01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, quid habet lignum vitis præ omnibus
lignis sarmentorum, quæ sunt inter ligna silvarum?
03 Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur
de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?
04 Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit
ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus?
05 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis
cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis.
06 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter
ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores
Ierusalem.
07 Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis
consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in
eos
08 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores
exstiterint », dicit Dominus Deus.
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, notas fac Ierusalem abominationes suas
03 et dices: Hæc dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et
generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorræus et mater tua
Hetthæa.
04 Et quando nata es, in die ortus tui non est præcisus umbilicus
tuus, et in aqua non es lota in emundationem nec sale salita nec
involuta pannis.
05 Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his,
miseratus tui, sed proiecta es super faciem terræ in abiectione animæ
tuæ in die, qua nata es.
06 Præteriens autem te, vidi te palpitare in sanguine tuo et dixi
tibi, cum esses in sanguine tuo: Vive. Dixi, inquam, tibi: In
sanguine tuo vive.
07 Crescentem quasi germen agri dedi te, et crevisti et grandis
effecta es et pervenisti ad mundum muliebrem: ubera tua intumuerunt,
et pilus tuus germinavit; sed eras nuda et confusione plena.
08 Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus
amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam;
et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et
facta es mea.
09 Et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te
oleo;
10 et vestivi te discoloribus et calceavi te calceis corii
delphini et cinxi te bysso et indui te serico.
11 Et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et
torquem circa collum tuum;
12 et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et
coronam decoris in capite tuo.
13 Et ornata es auro et argento et vestita es bysso et serico et
multicoloribus. Similam et mel et oleum comedisti et decora facta es
vehementer nimis et apta ad regnum.
14 Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam,
quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit
Dominus Deus.
15 Et habens fiduciam in pulchritudine tua fornicata es in nomine
tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, quisquis
fuerit.
16 Et sumens de vestimentis tuis fecisti tibi excelsa variegata
et fornicata es super eis, sicut non est factum neque futurum est.
17 Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quæ
dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in
eis.
18 Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria et operuisti illas et
oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
19 Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus
enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et
factum est, ait Dominus Deus.
20 Et tulisti filios tuos et filias tuas, quas generasti mihi, et
immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua?
21 Immolasti filios meos et dedisti illos consecrans eis.
22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es
recordata dierum adulescentiæ tuæ, quando eras nuda et confusione
plena, palpitans in sanguine tuo.
23 Et accidit post omnem malitiam tuam — væ, væ tibi!, ait
Dominus Deus —
24 et ædificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in
cunctis plateis;
25 ad omne caput viæ ædificasti locum elevatum tuum et
abominabilem fecisti decorem tuum et divisisti pedes tuos omni
transeunti et multiplicasti fornicationes tuas.
26 Et fornicata es cum filiis Ægypti vicinis tuis magnorum
membrorum et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
27 Ecce ego extendi manum meam super te et imminui portionem tuam
et dedi te in animam odientium te, filiarum Palæstinarum, quæ
erubescunt in via tua scelerata.
28 Et fornicata es in filiis Assyriorum, eo quod necdum fueris
expleta; et, postquam fornicata es, nec sic es satiata.
29 Et multiplicasti fornicationem tuam usque ad terram mercatorum
Chaldæam, et nec sic satiata es.
30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia
hæc opera mulieris meretricis et procacis?
31 Quia fabricasti fornicem tuum in capite omnis viæ et excelsum
tuum fecisti in omni platea; nec facta es quasi meretrix, quia
sprevisti pretium.
32 Mulier adultera loco viri sui accipit alienos.
33 Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti
mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis, ut intrarent ad te
undique ad fornicandum tecum.
34 Factumque in te est contra consuetudinem mulierum in
fornicationibus tuis, et post te non sunt fornicati; in eo enim quod
dedisti mercedes et mercedes non accepisti, factum est in te
contrarium.
35 Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
36 Hæc dicit Dominus Deus: Quia effusum est æs tuum, et revelata
est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad
omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos
dedisti eis,
37 ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda
fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et
congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis,
et videbunt omnem turpitudinem tuam.
38 Et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem
et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
39 Et dabo te in manus eorum, et destruent fornicem tuum et
demolientur excelsa tua et denudabunt te vestimentis tuis et auferent
vasa decoris tui et derelinquent te nudam plenamque ignominia.
