Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Ezechiel 37 (Nova Vulgata)
01 Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus,
02 et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.
03 Et dixit ad me: « Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ». Et dixi: « Domine, tu nosti ».
04 Et dixit ad me: « Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
05 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis,
06 et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus ».
07 Et prophetavi, sicut præceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.
08 Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant.
09 Et dixit ad me: « Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant ».
10 Et prophetavi, sicut præceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
11 Et dixit ad me: « Fili hominis, ossa hæc universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”.
12 Propterea vaticinare et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel;
13 et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus.
14 Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio », ait Dominus Deus.
15 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
16 « Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudæ et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctæ domui Israel sociis eius.
17 Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum; et erunt in unionem in manu tua.
18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”,
19 loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ iunctæ sunt ei, et dabo eas pariter cum ligno Iudæ et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea.
20 Erunt autem ligna, super quæ scripseris, in manu tua in oculis eorum,
21 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
22 et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duæ gentes nec dividentur amplius in duo regna.
23 Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
25 Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
26 Et percutiam illis fœdus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo; et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,
27 et erit habitaculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus;
28 et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum ».
 
Ezechiel 38 (Nova Vulgata)
01 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
02 « Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, in terra Magog, principem summum Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo
03 et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Gog, principem summum Mosoch et Thubal,
04 et circumagam te et ponam uncos in maxillis tuis et educam te et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos perfecte universos, multitudinem magnam cum scuto et clipeo arripientes gladium.
05 Persæ, Chus et Phut cum eis, omnes scutati et galeati;
06 Gomer et universa agmina eius, domus Thogorma de extremo aquilone et totum robur eius, populi multi tecum.
07 Præpara et instrue te et omnem multitudinem tuam, quæ coacervata est ad te, et esto mihi in custodiam.
08 Post dies multos evocaberis; in novissimo annorum venies ad terram, quæ reversa est a gladio, congregata est de populis multis ad montes Israel, qui fuerunt deserti iugiter: hæc de populis educta est, et habitant in ea confidenter universi.
09 Ascendens autem quasi tempestas venies, quasi nubes, ut operias terram, tu et omnia agmina tua et populi multi tecum.
10 Hæc dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam
11 et dices: “Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portæ non sunt eis”;
12 ut diripias spolia et capias prædam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terræ.
13 Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”.
14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israel confidenter, consurges?
15 Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, cœtus magnus et exercitus vehemens.
16 Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog.
17 Hæc dicit Dominus Deus: Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israel, qui prophetaverunt in diebus illis per annos, ut adducerem te super eos.
18 Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israel, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
19 Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum: In die illa erit commotio magna super terram Israel,
20 et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres cæli et bestiæ agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terræ; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet.
21 Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur.
22 Et iudicabo eum peste et sanguine et imbre vehementi et lapidibus grandinis; ignem et sulphur pluam super eum et super exercitum eius et super populos multos, qui sunt cum eo,
23 et magnificabor et sanctificabor et notus ero in oculis multarum gentium, et scient quia ego Dominus.
 
Ezechiel 39 (Nova Vulgata)
01 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem summum Mosoch e Thubal;
02 et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel.
03 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam.
04 Super montes Israel cades, tu et omnia agmina tua et populi, qui sunt tecum; feris avibus, omni volatili et bestiis terræ dedi te devorandum:
05 super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
06 Et emittam ignem in Magog et in his, qui habitant in insulis confidenter, et scient quia ego Dominus.
07 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israel et non polluam nomen sanctum meum amplius, et scient gentes quia ego Dominus, sanctus in Israel.
08 Ecce venit et fit, ait Dominus Deus; hæc est dies, de qua locutus sum.
09 Et egredientur habitatores de civitatibus Israel et succendent et comburent arma, clipeum et scutum, arcum et sagittas et baculos, manus et contos, et succendent ea igne septem annis.
10 Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et deprædabuntur eos, quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.
11 Et erit, in die illa dabo Gog locum nominatum sepulcrum in Israel, vallem viatorum ad orientem maris, quæ oppilat viam prætereuntibus; et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius, et vocabitur vallis Multitudinis Gog.
