ARTICULUS 2
SECUNDUM PRAECEPTUM
« Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum » (Ex 20,7) (cf. Dt 5,11).
« Dictum est antiquis: "Non periurabis" (...). Ego autem dico vobis: Non iurare omnino » (
Mt 5,33-34).
I. Sanctum est Nomen Domini
Secundum praeceptum Nomen Domini praescribit observare. Ex virtute religionis, sicut primum mandatum, promanat et, modo magis particulari, nostrum verbi usum regulat in rebus sanctis.
Inter omnia Revelationis verba, unum est singulare, quod Eius Nominis est revelatio. Deus Suum concredit Nomen illis qui in Eum credunt; Ipse eis Se revelat in Suo mysterio personali. Nominis donum ad ordinem fiduciae et intimitatis pertinet. « Sanctum est Nomen Domini ». Propterea homo eo abuti non potest. Id debet conservare memoria in silentio amantis adorationis (cf. Zach 2,17). Id in sua propria verba non inseret nisi ad ei benedicendum, id laudandum idque glorificandum (cf.
Ps 29,2 Ps 96,2 Ps 113,1-2).
Obsequium in Eius Nomen exprimit illud quod Ipsius Dei debetur mysterio et toti realitati sacrae quam hoc suggerit. Sensus sacri ad virtutem pertinet religionis:
« Suntne sensus timoris et sacri sensus christiani an non? (...) Nemo de hac re potest rationabiliter dubitare. Sunt sensus quos haberemus, gradu quidem intenso, si excelsi Dei haberemus visionem. Sunt sensus quos haberemus, si Eius praesentiae essemus 'conscii'. In mensura in qua credimus Eum esse praesentem, eos debemus habere. Eos non habere est huius rei conscios non esse, non credere Eum esse praesentem »[1519].
Fidelis Nomen Domini debet testari, suam fidem profitens quin timori succumbat (cf.
Mt 10,32 1Tm 6,12). Actus praedicationis et actus catechesis debent adoratione penetrari et observantia erga Nomen Domini nostri Iesu Christi.
Secundum praeceptum abusum prohibet Nominis Dei, id est, omnem inconvenientem usum Nominis Dei, Iesu Christi, beatae Virginis Mariae et omnium sanctorum.
Promissiones, Dei Nomine, aliis factae honorem, fidelitatem, veracitatem et auctoritatem obligant divinas. Observandae sunt ex iustitia. Illis infidelem esse est Dei abuti Nomine et, quodammodo, Deum facere mendacem (cf.
1Jn 1,10).
Blasphemia secundo praecepto directe opponitur. Consistit in verbis proferendis odii, exprobationis, provocationis * interius vel exterius * contra Deum, in male loquendo de Deo, in irreverentia erga Eum expressionibus habenda, in abusu Nominis Dei. Sanctus Iacobus eos reprobat qui « blasphemant bonum Nomen (Iesu), quod invocatum est super (...) (eos) » (
Jc 2,7). Blasphemiae interdictio ad verba extenditur contra Christi Ecclesiam, sanctos, res sacras. Blasphemum etiam est ad Nomen Dei recurrere ad exercitia tegenda criminosa, ad populos redigendos in servitutem, ad cruciandum vel occidendum. Nominis Dei abusus ad crimen committendum reiectionem provocat religionis.
Blasphemia est observantiae Deo debitae Eiusque sancto Nomini contraria. Suapte natura peccatum est grave (cf.
CIC 1369).
Imprecationes, in quas Nomen Dei inseritur, sine blasphemiae intentione, irreverentia sunt erga Dominum. Secundum mandatum etiam usum magicum Nominis divini prohibet:
« Ibi magnum est Nomen Eius, ubi pro Suae maiestatis magnitudine nominatur. Ita ibi dicitur sanctum Nomen Eius, ubi cum veneratione et offensionis timore nominatur »[1520].
II. Nomen Domini falso pronuntiatum
Secundum praeceptum
falsum proscribit iusiurandum. Iurare est Deum tamquam testem sumere rei quae affirmatur. Est veracitatem invocare divinam tamquam pignus propriae veracitatis. Iusiurandum Nomen obligat Domini. « Dominum Deum tuum timebis et Ipsi servies ac per Nomen Illius iurabis » (
Dt 6,13).
Falsi iurisiurandi reprobatio officium est erga Deum. Deus, tamquam Creator et Dominus, omnis veritatis est regula. Verbum humanum consentit vel dissentit Deo qui ipsa est veritas. Iusiurandum, cum verax est et legitimum, relationem illustrat verbi humani cum veritate Dei. Falsum iusiurandum Deum vocat ut mendacium testetur.
Qui, sub iureiurando, promissionem facit, de cuius impletione intentionem non habet, vel qui postquam sub iureiurando promiserit, promissionem non tenet, periurus est. Periurium gravem constituit observantiae culpam erga Dominum omnis verbi. Se ad opus malum iureiurando obligare contrarium est sanctitati Nominis divini.
Iesus secundum exposuit praeceptum in sermone montano: « Audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". Ego autem dico vobis: Non iurare omnino (...). Sit autem sermo vester: "Est, est", "Non, non"; quod autem his abundantius est, a Malo est » (
Mt 5,33-34 Mt 5,37) (cf.
Jc 5,12). Iesus docet omne iusiurandum relationem implicare ad Deum atque praesentiam Dei Eiusque veritatis in omni verbo esse honorandam. Moderationem recursus ad Deum in sermone attentio observans Eius praesentiae comitatur, quam in singulis nostris affirmationibus testamur vel despicimus.
Ecclesiae Traditio, sanctum Paulum secuta (cf.