40 Et convocabunt contra te congregationem et lapidabunt te
lapidibus et trucidabunt te gladiis suis.
41 Et comburent domos tuas igni et facient in te iudicia in
oculis mulierum plurimarum; et faciam ut desinas fornicari, et
mercedes ultra non dabis.
42 Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a
te; et quiescam nec irascar amplius.
43 Eo quod non fueris recordata dierum adulescentiæ tuæ et
provocasti me in omnibus his, propterea et ego vias tuas in capite
tuo dabo, ait Dominus Deus, et non feci iuxta scelera tua in omnibus
abominationibus tuis.
44 Ecce omnis, qui dicit vulgo proverbium in te, assumet illud
dicens: “Sicut mater, ita et filia eius”.
45 Filia matris tuæ es tu, quæ sprevit virum suum et filios suos;
et soror sororum tuarum es tu, quæ spreverunt viros suos et filios
suos. Mater vestra Hetthæa, et pater vester Amorræus.
46 Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiæ eius, quæ habitat ad
sinistram tuam; soror autem tua minor te, quæ habitat a dextris tuis,
Sodoma et filiæ eius.
47 Sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum
fecisti; quasi parum fuisset, sceleratiora fecisti illis in omnibus
viis tuis.
48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non fecit Sodoma soror tua, ipsa
et filiæ eius, sicut fecisti tu et filiæ tuæ.
49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ: superbia,
saturitas panis et securum otium erat ei et filiabus eius, et manum
egeni et pauperis non sustentabant;
50 et elevatæ sunt et fecerunt abominationes coram me, et abstuli
eas, sicut vidisti.
51 Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit, sed
vicisti eas sceleribus tuis et iustificasti sorores tuas in omnibus
abominationibus tuis, quas operata es.
52 Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ absolvisti sorores tuas
peccatis tuis, sceleratius agens quam illæ; iustificatæ sunt enim a
te. Ergo et tu confundere et porta ignominiam tuam, quæ iustificasti
sorores tuas.
53 Et convertam sortem earum, sortem Sodomorum cum filiabus suis
et sortem Samariæ et filiarum eius; et convertam sortem tuam in medio
earum,
54 ut portes ignominiam tuam et confundaris in omnibus, quæ
fecisti consolans eas.
55 Et soror tua Sodoma et filiæ eius revertentur ad pristinum
statum suum, et Samaria et filiæ eius revertentur ad pristinum statum
suum, et tu et filiæ tuæ revertimini ad pristinum statum vestrum.
56 Nonne fuit Sodoma, soror tua, in fabulam in ore tuo in die
superbiæ tuæ,
57 antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore tu es in
opprobrium filiarum Syriæ et cunctarum in circuitu tuo filiarum
Palæstinarum, quæ ambiunt te per gyrum?
58 Scelus tuum et ignominiam tuam tu portabis, ait Dominus.
59 Quia hæc dicit Dominus Deus: Et faciam tibi, sicut fecisti,
qui despexisti iuramentum, ut irritum faceres pactum.
60 Et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adulescentiæ tuæ
et suscitabo tibi pactum sempiternum.
61 Et recordaberis viarum tuarum et confunderis, cum receperis
sorores tuas te maiores cum minoribus tuis, et dabo eas tibi in
filias sed non ex pacto tuo.
62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus,
63 ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os
præ confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quæ
fecisti », ait Dominus Deus.
01 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
02 “Fili ho minis, propone ænigma et narra parabolam ad domum
Israel
03 et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum
alarum, longo pennarum ductu, plena plumis et varietate, venit ad
Libanum et tulit cacumen cedri;
04 summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in
terram Chanaan, in urbem negotiatorum posuit illam.
05 Et tulit de semine terræ et posuit illud in terra pro semine,
super aquas multas, quasi salicem posuit illud,
06 ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura,
respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent.
Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit
propagines.
07 Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis;
et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos
extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolæ, in
quibus erat plantata.
08 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat
frondes et portet fructum et sit in vineam grandem.
09 Dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne
radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia
recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi
neque populo multo, ut evellat eam radicitus.
10 Ecce plantata est; ergone prosperabitur? Nonne, cum tetigerit
eam ventus urens, siccabitur et in areis, in quibus germinaverat,
arescet? ».
