Ressources Catholiques Bible
 
Liber Iob
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42 
 
Iob 1 (Nova Vulgata)
01 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.
02 Natique sunt ei septem filii et tres filiæ.
03 Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentæ asinæ ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
04 Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
05 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: « Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis ». Sic faciebat Iob cunctis diebus.
06 Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
07 Cui dixit Dominus: « Unde venis? ». Qui respondens ait: « Circuivi terram et perambulavi eam ».
08 Dixitque Dominus ad eum: « Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo? ».
09 Cui respondens Satan ait: « Numquid Iob frustra timet Deum?
10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi ».
12 Dixit ergo Dominus ad Satan: « Ecce, universa, quæ habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam ». Egressusque est Satan a facie Domini.
13 Cum autem quadam die filii et filiæ eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
14 nuntius venit ad Iob, qui diceret: « Boves arabant, et asinæ pascebantur iuxta eos;
15 et irruerunt Sabæi tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi ».
16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: « Ignis Dei cecidit e cælo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ».
17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: « Chaldæi fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi ».
18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: « Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi ».
20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
21 et dixit: « Nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ».
22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
 
Iob 2 (Nova Vulgata)
01 Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, ut starent coram Domino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspectu eius.
02 Dixit Dominus ad Satan: « Unde venis? ». Qui respondens ait: « Circuivi terram et perambulavi eam ».
03 Et dixit Dominus ad Satan: « Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra ».
04 Cui respondens Satan ait: « Pellem pro pelle et cuncta, quæ habet, homo dabit pro anima sua.
05 Alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc videbis, si in faciem benedicet tibi ».
06 Dixit ergo Dominus ad Satan: « Ecce, in manu tua est; verumtamen animam illius serva ».
07 Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius.
08 Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
09 Dixit autem illi uxor sua: « Adhuctu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere ».
10 Qui ait ad illam: « Quasi una de stultis mulieribus locuta es! Si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? ». In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
11 Igitur, audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites et Baldad Suhites et Sophar Naamathites. Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur.
12 Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt; scissisque vestibus, sparserunt pulverem super caput suum in cælum.
13 Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum; videbant enim dolorem esse vehementem.
 
Iob 3 (Nova Vulgata)
01 Post hæc aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
02 et locutus est:
03 « Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”.
04 Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
05 Obscurent eum tenebræ et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
06 Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus.
07 Sit nox illa solitaria nec laude digna;
08 maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
09 Obtenebrentur stellæ crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras auroræ,
10 quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
11 Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii?
12 Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus?
13 Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14 cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi solitudines,
15 aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento.
16 Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
17 Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
18 Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
20 Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animæ sunt?
21 Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quærentes illam magis quam thesauros;
22 gaudentque vehementer et lætantur sepulcro.
23 Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
24 Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquæ sic rugitus meus.
25 Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit.
26 Non dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio ».
 
Iob 4 (Nova Vulgata)
01 Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
02 « Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
03 Ecce, docuisti multos et manus lassas roborasti;
04 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
05 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti; tetigit te, et conturbatus es.
06 Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum?
07 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt?
08 quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos,
09 flante Deo perisse, et spiritu iræ eius esse consumptos.
10 Rugitus leonis et vox leænæ et dentes catulorum leonum contriti sunt.
11 Leo periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
12 Porro ad me furtive verbum delatum est, et suscepit auris mea sussurrum eius.
13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines,
14 pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt.
15 Et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ.
16 Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi:
17 “Numquid homo Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?”.
18 Ecce, in servis suis fiduciam non habet et in angelis suis reperit pravitatem.
19 Quanto magis hi, qui habitant domos luteas, quorum fundamentum est in pulvere. Consumentur velut tinea!
20 De mane usque ad vesperam succidentur et, quia nullus intellegit, in æternum peribunt.
21 Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis? Morientur, et non in sapientia.
 
Iob 5 (Nova Vulgata)
01 Voca ergo, si est qui tibi re spondeat! Ad quem sanctorum converteris?
02 Vere stultum interficit iracundia, et fatuum occidit invidia.
03 Ego vidi stultum firma radice et maledixi sedi eius statim.
04 Longe fient filii eius a salute et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
05 Cuius messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
06 Quia non egreditur ex pulvere nequitia, et de humo non oritur dolor.
07 Sed homo generat laborem, et aves elevant volatum.
08 Quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum,
09 qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero;
10 qui dat pluviam super faciem terræ et irrigat aquis rura;
11 qui ponit humiles in sublime et mærentes erigit sospitate;
12 qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum, quod cœperant;
13 qui apprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat.
14 Per diem incurrent tenebras et, quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
15 Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem;
16 et erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
17 Beatus homo, qui corripitur a Deo; increpationem ergo Omnipotentis ne reprobes.
18 Quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt.
19 In sex tribulationibus liberabit te, et in septem non tanget te malum.
20 In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii.
21 A flagello linguæ absconderis et non timebis vastationem, cum venerit.
22 In vastitate et fame ridebis et bestias terræ non formidabis.
23 Sed cum lapidibus campi pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris.
25 Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.
26 Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est; obœdi illi et tu sapias tibi ».
 
Iob 6 (Nova Vulgata)
01 Respondens autem Iob dixit:
02 « Utinam appenderetur ægritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera!
03 Nunc vero arena maris hæc gravior apparet, inde verbis meis hæsito.
04 Quia sagittæ Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me.
05 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante præsepe plenum steterit?
06 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa?
07 Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia cibi mei sunt.
08 Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?
09 Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me!
10 Et hæc mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti.
11 Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam?
12 Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea ænea est?
13 An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me?
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit.
15 Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt
16 nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix.
17 Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.
18 Deflectunt viatorum turmæ de viis suis, ascendentes per desertum pereunt.
19 Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis.
20 Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
21 Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi?
23 vel: Liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me?
24 Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me.
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati.
27 Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 Nunc, quæso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar.
29 Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc præsens adest iustitia mea.
30 Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?
 
Iob 7 (Nova Vulgata)
01 Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius?
02 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius præstolatur mercedem suam,
03 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.
04 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum.
05 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.
06 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo.
07 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona.
08 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam.
09 Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet
10 nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.
11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
12 Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam?
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam,
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties.
15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
17 Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum?
18 Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum.
19 Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?
21 Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quæsieris, non subsistam! ».
 
Iob 8 (Nova Vulgata)
01 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
02 « Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui?
03 Numquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit, quod iustum est?
04 Et si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ,
05 tu tamen, si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus,
06 si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiæ tuæ;
07 in tantum ut, si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
08 Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam.
09 Hesterni quippe sumus et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.
10 Nonne ipsi docebunt te, loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia?
11 Numquid virere potest scirpus absque umore, aut crescere carectum sine aqua?
12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
13 Sic viæ omnium, qui obliviscuntur Deum, et spes impii peribit.
14 Cuius spes filum tenue, et sicut tela aranearum fiducia eius.
15 Innitetur super domum suam et non stabit; fulciet eam et non consurget.
16 Umectus videtur, antequam veniat sol, et in horto suo germen eius egredietur.
17 Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: “Non novi te”.
19 Hæc est enim lætitia viæ eius, ut rursum de terra alii germinentur.
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis,
21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua iubilo.
22 Qui oderunt te, induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet ».
suivant