12 Et sepelient eos domus Israel, ut mundent terram septem mensibus;
13 sepeliet autem eum omnis populus terræ, et erit eis nominata dies, in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
14 Et viros iugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant eos, qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam; post menses autem septem quærere incipient
15 et circuibunt peragrantes terram; cumque viderint os hominis, statuent iuxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog.
16 Nomen quoque civitatis Amona, et mundabunt terram.
17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem.
18 Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terræ bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes;
19 et comedetis adipem in saturitatem et bibetis sanguinem in ebrietatem de victima, quam ego immolabo vobis.
20 Et saturabimini super mensam meam de equo et de iugali currus, de forti et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
21 Et ponam gloriam meam in gentibus, et videbunt omnes gentes iudicium meum, quod fecerim, et manum meam, quam posuerim super eos;
22 et scient domus Israel quia ego Dominus Deus eorum a die illa et deinceps,
23 et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israel, eo quod reliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis et tradiderim eos in manus hostium suorum, et ceciderint in gladio universi.
24 Iuxta immunditiam eorum et scelera eorum feci eis et abscondi faciem meam ab illis.
25 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc restituam Iacob et miserebor omnis domus Israel et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26 Et portabunt confusionem suam et omnem prævaricationem, quam prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat.
27 Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum,
28 et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes et congregaverim eos super terram suam et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super domum Israel », ait Dominus Deus.
 
Ezechiel 40 (Nova Vulgata)
01 In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostræ, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc.
02 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis ad austrum.
03 Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species æris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensuræ in manu eius, stabat autem in porta.
04 Et locutus est ad me idem vir: « Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quæ ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quæ tu vides, domui Israel ».
05 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in manu viri calamus mensuræ sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et mensus est latitudinem ædificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
06 Et venit ad portam, quæ respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus eius et mensus est limen portæ calamo uno latitudinem
07 et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et inter cubicula quinque cubitos et limen portæ iuxta vestibulum portæ intrinsecus calamo uno.
08 Et mensus est vestibulum portæ
09 octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum autem portæ erat intrinsecus.
10 Porro cubicula portæ ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte.
11 Et mensus est latitudinem ostii portæ decem cubitorum et longitudinem portæ tredecim cubitorum,
12 et sæptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula autem sex cubitorum erant hinc et inde.
13 Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium, (14)
15 et a facie ingressus portæ usque ad faciem vestibuli portæ intrinsecus, quinquaginta cubitos.
16 Et erant fenestræ marginatæ in cubiculis et in postibus intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo fenestræ per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum.
17 Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedræ et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedræ in circuitu pavimenti;
18 et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum; hoc erat pavimentum inferius.
19 Et mensus est latitudinem a facie portæ inferioris usque ad frontem portæ interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo.
20 Portam quoque, quæ respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine;
21 et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et vestibulum eius secundum mensuram portæ prioris; quinquaginta cubitorum longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum.
22 Et fenestræ vestibuli eius et sculpturæ palmarum secundum mensuram portæ, quæ respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus eius, et vestibulum intrinsecus.
23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
24 Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quæ respiciebat ad austrum; et mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores.
25 Et fenestræ eius et vestibuli in circuitu sicut fenestræ ceteræ; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et cælatæ palmæ erant, una hinc et altera inde, in postibus eius.
27 Et porta erat atrio interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via australi centum cubitos.
28 Et introduxit me in atrium interius per portam australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores;
29 cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius eisdem mensuris; et fenestræ erant ei et vestibulo eius in circuitu. Quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum. (30)
31 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmæ in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam.
32 Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et mensus est portam secundum mensuras superiores;
33 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut supra; et fenestræ erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum.
34 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmæ cælatæ in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
35 Et introduxit me ad portam, quæ respiciebat ad aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores
36 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et fenestræ ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
37 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et cælatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius.
38 Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portæ; ibi lavabunt holocaustum.
39 Et in vestibulo portæ duæ mensæ hinc et duæ mensæ inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto.
40 Et ad latus extra vestibulum ad ostium portæ, quæ respicit ad aquilonem, duæ mensæ; et ad latus alterum vestibuli portæ duæ mensæ.
41 Quattuor mensæ hinc et quattuor mensæ inde ad latus portæ: octo mensæ erant, super quas mactabunt.
42 a Quattuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius,
43 a et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum;
42 b super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et victima, 43b super mensas autem carnes oblationis.
44 Et extra portam interiorem exedræ duæ, in atrio interiori; una erat in latere portæ respicientis ad aquilonem, et facies eius contra viam australem, et una ex latere portæ australis, quæ respiciebat ad viam aquilonis.
45 Et dixit ad me: « Hæc est exedra, quæ respicit viam meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
46 Porro exedra, quæ respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei ».
47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi.
48 Et introduxit me in vestibulum templi; et mensus est postes vestibuli quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portæ quattuordecim cubitorum et latera portæ trium cubitorum hinc et trium cubitorum inde;
49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnæ erant in postibus, una hinc et altera inde.
 
Ezechiel 41 (Nova Vulgata)
01 Et introduxit me in templum et mensus est postes: sex cubitos latitudinis hinc et sex cubitos latitudinis inde.
02 Et latitudo portæ decem cubitorum erat, et latera portæ quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde; et mensus est longitudinem eius quadraginta cubitorum et latitudinem viginti cubitorum.
03 Et introgressus intrinsecus, mensus est in poste portæ duos cubitos et portam sex cubitorum et latitudinem laterum portæ septem cubitorum hinc et septem cubitorum inde.
04 Et mensus est longitudinem eius viginti cubitorum et latitudinem viginti cubitorum versus faciem templi. Et dixit ad me: « Hoc est Sanctum sanctorum ».
05 Et mensus est parietem domus sex cubitorum et latitudinem ædificii adiacentis quattuor cubitorum undique per circuitum domus;
06 cubicula autem adiacentia, cubiculum super cubiculum, in tribus tabulatis. Et erant margines eminentes in pariete domus pro cubiculis adiacentibus per circuitum, ut essent fulcra, neque essent fulcra intra parietem domus,
07 et latitudo ambitus sursum ascendens iuxta cubicula adiacentia, quia circumdata erat domus usque sursum circa domum; idcirco amplificata erat domus usque sursum, et de inferiore tabulato ascendebatur ad superius per medium.
08 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundamenta ædificii adiacentis mensura calami pleni, id est sex cubitorum, in altitudine.
09 Et latitudo parietis ædificii adiacentis forinsecus erat quinque cubitorum. Et area vacua inter cubicula domui adiacentia,
10 et inter exedras habebat latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique.
11 Et ostia ædificii adiacentis ad aream vacuam, ostium unum ad viam aquilonis et ostium unum ad viam australem; et latitudo muri areæ vacuæ quinque cubitorum in circuitu.
12 Et ædificium, quod erat ex adverso areæ separatæ versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum; paries autem ædificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum.
13 Et mensus est domus longitudinem centum cubitorum et areæ separatæ et ædificii et parietum eius longitudinem centum cubitorum;
14 latitudinem autem faciei domus et areæ separatæ contra orientem centum cubitorum.
15 Et mensus est longitudinem ædificii ex adverso areæ separatæ ad dorsum et parietum eius ex utraque parte centum cubitorum. Et templum interius et vestibulum exterius
16 strata erant ligno, et fenestræ marginatæ et margines in circuitu triplices contra limen erant strato ligno per gyrum in circuitu, et a terra usque ad fenestras — et fenestræ poterant claudi — usque ad superiora ostii;
17 et usque ad domum interiorem et forinsecus et per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram
18 fabrefacti cherubim et palmæ, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat cherub,
19 faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem leonis versam ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu.
20 De terra usque ad superiora portæ cherubim et palmæ cælatæ erant. In pariete templi
21 postes portæ quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus
22 altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: « Hæc est mensa coram Domino ».
23 Et duo ostia erant templo et sanctuario
24 duo ostia. Ostiis erant duæ valvæ versatiles usque ad parietem, valvæ duæ ostio uni et valvæ duæ ostio alteri.
25 Et cælati erant in ipsis ostiis templi cherubim et sculpturæ palmarum, sicut in parietibus quoque expressi erant; et tectum ligneum erat in vestibuli fronte forinsecus.
26 Et fenestræ marginatæ et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus.
suivant