01 Vir, qui correptiones dura cervice contemnit, subito
conteretur absque sanatione.
02 In multiplicatione iustorum lætabitur vulgus; et in
dominatione impii gemet populus.
03 Vir, qui amat sapientiam, lætificat patrem suum; qui autem
nutrit scorta, perdet substantiam.
04 Rex in iustitia erigit terram; vir acceptor donorum destruet
eam.
05 Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius.
06 In peccato vir iniquus irretitur laqueo, et iustus exsultabit
atque gaudebit.
07 Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam.
08 Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero
avertunt furorem.
09 Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur
sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem; iusti autem quærunt animam
eius.
11 Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in
posterum.
12 Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros
habet impios.
13 Pauper et oppressor obviaverunt sibi, utriusque oculorum
illuminator est Dominus.
14 Rex, qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in æternum
firmabitur.
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem, qui
dimittitur voluntati suæ, confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et iusti
ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animæ
tuæ.
18 Cum visio defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit
legem, beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri, quia intellegit et
respondere contemnit.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum? Magis illo spem habebit
insipiens.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum, postea sentiet eum
contumacem.
22 Vir iracundus provocat rixas; et, qui ad indignandum facilis
est, erit ad peccandum proclivior.
23 Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet
gloriam.
24 Qui cum fure participat, odit animam suam; adiuramentum audit
et non indicat.
25 Timor hominis inducit laqueum; qui sperat in Domino,
sublevabitur.
26 Multi requirunt faciem principis; et iudicium a Domino
egreditur singulorum.
27 Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui
recta sunt via.
01 Verba Agur filii Iaces ex Massa. Oraculum hominis ad Itiel, ad
Itiel et Ucal.
02 Quoniam stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est
mecum;
03 et non didici sapientiam et scientiam sanctorum non novi.
04 Quis ascendit in cælum atque descendit? Quis continuit
spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento?
Quis statuit omnes terminos terræ? Quod nomen est eius, et quod nomen
filii eius, si nosti?
05 Omnis sermo Dei probatus clipeus est sperantibus in eum.
06 Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque
mendax.
07 Duo rogavi te, ne deneges mihi, antequam moriar:
08 vanitatem et verba mendacia longe fac a me, mendicitatem et
divitias ne dederis mihi, tribue tantum victum demensum mihi,
09 ne forte satiatus illiciar ad negandum et dicam: « Quis
est Dominus? » aut egestate compulsus furer et periurem nomen
Dei mei.
10 Ne calumnieris servum ad dominum suum, ne forte maledicat
tibi, et puniaris.
11 Generatio, quæ patri suo maledicit et quæ matri suæ non
benedicit.
12 Generatio, quæ sibi munda videtur et non est lota a sordibus
suis.
13 Generatio, cuius oculi quam excelsi sunt, et palpebræ eius in
alta surrectæ!
14 Generatio, quæ pro dentibus gladios habet, et cultri molares
eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus.
15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ: « Affer, affer! ». Tria
sunt insaturabilia, et quattuor, quæ numquam dicunt:
« Sufficit! »:
16 infernus et venter sterilis, terra, quæ non satiatur aqua,
ignis, qui numquam dicit: « Sufficit! ».
17 Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit obsequium matris
suæ, effodiant eum corvi de torrente, et comedant eum filii aquilæ.
18 Tria sunt nimis difficilia mihi, et quattuor penitus ignoro:
19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in
medio mari et viam viri in adulescentula.
20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit et tergens os
suum dicit: « Non sum operata malum ».
21 Per tria movetur terra, et quattuor non potest sustinere:
22 per servum, cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit
cibo,
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et
per ancillam, cum fuerit heres dominæ suæ.
24 Quattuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora
sapientibus:
25 formicæ populus infirmus, quæ præparant in messe cibum sibi;
26 hyraces plebs invalida, qui collocant in petra cubile suum;
27 regem locusta non habet et egreditur universa per turmas suas;
28 stellio manibus nititur et moratur in ædibus regis.
29 Tria sunt, quæ bene gradiuntur, et quattuor, quæ incedunt
feliciter:
30 leo fortissimus bestiarum ad nullius pavebit occursum,
31 gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet
exercitum.
32 Si stultum te præbuisti, postquam elevatus es in sublime, et
si considerasti, ori impone manum.
33 Qui enim fortiter premit lac, exprimit butyrum, et, qui
vehementer emungit nares, elicit sanguinem, et, qui provocat iras,
producit discordias.
01 Verba Lamuelis regis Massa, quæ erudivit eum mater eius.
02 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum
meorum?
03 Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quæ
delent reges.
04 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec
magistratus desiderare siceram,
05 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam
omnium filiorum pauperis.
06 Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo:
07 bibat et obliviscatur egestatis suæ et doloris sui non
recordetur amplius.
08 Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt;
09 aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et
pauperem.
10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas
pretium eius.
11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitæ suæ.
13 DALETH. Quæsivit lanam et linum et operata est delectatione
manuum suarum.
14 HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem
suum.
15 VAU. Et de nocte surrexit deditque prædam domesticis suis et
cibaria ancillis suis.
16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum
plantavit vineam.
17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium
suum.
18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non
exstinguetur in nocte lucerna eius.
19 IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt
fusum.
20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad
pauperem.
21 LAMED. Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim
domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura
indumentum eius.
23 NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum
senatoribus terræ.
24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit
Chananæo.
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die
novissimo.
26 PHE. Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua
eius.
27 SADE. Consideravit semitas domus suæ et panem otiosa non
comedit.
28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam prædicaverunt, vir
eius et laudavit eam:
29 RES. « Multæ filiæ fortiter operatæ sunt, tu supergressa
es universas ».
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens
Dominum ipsa laudabitur.
31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis
opera eius.