01 Parabolæ Salomonis filii David regis Israel
02 ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba
prudentiæ;
03 ad suscipiendam eruditionem doctrinæ, iustitiam et iudicium et
æquitatem,
04 ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et
recogitatio.
05 Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens
dispositiones possidebit:
06 animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et
ænigmata eorum.
07 Timor Domini principium scientiæ. Sapientiam atque doctrinam
stulti despiciunt.
08 Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem
matris tuæ,
09 quia diadema gratiæ sunt capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: « Veni nobiscum, insidiemur sanguini,
abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12 deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi
descendentes in lacum:
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos
nostras spoliis;
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium
nostrum »;
15 fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis
eorum.
16 Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant
sanguinem.
17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.
18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes
contra animas suas.
19 Sic semitæ omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis
rapiunt.
20 Sapientia foris prædicat, in plateis dat vocem suam,
21 in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum
urbis profert verba sua:
22 « Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores
sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum
meum et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui
aspiceret;
25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas
neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror
vobis advenerit,
27 cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas
ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia ».
28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quærent me et
non invenient me,
29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non
elegerint
30 nec acquieverint consilio meo et despexerint universam
correptionem meam.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ suisque consiliis
saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum
perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et
tranquillus erit timore malorum sublato.
01 Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea
absconderis penes te,
02 intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad
cognoscendam prudentiam;
03 si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam
prudentiæ,
04 si quæsieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros
conquisieris illam,
05 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies.
06 Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et
prudentia.
07 Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus
simpliciter
08 servans semitas iustitiæ et vias sanctorum custodiens.
09 Tunc intelleges iustitiam et iudicium et æquitatem et omnem
semitam bonam,
10 quia intrabit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ
placebit.
11 Consilium custodiet te, et prudentia servabit te,
12 ut eruaris a via mala et ab homine, qui perversa loquitur;
13 qui relinquunt iter rectum, ut ambulent per vias tenebrosas;
14 qui lætantur, cum malefecerint, et exsultant in rebus
pessimis:
15 quorum viæ perversæ sunt, et pravi gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena et ab extranea, quæ mollit
sermones suos
17 et relinquit ducem pubertatis suæ et pacti Dei sui oblita est.
18 Inclinata est enim ad mortem domus eius, et ad inferos semitæ
ipsius;
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur nec
apprehendent semitas vitæ.
20 Ut ambules in via bonorum et calles iustorum custodias:
21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices
permanebunt in ea;
22 impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt,
auferentur ex ea.
01 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum
custodiat;
02 longitudinem enim dierum et annos vitæ et pacem apponent tibi.
03 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi
tuo et describe in tabulis cordis tui,
04 et invenies gratiam et successum bonum coram Deo et hominibus.
05 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris
prudentiæ tuæ.
06 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus
tuos.
07 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.
08 Sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossibus tuis.
09 Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum
tuarum,
10 et implebuntur horrea tua frumento, et vino torcularia tua
redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab
eo corriperis:
12 quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio
complacet sibi.
13 Beatus homo, qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia:
14 melior est acquisitio eius negotiatione argenti, et auro primo
fructus eius.
15 Pretiosior est cunctis gemmis, et omnia pretiosa tua huic non
valent comparari;
16 longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius
divitiæ et gloria.
17 Viæ eius viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
18 Lignum vitæ est his, qui apprehenderint eam; et, qui tenuerit
eam, beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia;
20 sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rorem stillant.
21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis; custodi prudentiam
atque consilium,
22 et erit vita animæ tuæ, et gratia collo tuo;
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non
impinget.
24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus
tuus.
25 Ne paveas repentino terrore et irruentem tibi turbinem
impiorum, cum venerit.
26 Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum, ne
capiaris.
27 Noli prohibere beneficium ab eo, cui debetur, si in potestate
manus tuæ est, ut facias.
28 Ne dicas amico tuo: « Vade et revertere, cras dabo
tibi », cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum
fiducia.
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil
mali fecerit.
31 Ne æmuleris hominem iniustum nec imiteris omnes vias eius,
32 quia abominatio Domini est omnis pravus, et cum simplicibus
societas eius.
33 Maledictio a Domino in domo impii, habitacula autem iustorum
benedicentur.
34 Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam;
35 gloriam sapientes possidebunt, stultorum exaltatio
ignominia.
01 Audite, filii, disciplinam patris et attendite, ut sciatis
prudentiam;
02 quoniam doctrinam bonam tribuam vobis, legem meam ne
derelinquatis.
03 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram
matre mea;
04 et docebat me atque dicebat: « Suscipiat verba mea cor
tuum, custodi præcepta mea et vives.
05 Posside sapientiam, posside prudentiam, ne obliviscaris neque
declines a verbis oris mei.
06 Ne dimittas eam, et custodiet te, dilige eam, et servabit te.
07 Principium sapientiæ: posside sapientiam et in omni
possessione tua acquire prudentiam.
08 Arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam
fueris amplexatus.
09 Dabit capiti tuo diadema gratiæ, et corona inclita proteget
te ».
10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi
anni vitæ.
11 Viam sapientiæ monstravi tibi; duxi te per semitas æquitatis,
12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et
currens non habebis offendiculum.
13 Tene disciplinam nec laxes; custodi illam, quia ipsa est vita
tua.
14 Ne ingrediaris in semitas impiorum nec procedas in malorum
via.
15 Fuge ab ea nec transeas per illam; declina et desere eam.
16 Non enim dormiunt, nisi malefecerint, et rapitur somnus ab
eis, nisi supplantaverint.
17 Comedunt enim panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt.
18 Iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit
usque ad perfectam diem.
19 Via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi corruant.
20 Fili mi, ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina
aurem tuam;
21 ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ dirigantur coram te.
26 Observa semitam pedum tuorum, et omnes viæ tuæ stabilientur.
27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram, averte pedem tuum
a malo.
01 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina
aurem tuam,
02 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua
conservent.
03 Favum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur
eius;
04 novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi
gladius biceps.
05 Pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius
tendunt;
06 cum non observet semitam vitæ, vagi sunt gressus eius, et ipsa
nescit.
07 Nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a verbis oris mei.
08 Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus
eius.
09 Ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli,
10 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint
in domo aliena,
11 et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et
corpus tuum
12 et dicas: « Cur detestatus sum disciplinam, et
increpationes renuit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem
meam?
14 Pæne fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ ».
15 Bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui,
16 ne deriventur fontes tui foras, et in plateis rivi aquarum;
17 habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adulescentiæ
tuæ;
19 cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiæ eius
inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sinu
extraneæ?
21 Quoniam ante Dominum viæ hominis, et omnes gressus eius
considerat.
22 Iniquitates suæ capient impium, et funibus peccatorum suorum
constringetur.
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine
stultitiæ suæ decipietur.
01 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud
extraneum manum tuam;
02 illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus.
03 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia
incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico
tuo.
04 Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis
dormitationem.
05 Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis.
06 Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce
sapientiam.
07 Quæ, cum non habeat ducem nec præceptorem nec principem,
08 parat in æstate cibum sibi et congregat in messe, quod
comedat.
09 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus,
ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir
armatus.
12 Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso;
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
14 Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia
seminat.
15 Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec
habebit medicinam.
16 Sex sunt, quæ odit Dominus, et septem detestatur anima eius:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium
sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum
in malum,
19 proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat
inter fratres discordias.
20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui et ne reicias legem
matris tuæ;
21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et,
cum evigilaveris, colloquentur tecum.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio
disciplinæ,
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneæ;
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris
nutibus illius:
26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri
pretiosam animam capit.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et
vestimenta illius non ardebunt?
28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantæ eius?
29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus,
quicumque tetigerit eam.
30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem
impleat animam.
31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus
suæ tradet.
32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam
suam, qui hoc fecerit.
33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non
delebitur.
34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictæ
35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona
plurima.
01 Fili mi, custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi.
02 Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi
tui.
03 Liga ea in digitis tuis, scribe illa in tabulis cordis tui.
04 Dic sapientiæ: « Soror mea es » et prudentiam voca
Amicam,
05 ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena, quæ verba sua
dulcia facit.
06 De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi
07 et video inter parvulos; considero inter filios vecordem
iuvenem,
08 qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus
illius graditur
09 in obscuro advesperascente die, in mediis tenebris et
caligine.
10 Et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio, cauta corde,
garrula et rebellans,
11 quietis impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis:
12 nunc foris, nunc in plateis et iuxta angulos insidians.
13 Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur
dicens:
14 « Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea;
15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et
repperi.
16 Stragulatis vestibus lectulum meum stravi, linteis pictis ex
Ægypto;
17 aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo.
18 Veni, inebriemur voluptatibus, usque mane fruamur amoribus.
19 Non est enim vir in domo sua; abiit via longissima,
20 sacculum pecuniæ secum tulit, in die plenæ lunæ reversurus est
in domum suam ».
21 Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum
protraxit illum.
22 Stultus eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, sicut
irretitur vinculo cervus,
23 donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad
laqueum et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
24 Nunc ergo, fili mi, audi me et attende verbis oris mei.
25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris
semitis eius.
26 Multos enim vulneratos deiecit, et fortissimi quique
interfecti sunt ab ea:
27 viæ inferi domus eius penetrantes in interiora mortis.