Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Isaiæ 45 (Nova Vulgata)
01 Hæc dicit Dominus de uncto suo Cyro: « Apprehendi dexteram eius, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas; et portæ non claudentur.
02 Ego ante te ibo et montes humiliabo; portas æreas conteram et vectes ferreos confringam.
03 Et dabo tibi thesauros absconditos et divitias occultas, ut scias quia ego Dominus, qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel.
04 Propter servum meum Iacob et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo; designavi te, et non cognovisti me.
05 Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me,
06 ut sciant ab ortu solis et ab occidente quoniam absque me nullus est. Ego Dominus, et non est alter,
07 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.
08 Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant iustitiam; aperiatur terra et germinet salvationem; et iustitia oriatur simul: ego Dominus creavi eam ».
09 Væ, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terræ! Numquid dicet lutum figulo suo: « Quid facis? » et « Opus tuum absque manibus est »?
10 Væ, qui dicit patri: « Quid generas? » et mulieri: « Quid parturis? ».
11 Hæc dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: « Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi?
12 Ego feci terram et hominem super eam creavi ego; manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.
13 Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse ædificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus », dicit Dominus exercituum.
14 Hæc dicit Dominus: « Labor Ægypti et negotiatio Æthiopiæ et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”.
15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator.
16 Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum.
17 Israel salvatus est in Domino salute æterna; non confundemini et non erubescetis usque in sæculum sæculi.
18 Quia hæc dicit Dominus, qui creavit cælos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: « Ego Dominus, et non est alius.
19 Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Iacob: “Frustra quærite me”. Ego Dominus loquens iustitiam, annuntians recta.
20 Congregamini et venite et accedite simul, qui salvati estis ex gentibus. Nescierunt, qui levant lignum sculpturæ suæ et rogant deum non salvantem.
21 Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est præter me.
22 Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.
23 In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua ».
24 « Tantum in Domino » dicent « sunt iustitiæ et robur! ». Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei;
25 in Domino iustificabitur et laudabitur omne semen Israel.
 
Isaiæ 46 (Nova Vulgata)
01 Concidit Bel, incurvavit se Nabo; fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis. Statuæ vestræ portantur, onera lassis.
02 Se incurvaverunt et conciderunt simul; non potuerunt salvare onus et ipsi in captivitatem ibunt.
03 Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva.
04 Usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo; et ego feci et ego feram, ego portabo et salvabo.
05 Cui assimilatis me et adæquatis et comparatis me, et erimus similes?
06 Qui effundunt aurum de sacculo et argentum statera ponderant, conducunt aurificem, ut faciat deum, et procidunt et adorant.
07 Portant illum in umeris gestantes et ponentes in loco suo; et stabit ac de loco suo non movebitur; sed et si quis clamat ad eum, non respondet; de tribulatione eius non salvabit eum.
08 Mementote istud et confundamini; redite, prævaricatores, ad cor.
09 Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei.
10 Annuntians ab exordio novissimum et ab initio, quæ necdum facta sunt, dicens: « Consilium meum stabit, et omnem voluntatem meam faciam ».
11 Vocans ab oriente avem rapacem et de terra longinqua virum consilii mei; et locutus sum et adducam illud, decrevi et faciam illud.
12 Audite me, duri corde, qui longe estis a iustitia.
13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur; et salus mea non morabitur: et dabo in Sion salutem et Israeli gloriam meam.
 
Isaiæ 47 (Nova Vulgata)
01 Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
02 Tolle molam et mole farinam; depone velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina.
03 Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum. « Ultionem capiam, nemini parcam »,
04 dicit Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israel.
05 Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum.
06 Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde
07 et dixisti: « In sempiternum ero domina ». Non posuisti hæc super cor tuum neque recordata es novissimi tui.
08 Et nunc audi hæc, delicata, quæ habitas confidenter et dicis in corde tuo: « Ego, et præter me non est altera, non sedebo vidua et orbitatem ignorabo ».
09 Venient tibi duo hæc subito in die una, orbitas et viduitas; repente venerunt super te propter multitudinem maleficiorum tuorum, propter abundantiam incantationum tuarum.
10 Et fiduciam habuisti in malitia tua et dixisti: « Non est qui videat me ». Sapientia tua et scientia tua, hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: « Ego, et præter me non est altera ».
11 Veniet super te malum, et nescies avertere; et irruet super te calamitas, quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria, quam nescies.
12 Sta cum incantationibus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adulescentia tua: forte poteris iuvari, forte terrebis.
13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum; stent et salvent te, qui metiuntur cælum, qui contemplantur sidera et annuntiant singulis noviluniis ventura tibi.
14 Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos. Non liberabunt seipsos de manu flammæ; non sunt prunæ, quibus calefiant, nec focus, ut sedeant ad eum.
15 Sic fiunt tibi incantatores tui, in quibuscumque laborasti ab adulescentia tua; unusquisque in via sua errat, non est qui salvet te.
 
