et non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas
imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis
quia ego sum Dominus percutiens.
10 Ecce dies, ecce venit; egressa est contractio, floruit
iniustitia, germinavit superbia;
11 violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et
non ex pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis.
12 Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur; et,
qui vendit, non lugeat, quia ira super omnem pompam eius.
13 Quia, qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur, cum
adhuc sit in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem pompam eius
non regredietur, et unusquisque in iniquitate sua vitam suam non
confortabit.
14 Canite tuba, præparentur omnia, sed non est qui vadat ad
prœlium; ira enim mea super universam pompam eius.
15 Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est,
gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia
devorabuntur.
16 Et salvabuntur, qui fugerint ex eis, et erunt in montibus
quasi columbæ convallium omnes gementes, unusquisque in iniquitate
sua.
17 Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
18 Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido; et in omni
facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
19 Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam
erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die
furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non
implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est,
20 et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et
imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo; propter
hoc dedi eis illud in immunditiam.
21 Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis
terræ in prædam, et contaminabunt illud.
22 Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum
absconditum; et introibunt in illud prædones et contaminabunt illud
23 et facient ex illo catenas; quoniam terra plena est iudicio
sanguinum, et civitas plena iniquitate.
24 Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum;
et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria
eorum.
25 Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
26 Calamitas super calamitatem veniet, et auditus super auditum;
et quærent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et
consilium a senioribus.
27 Rex lugebit, et princeps induetur horrore, et manus populi
terræ conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis et secundum
iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus ».