Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Isaiæ 53 (Nova Vulgata)
01 « Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
02 Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum.
03 Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum.
04 Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.
05 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostræ super eum, et livore eius sanati sumus.
06 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum ».
07 Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quæ coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
08 Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem.
09 Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
10 Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur.
11 Propter laborem animæ eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit.
12 Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
 
Isaiæ 54 (Nova Vulgata)
01 Exsulta, sterilis, quæ non peperisti, lætare, gaude, quæ non parturisti, quoniam multi sunt filii desertæ magis quam filii nuptæ, dicit Dominus.
02 Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida.
03 Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quæ civitates desertas inhabitabunt.
04 Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius.
05 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.
06 Quia ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus.
07 Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te.
08 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus.
09 Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te.
10 Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam super carbunculos lapides tuos et fundabo te in sapphiris;
12 et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides pretiosos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
13 Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis;
14 in iustitia fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
15 Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadet contra te.
16 Ecce, ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum; et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum.
17 Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: hæc est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
 
Isaiæ 55 (Nova Vulgata)
01 Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
02 Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra.
03 Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
04 Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus.
05 Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quæ te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
06 Quærite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est.
07 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
08 Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.
09 Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
10 Et quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti,
11 sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad quæ misi illud.
12 Quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum æternum, quod non auferetur.
 
Isaiæ 56 (Nova Vulgata)
01 Hæc dicit Dominus: « Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur ».
02 Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendit istud, custodiens sabbatum, ne polluat illud, custodiens manum suam, ne faciat omne malum.
03 Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: « Separatione dividet me Dominus a populo suo ». Et non dicat eunuchus: « Ecce, ego lignum aridum ».
04 Quia hæc dicit Dominus eunuchis: « Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum,
05 dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
06 Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes fœdus meum,
07 adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ: holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ».
08 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: « Adhuc congregabo ad eum præter congregatos eius ».
09 Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus.
10 Speculatores eius cæci, omnes nescierunt; universi sunt canes muti non valentes latrare, insanientes, cubantes, amantes soporem;
11 et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
12 « Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius ».
 
Isaiæ 57 (Nova Vulgata)
01 Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, tamen non est qui intellegat: a facie enim malitiæ collectus est iustus.
02 In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo, qui ambulat in directione sua.
03 Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.
04 Super quem luditis? Super quem dilatatis os et eicitis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
05 qui exardescitis in terebinthis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in vallibus subter scissuras petrarum?
06 In partibus vallis pars tua, hæ sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor?
07 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti, ut immolares hostias.
08 Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum; nam longe a me discooperuisti et ascendisti, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus; dilexisti stratum eorum, manum respexisti.
09 Et ingressa es ad regem cum unguento et multiplicasti pigmenta tua; misisti legatos tuos procul et humiliata es usque ad inferos.
10 In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: « Vanum est! ». Vitam manus tuæ invenisti, propterea non ægrotasti.
11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es et mei non es recordata neque cogitasti in corde tuo? Nonne, quia ego tacui et longo tempore, me non times?
12 Ego annuntiabo iustitiam tuam et opera tua, quæ non proderunt tibi.
13 Cum clamaveris, liberent te lucra tua; et omnia illa auferet ventus, tollet aura. Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram et possidebit montem sanctum meum.
14 Et dicent: « Sternite, sternite, parate viam, auferte offendicula de via populi mei ».
15 Quia hæc dicit Excelsus et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen eius: « Excelsus et sanctus habito et cum contrito et humili spiritu, ut vivificem spiritum humilium et vivificem cor contritorum.
16 Non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea deficeret, halitus, quem ego feci.
17 Propter iniquitatem avaritiæ eius iratus sum et percussi eum, abscondi faciem meam et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.
18 Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius.
19 Creo fructum labiorum pacem; pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanabo eum ».
20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in limum et lutum.
21 Non est pax impiis, dicit Deus meus.
 