11 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
12 « Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista
significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit
regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem;
13 et tulit de semine regni pepigitque cum eo fœdus et accepit ab
eo iusiurandum, sed et fortes terræ sustulit,
14 ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret
pactum eius et servaret illud.
15 Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Ægyptum, ut daret sibi
equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur
salutem, qui fecit hæc? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui
constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit
pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
17 Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum
pharao in prœlio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut
interficiat animas multas.
18 Spreverat enim iuramentum, ut solveret fœdus, et ecce dedit
manum suam et, cum omnia hæc fecerit, non effugiet.
19 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum
meum, quod sprevit, et fœdus meum, quod prævaricatus est, ponam in
caput eius
20 et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula
mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in
prævaricatione, qua prævaricatus est in me.
21 Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent;
residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego
Dominus locutus sum.
22 Hæc dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri
sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et
plantabo super montem excelsum et eminentem.
23 In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen
et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea
omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius
nidificabit.
24 Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi
lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et
frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et
feci ».
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 “Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra
Israel dicentes: “Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum
obstupescunt”?
03 Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium
in Israel.
04 Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii
mea est; anima, quæ peccaverit, ipsa morietur.
05 Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudicium et iustitiam,
06 in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad
idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad
mulierem menstruatam non accesserit
07 et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vim
nihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit
vestimento,
08 ad usuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab
iniquitate averterit manum suam, iudicium verum fecerit inter virum
et virum,
09 in præceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut
faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus.
10 Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et
facientem unum de istis,
11 cum ipse hæc omnia non fecerit, et etiam in montibus
comedentem et uxorem proximi sui polluentem,
12 egenum et pauperem affligentem, rapientem rapinas, pignus non
reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem,
13 ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non
vivet. Cum universa detestanda hæc fecerit, morte morietur; sanguis
eius in ipso erit.
14 Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui,
quæ fecit, timuerit et non fecerit simile eis:
15 super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad
idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
16 et virum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non
rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,
17 ab iniuria averterit manum suam, usuram et fenus non
acceperit, iudicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit, hic
non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
18 Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum
operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
19 Et dicitis: “Quare non portavit filius iniquitatem patris?”.
Videlicet, quia filius iudicium et iustitiam operatus est, omnia
præcepta mea custodivit et fecit illa, vivet vita.
20 Anima, quæ peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit
iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia
iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum.
21 Si autem impius egerit pænitentiam ab omnibus peccatis suis,
quæ operatus est, et custodierit universa præcepta mea et fecerit
iudicium et iustitiam, vita vivet, non morietur.
22 Omnes iniquitates eius, quas operatus est, non memorabuntur
ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet.
23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et
non ut convertatur a viis suis et vivat?
24 Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit
iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius,
numquid vivet? Omnes iustitiæ eius, quas fecerat, non recordabuntur;
in prævaricatione, qua prævaricatus est, et in peccato suo, quod
peccavit, in ipsis morietur.
25 Et dixistis: “Non est æqua via Domini”. Audite ergo, domus
Israel: Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ
sunt?
26 Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit
iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est, morietur.
27 Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus
est, et fecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit;
28 considerans enim et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis,
quas operatus est, vita vivet, non morietur.
29 Et dicunt domus Israel: “Non est æqua via Domini”. Numquid viæ
meæ non sunt æquæ, domus Israel, et non magis viæ vestræ pravæ?
30 Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel,
ait Dominus Deus. Convertimini et agite pænitentiam ab omnibus
iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis.
31 Proicite a vobis omnes prævaricationes vestras, in quibus
prævaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et
quare moriemini, domus Israel?
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et
vivite.
01 Et tu, assume planctum super principes Israel
02 et dices: Qualis erat mater tua leæna inter leones! Cubavit in
medio leunculorum, enutrivit catulos suos.
03 Et educavit unum de leunculis suis; leo factus est et didicit
capere prædam, homines devoravit.
04 Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est;
et adduxerunt eum in circulis in terram Ægypti.
05 Quæ cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes eius,
tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum.
06 Qui incedebat inter leones, factus est leo et didicit prædam
capere, homines devoravit;
07 et fregit arces eorum et civitates eorum vastavit. Et
obstupuit terra et plenitudo eius a voce rugitus illius.
