Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Ezechiel 21 (Nova Vulgata)
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb.
03 Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem.
04 Et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur ».
05 Et dixi: « Heu, Domine Deus! Ipsi dicunt de me: “Numquid non per parabolas loquitur iste?” ».
06 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
07 « Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel.
08 Et dices terræ Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium.
09 Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem,
10 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
11 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
12 Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ; ecce venit et fiet », ait Dominus Deus.
13 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
14 « Fili hominis, propheta et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus;
15 ut cædat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est.
16 Et datus est ad levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste limatus, ut sit in manu interficientis.
17 Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo.
18 Idcirco plaude super femur, quia probatio est, dicit Dominus Deus.
19 Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui eos circumdat,
20 ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad cædem!
21 “Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque acies tuæ sunt destinatæ”.
22 Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum ».
23 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
24 “Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambæ; et indicem statue, in capite viæ civitatis statue.
25 Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam.
26 Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit.
27 Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad cædem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.
28 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriam revocabit iniquitatem ad capiendum.
29 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatæ sunt prævaricationes vestræ, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini.
30 Tu autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis finitæ —
31 hæc dicit Dominus Deus — auferatur cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur.
32 Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei.
33 Et tu, fili hominis, propheta et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat,
34 cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitæ.
35 Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuæ iudicabo te.
36 Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum.
37 Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terræ; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum ».
 
Ezechiel 22 (Nova Vulgata)
01 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
02 « Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?
03 Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quæ fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
04 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.
05 Quæ iuxta sunt et quæ procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu.
06 Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.
07 Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te.
08 Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti.
09 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.
10 Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te;
11 et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.
13 Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
14 Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;
15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te:
16 et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus ».
17 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
18 « Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et æs et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.
19 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem
20 congregatione argenti et æris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos
21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos ».
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
24 « Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris,
25 cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque prædam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
26 Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
27 Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.
28 Prophetæ autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Hæc dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus.
29 Populus terræ calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio.
30 Et quæsivi de eis virum, qui interponeret sæpem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.
31 Et effudi super eos indignationem meam, in igne iræ meæ consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi », ait Dominus Deus.
 
Ezechiel 23 (Nova Vulgata)
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt
03 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adulescentia sua fornicatæ sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactæ sunt mammæ virginitatis earum.
04 Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba.
05 Fornicata est igitur Oolla discedens a me; et insanivit in amatores suos, in Assyrios: bellatores
06 vestitos hyacintho, principes et magistratus, iuvenes desiderabiles universi, equites ascensores equorum.
07 Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriæ universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est.
08 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera virginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam.
09 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assyriæ, in quos insanivit;
10 ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt et ipsam occiderunt gladio; et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea.
11 Quod cum vidisset soror eius Ooliba, plus quam illa insanivit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suæ.
12 In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles.
13 Et vidi quod polluta esset: via una ambarum;
14 et auxit fornicationes suas. Cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas sinopide,
15 et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldæa.
16 Et insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldæam.
17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris, polluerunt eam stupris suis; et, cum polluta esset ab eis, recessit anima eius ab illis.
18 Cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam, recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore eius.
19 Multiplicavit autem fornicationes suas, recordans dies adulescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti;
20 et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
21 Et desiderasti scelus adulescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et tactæ mammæ pubertatis tuæ.
22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego suscitabo amatores tuos contra te, de quibus recessit anima tua; et congregabo eos adversum te in circuitu,
23 filios Babylonis et universos Chaldæos, Phacud et Sue et Cue, omnes filios Assyriorum cum eis, iuvenes desiderabiles, duces et magistratus universos, essedarios et nominatos, ascensores equorum omnes.
24 Et venient super te instructi curru et rota, cum multitudine populorum; scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis.
25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore: nasum tuum et aures tuas præcident et, quæ remanserint de te, gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni.
26 Et denudabunt te vestimentis tuis et tollent vasa gloriæ tuæ;
27 et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Ægypti, nec levabis oculos tuos ad eos et Ægypti non recordaberis amplius.
28 Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua;
29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum et fornicationes tuæ.
30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum.
31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.
32 Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum — eris in derisum et in subsannationem —: est capacissimus.
33 Ebrietate et dolore repleberis, calice stuporis et horroris, calice sororis tuæ Samariæ,
34 et bibes illum et epotabis usque ad fæces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum », ait Dominus Deus.
35 Propterea hæc dicit Dominus Deus: « Quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas ».
36 Et ait Dominus ad me: « Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? Annuntia ergo eis scelera earum.
37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt; insuper et filios suos, quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
38 Sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt.
39 Cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa, ut polluerent illud, ecce hæc fecerunt in medio domus meæ.
40 Quin et miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntius missus erat; itaque ecce venerunt. Quibus te lavisti et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri;
41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
42 Et vox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud viros multitudo hominum, qui adducebantur de deserto; et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum.
43 Et dixi de ea, quæ attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.
44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam, mulieres nefarias.
45 Viri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum ».
46 Hæc enim dicit Dominus Deus: « Adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam;
47 et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant.
48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum;
49 et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus ».
 