Isaiæ 58 (Nova Vulgata)
01 Clama fortiter, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam et annuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum.
02 Me etenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quæ iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiæ, appropinquare Deum volunt.
03 « Quare ieiunavimus, et non aspexisti, humiliavimus animam nostram, et nescisti? ». Ecce, in die ieiunii vestri agitis negotia et omnes operarios vestros opprimitis.
04 Ecce, ad lites et contentiones ieiunatis et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare sicut hodie, ut audiatur in excelso clamor vester.
05 Numquid tale est ieiunium, quod elegi, dies, quo homo affligit animam suam? Numquid contorquere quasi iuncum caput suum et saccum et cinerem sternere? Numquid istud vocabis ieiunium et diem acceptabilem Domino?
06 Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere?
07 Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
08 Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te.
09 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: « Ecce adsum ». Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem;
10 si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies.
11 Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquæ.
12 Et reædificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur.
13 Si averteris a sabbato pedem tuum, facere negotia tua in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicias et diem Domino sacrum gloriosum; et glorificaveris eum relinquens vias tuas et negotia tua et sermones tuos,
14 tunc delectaberis super Domino; et vehi te faciam super altitudines terræ et cibabo te hereditate Iacob patris tui. Os enim Domini locutum est.
 
Isaiæ 59 (Nova Vulgata)
01 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius, ut non exaudiat;
02 sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret.
03 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
04 Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere; confidunt in nihilo et loquuntur vanitates: conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem.
05 Ova aspidum rumpunt et telas araneæ texunt; qui comederit de ovis eorum, morietur, et, quod fractum est, erumpet in regulum.
06 Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis; opera eorum opera iniquitatis, et facinora violentiæ in manibus eorum.
07 Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes iniquitatis, vastitas et contritio in viis eorum.
08 Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis, qui calcat in eis, ignorat pacem.
09 Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendit nos iustitia; exspectamus lucem, et ecce tenebræ, splendorem, et in caligine ambulamus.
10 Palpamus sicut cæci parietem et quasi absque oculis attrectamus; impegimus meridie quasi in crepusculo, inter sanos quasi mortui.
11 Rugimus quasi ursi omnes et quasi columbæ gementes gemimus; exspectamus iudicium, et non est, salutem, et elongata est a nobis.
12 Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus:
13 peccare et mentiri contra Dominum et recedere a Deo nostro, loqui violentiam et transgressionem, concipere et murmurare de corde verba mendacii.
14 Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.
15 Et facta est veritas in oblivionem, et, qui recedit a malo, spoliatur. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium.
16 Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat; et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum.
17 Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius; indutus est vestimentis ultionis et operuit se zelo quasi pallio.
18 Secundum opera sic retribuet: iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, insulis vicem reddet.
19 Et timebunt, qui ab occidente, nomen Domini, et, qui ab ortu solis, gloriam eius, cum venerit quasi fluvius violentus, quem spiritus Domini cogit.
20 Et veniet pro Sion redemptor et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dixit Dominus.
21 Hoc fœdus meum cum eis, dixit Dominus: « Spiritus meus, qui est super te, et verba mea, quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui, dixit Dominus, amodo et usque in sempiternum ».
 
Isaiæ 60 (Nova Vulgata)
01 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
02 Quia ecce tenebræ operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur.
03 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
04 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiæ tuæ in ulnis gestantur.
05 Tunc videbis et illuminaberis, et palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo maris, fortitudo gentium veniet tibi;
06 inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes et laudem Domini annuntiantes.
07 Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum gloriæ meæ glorificabo.
08 Quæ sunt istæ, quæ ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?
09 Me enim insulæ exspectabunt, et in principio naves Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificavit te.
10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui.
11 Et aperientur portæ tuæ iugiter, die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
12 Gens enim et regnum, quæ non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur.
13 Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo.
14 Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel.
15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem;
16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob.
17 Pro ære afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis æs et pro lapidibus ferrum; et ponam custodes tuos pacem et præpositos tuos iustitiam.
18 Non audietur ultra violentia in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et vocabis Salutem muros tuos et portas tuas Laudem.
19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
21 Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.
 
Isaiæ 61 (Nova Vulgata)
01 Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum læta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et prædicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
02 ut prædicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,
03 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mæroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiæ, plantatio Domini ad glorificandum.
04 Et ædificabunt deserta a sæculo et ruinas antiquas erigent et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generatione et generatione.
05 Et stabunt alieni et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolæ et vinitores vestri erunt;
06 vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis.
07 Pro confusione eorum duplici et ignominia laudabunt partem suam; propterea in terra sua duplicia possidebunt, lætitia sempiterna erit eis.
08 Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis.
09 Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
10 Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
11 Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus.
suivant