08 Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et
expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus est.
09 Et miserunt eum in caveam in circulis et adduxerunt eum ad
regem Babylonis; qui misit eum in carcerem, ne audiretur vox eius
ultra super montes Israel.
10 Mater tua vineæ assimilabatur super aquam plantata. Fructus
eius et frondes eius creverunt ex aquis multis;
11 et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium, et
exaltata est statura eius usque in nubes, et apparuit in altitudine
sua, in multitudine palmitum suorum.
12 Et evulsa est in ira in terramque proiecta, et ventus urens
siccavit fructum eius; abrepta et arefacta est virga roboris eius,
ignis comedit eam.
13 Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et
sitienti.
14 Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius
comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni ».
Planctus est, et erit in planctum.
01 Et factum est in anno septimo, in quinto mense, in decima
mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum,
et sederunt coram me.
02 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
03 « Fili hominis, loquere senioribus Israel et dices ad
eos: Hæc dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum me vos venistis?
Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
04 Numquid iudicabis eos, numquid iudicabis, fili hominis?
Abominationes patrum eorum ostende eis.
05 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: In die qua elegi
Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in
terra Ægypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus
vester;
06 in die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de
terra Ægypti in terram, quam provideram eis fluentem lacte et melle,
quæ est egregia inter omnes terras.
07 Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum
abiciat, et in idolis Ægypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester.
08 Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque
abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Ægypti
reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et
consummarem iram meam in eis in medio terræ Ægypti.
09 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus,
in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de
terra Ægypti.
10 Eduxi ergo eos de terra Ægypti et duxi in desertum.
11 Et dedi eis præcepta mea et iudicia mea ostendi eis, quæ
faciat homo et vivat in eis.
12 Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et
eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
13 Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in præceptis meis
non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quæ faciens homo vivet
in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut
effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos.
14 Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de
quibus eduxi eos in conspectu earum.
15 Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto, ne
inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle,
præcipuam terrarum omnium;
16 quia iudicia mea proiecerunt et in præceptis meis non
ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor
eorum gradiebatur.
17 Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos;
nec consumpsi eos in deserto.
18 Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In præceptis patrum
vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis
eorum polluamini.
19 Ego Dominus Deus vester. In præceptis meis ambulate et iudicia
mea custodite et facite ea
20 et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos,
et sciatur quia ego Dominus Deus vester.
21 Et exacerbaverunt me filii; in præceptis meis non ambulaverunt
et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quæ cum fecerit
homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ut
effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in
deserto.
22 Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non
violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum.
23 Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem
illos in nationes et ventilarem in terras,
24 eo quod iudicia mea non fecissent et præcepta mea reprobassent
et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi
eorum.
25 Ergo et ego dedi eis præcepta non bona et iudicia, in quibus
non vivent;
26 et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod
aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus.
27 Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad
eos: Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me
patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
28 et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut
darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et
immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem
oblationis suæ et posuerunt ibi odorem suavitatis suæ et libaverunt
libationes suas.
29 Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et
vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem.
30 Propterea dic ad domum Israel: Hæc dicit Dominus Deus: Certe
in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos
fornicamini
31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios
vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque
hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus
Deus, quia non respondebo vobis.
32 Neque cogitatio mentis vestræ fiet dicentium: “Erimus sicut
gentes et sicut cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”.
33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio
extento et in furore effuso regnabo super vos.
34 Et educam vos de populis et congregabo vos de terris, in
quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et in furore
effuso.
35 Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendam
vobiscum ibi facie ad faciem.
36 Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto
terræ Ægypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus,
37 et transire vos faciam sub baculo meo et inducam vos in
vinculis fœderis.
38 Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra
incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et
scietis quia ego Dominus.
39 Et vos, domus Israel, hæc dicit Dominus Deus: Singuli post
idola vestra ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et
nomen meum sanctum non polluetis ultra in muneribus vestris et in
idolis vestris?
40 In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus
Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra,
in qua placebunt mihi; et ibi quæram donaria vestra et primitias
oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris.
41 In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis
et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et
sanctificabor in vobis in oculis nationum.
42 Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram
Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus
vestris.
43 Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum
vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu
vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis.
44 Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter
nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum scelera
vestra pessima, domus Israel », ait Dominus Deus.