Isaiæ 48 (Nova Vulgata)
01 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudæ existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia.
02 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius.
03 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
04 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
05 Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: “Idolum meum operatum est hæc, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista ».
06 Quæ audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quæ nescis.
07 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: “Ecce ego cognovi ea ».
08 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia prævaricans prævaricaris et transgressor ex utero vocaris.
09 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit cælos; ego voco eos, et stant simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldæis.
15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius.
16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.
17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terræ, dicite: « Redemit Dominus servum suum Iacob ».
21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.
 
Isaiæ 49 (Nova Vulgata)
01 Audite me, insulæ, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei;
02 et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me et posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me
03 et dixit mihi: « Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor ».
04 Et ego dixi: « In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi; verumtamen iudicium meum cum Domino, et merces mea cum Deo meo ».
05 Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
06 Et dixit: « Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terræ ».
07 Hæc dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: « Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te ».
08 Hæc dicit Dominus: « In tempore beneplaciti exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui; et servavi te et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram et distribueres hereditates dissipatas;
09 ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum;
10 non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus vel sol, quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum adducet eos.
11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra Sinim ».
13 Laudate, cæli, et exsulta, terra; iubilate, montes, laudem, quia consolatur Dominus populum suum et pauperum suorum miseretur.
14 Et dixit Sion: « Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei ».
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper.
17 Festinant structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. « Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa ».
19 Quia ruinæ tuæ et solitudines tuæ et terra eversa: nunc angusta eris præ habitatoribus; et longe erunt, qui devorabant te.
20 Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuæ: « Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem ».
21 Et dices in corde tuo: « Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant? ».
22 Hæc dicit Dominus Deus: « Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiæ tuæ super umeros portabuntur.
23 Et erunt reges nutricii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me ».
24 Numquid tolletur a forti præda, aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit?
25 Quia hæc dicit Dominus: « Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo.
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto sanguine suo inebriabuntur; et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob ».
 
Isaiæ 50 (Nova Vulgata)
01 Hæc dicit Dominus: « Ubinam est liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? Aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimissa est mater vestra.
02 Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti.
03 Induam cælos luctu et saccum ponam operimentum eorum ».
04 Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus.
05 Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non rebellavi, retrorsum non abii.
06 Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
07 Dominus Deus auxiliator meus; ideo non sum confusus, ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar.
08 Iuxta est qui iustificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me.
09 Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur, tinea comedet eos.
10 Quis ex vobis timet Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum.
11 Ecce vos omnes, qui accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis; in doloribus recumbetis.
 
Isaiæ 51 (Nova Vulgata)
01 Audite me, qui sequimini iustitiam, qui quæritis Dominum; attendite ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis.
02 Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quæ peperit vos; quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum.
03 Consolatur enim Dominus Sion, consolatur omnes ruinas eius; et ponit desertum eius quasi Eden et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
04 Attendite ad me, popule meus; et nationes, me audite, quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum statuam.
05 Prope est iustitia mea, egressa est salus mea, et brachia mea populos iudicabunt; in me insulæ sperabunt et ad brachium meum attendent.
06 Levate in cælum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut hæc interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
07 Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis.
08 Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea; iustitia autem mea in sempiternum erit, et salus mea in generationes generationum.
09 Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti Rahab, vulnerasti draconem?
10 Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis, qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
11 Et redempti a Domino revertentur et venient in Sion laudantes; et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam obtinebunt; fugiet dolor et gemitus.
12 Ego, ego ipse consolator vester. Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet?
13 Et oblitus es Domini factoris tui, qui tetendit cælos et fundavit terram; et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, cum parabat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis?
14 Cito captivus liberabitur et non morietur in fovea, nec deficiet panis eius.
15 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius; Dominus exercituum nomen eius.
16 Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meæ protexi te, cum extendebam cælos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu ».
17 Elevare, elevare, consurge, Ierusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ eius; poculum soporis bibisti, epotasti.
18 Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit; et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit.
19 Duo sunt quæ occurrerunt tibi; quis contristabitur super te? Vastitas et contritio et fames et gladius; quis consolabitur te?
20 Filii tui defecerunt, iacent in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
21 Idcirco audi hoc, paupercula et ebria, sed non a vino.
22 Hæc dicit dominator tuus, Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo: « Ecce tuli de manu tua calicem soporis, poculum indignationis meæ; non adicies, ut bibas illum ultra.
23 Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”; et ponebas ut terram dorsum tuum et quasi viam transeuntibus ».
 
Isaiæ 52 (Nova Vulgata)
01 Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion; induere vestimentis gloriæ tuæ, Ierusalem, civitas sanctitatis, quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
02 Excutere de pulvere, consurge, captiva Ierusalem; solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
03 Quia hæc dicit Dominus: « Gratis venumdati estis et sine argento redimemini ».
04 Quia hæc dicit Dominus Deus: « In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum.
05 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.
06 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum” ».
07 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.
08 Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion.
09 Gaudete et exsultate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem.
10 Nudavit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.
11 Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere; exite de medio eius, mundamini, qui fertis vasa Domini.
12 Quoniam non in festinatione exibitis nec in fuga properabitis; præcedet enim vos Dominus, et colliget vos Deus Israel.
13 Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde.
14 Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius,
15 sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quæ non sunt narrata eis, viderunt et, quæ non audierunt, contemplati sunt.
suivant