Ezechiel 24 (Nova Vulgata)
01 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima mensis, dicens:
02 “Fili hominis, scribe tibi nomen diei huius, in qua aggressus est rex Babylonis adversum Ierusalem hodie.
03 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam.
04 Congere frusta eius in ea, omnem partem bonam, femur et armum, electis ossibus imple eam,
05 pinguissimum pecus assume. Compone quoque struem lignorum sub ea; effervescant frusta eius, et coque ossa illius in medio eius.
06 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, ollæ, cuius rubigo in ea est, et rubigo eius non exivit de ea! Per partes et per partes suas eice ex ea, neque cadat super eam sors.
07 Sanguis enim eius in medio eius est, super limpidissimam petram effudit illum; non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere;
08 ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur.
09 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Væ civitati sanguinum, cuius ego grandem faciam pyram!
10 Congere ligna, succende ignem, coque carnes usque ad consumptionem et effunde ius, et ossa comburentur.
11 Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat æs eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius.
12 Multo labore sudatum est, et non exibit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem.
13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
14 Ego Dominus locutus sum; veniet et faciam: non indulgebo nec parcam nec placabor. Iuxta vias tuas et iuxta opera tua iudicabo te », dicit Dominus.
15 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
16 « Fili hominis, ecce ego tollo a te delicias oculorum tuorum in plaga, et non planges neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.
17 Ingemisce tacens, mortuorum luctum non facies, corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua pones in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes ».
18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut præceperat mihi.
19 Et dixit ad me populus: « Quare non indicas nobis, quid ista significent, quæ tu facis? ».
20 Et dixi ad eos: « Sermo Domini factus est ad me dicens:
21 Loquere domui Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam roboris vestri et delicias oculorum vestrorum et sollicitudinem animæ vestræ. Filii vestri et filiæ, quas reliquistis, gladio cadent.
22 Et facietis, sicut feci: ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis,
23 coronas habebitis in capitibus vestris et calceamenta in pedibus, non plangetis neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: iuxta omnia, quæ fecit, facietis, cum venerit istud, et scietis quia ego Dominus Deus.
25 Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiæ et delicias oculorum eorum et desiderium animæ eorum, filios et filias eorum;
26 in die illa, cum venerit fugiens ad te, ut annuntiet tibi,
27 in die, inquam, illa aperietur os tuum cum eo, qui fugit; et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum, et scient quia ego Dominus ».
 
Ezechiel 25 (Nova Vulgata)
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon et propheta de eis
03 et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: “Euge!” super sanctuarium meum, quia pollutum est, et super terram Israel, quoniam desolata est, et super domum Iudæ, quoniam ducti sunt in captivitatem,
04 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt castra sua in te et ponent in te tentoria sua; ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
05 Daboque Rabba in pascua camelorum et filios Ammon in cubile pecorum, et scietis quia ego Dominus.
06 Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israel,
07 idcirco ecce ego extendam manum meam super te et tradam te in direptionem gentium et interficiam te de populis et perdam de terris et conteram, et scies quia ego Dominus.
08 Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudæ!”,
09 idcirco ecce ego aperiam latus Moab privans eam civitatibus, civitatibus, inquam, eius, a finibus eius, decore terræ: Bethiesimoth et Baalmeon et Cariathaim;
10 filiis orientis cum filiis Ammon dabo eam in hereditatem, ut non sit memoria ultra filiorum Ammon in gentibus.
11 Et in Moab faciam iudicia, et scient quia ego Dominus.
12 Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem, ut se vindicaret de domo Iudæ, peccavitque delinquens et vindictam expetivit de eis,
13 idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent.
14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
15 Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas,
16 propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos et interficiam Cherethæos et perdam reliquias maritimæ regionis;
17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore, et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos ».
suivant