2Co 1,23 Ga 1,20), intellexit Iesu verbum non opponi iuriiurando cum hoc gravi et iusta fit de causa (exempli gratia, coram tribunali). « Iusiurandum, idest invocatio Nominis divini in testem veritatis, praestari nequit, nisi in veritate, in iudicio et in iustitia » (
CIC 1199, $ 1).
Nominis divini sanctitas exigit ne ad illud pro rebus futilibus fiat recursus neque iusiurandum praestetur in adiunctis quae illud permitterent interpretari tamquam approbationem potestatis quae id iniuste exigit. Cum iusiurandum ab auctoritatibus civilibus exigitur illegitimis, potest recusari. Ipsum recusari debet cum postulatur ad fines dignitati personarum vel communioni Ecclesiae contrarios.
III. Nomen christianum
Sacramentum Baptismi confertur « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti » (
Mt 28,19). Nomen Domini in Baptismo sanctificat hominem, et christianus suum in Ecclesia recipit nomen. Hoc potest esse illud cuiusdam sancti, id est, discipuli qui vixit vita exemplaris fidelitatis Domino suo. Huius sancti patrocinium exemplar offert caritatis et suam praestat intercessionem. « Nomen Baptismi » potest etiam quoddam mysterium christianum vel quamdam virtutem christianam exprimere. « Curent parentes, patrini et parochus ne imponatur nomen a sensu christiano alienum » (
CIC 855).
Christianus suum diem, suas orationes suasque incipit actiones signo crucis « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ». Baptizatus diem suum gloriae Dei consecrat et Salvatoris invocat gratiam quae eumdem agere sinat in Spiritu ut Patris filium. Signum crucis nos in tentationibus roborat et in difficultatibus.
Deus unumquemque eius vocat nomine (cf.
Is 43,1 Jn 10,3). Omnis hominis nomen est sacrum. Nomen est personae icon. Observantiam exigit, tamquam signum dignitatis illius qui illud fert.
Nomen acceptum est nomen aeternitatis. In Regno, indoles arcana et unica uniuscuiusque personae Nomine Dei signatae pleno resplendebit lumine. « Vincenti (...) dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit » (
Ap 2,17). « Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum Illo centum quadraginta quattuor milia, habentes Nomen Eius et Nomen Patris Eius scriptum in frontibus suis » (
Ap 14,1).
Compendium
«
Domine, Dominus noster, quam admirabile est Nomen Tuum in universa terra » (
Ps 8,2).
Secundum praeceptum Nomen Domini observare praescribit. Nomen Domini sanctum est.
Secundum praeceptum omnem usum Nominis Dei prohibet inconvenientem. Blasphemia consistit in usu Nominis Dei, Iesu Christi, Virginis Mariae et sanctorum modo iniurioso.
Falsum iusiurandum Deum vocat ut mendacium testetur. Periurium gravis culpa est erga Dominum, semper Eius promissionibus fidelem.
«
Iurandum non est, neque per Creatorem, neque per creaturas ullas, nisi concurrentibus his tribus: veritate, necessitate ac reverentia »
[1521].
Christianus in Baptismo suum nomen accipit in Ecclesia. Parentes, patrini et parochus curabunt ut ei praenomen imponatur christianum. Cuiusdam sancti patrocinium exemplar offert caritatis et eius orationem praestat.
Christianus suas orationes incipit et actiones signo crucis « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen ».
Deus unumquemque nomine appellat eius (cf.
Is 43,1).
ARTICULUS 3
TERTIUM PRAECEPTUM
« Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus » (Ex 20,8-10) (cf. Dt 5,12-15).
« Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum; itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati » (
Mc 2,27-28).
I. Dies sabbati
Tertium Decalogi praeceptum in memoriam revocat sanctitatem sabbati: « In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino » (
Ex 31,15).
Hac occasione, Scriptura
creationem commemorat: « Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum » (
Ex 20,11).
Scriptura in die Domini ostendit etiam
memoriale liberationis Israelis a servitute Aegypti: « Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati » (
Dt 5,15).
Deus sabbatum concredidit Israeli ut illud servet
in signum Foederis quod frangi nequit (cf.
Ex 31,16). Sabbatum pro Domino est, sancte reservatum ad Dei laudem, Eius creationis operum et Eius actionum salvificarum pro Israel.
Modus agendi Dei exemplar est humani modi agendi. Si Deus septimo die « respiravit » (
Ex 31,17), etiam homo debet a labore « cessare » et permittere ut alii, praesertim pauperes, « refrigerentur » (cf.
Ex 23,12). Sabbatum efficit ut labores cessent quotidiani et quamdam concedit dilationem. Dies est protestationis contra laboris servitutes et pecuniae cultum (cf.
Ne 13,15-22 Ne 2 Par 36,21).
Evangelium plures refert casus in quibus Iesus accusatur de lege sabbati violata. Sed Iesus nunquam huius diei offendit sanctitatem (cf.
Mc 1,21 Jn 9,16). Huic cum auctoritate interpretationem praebet authenticam: « Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum » (
Mc 2,27). Christus cum compassione Sibi auctoritatem tribuit sabbato bene faciendi et non male, animam salvam faciendi et non perdendi (cf.
Mc 3,4). Sabbatum dies est Domini misericordiarum et honoris Dei. 110 « Dominus est Filius hominis etiam sabbati » (
Mc 2,28) .
II. Dies Domini
« Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea » (Ps 118,24).
Dies Resurrectionis: nova creatio
Iesus a mortuis surrexit « prima sabbatorum » (
Mc 16,2) (cf.
Mt 28,1 Lc 24,1 Jn 20,1). Quatenus « prima dies », dies resurrectionis Christi in memoriam revocat primam creationem. Quatenus « octava dies », quae sabbatum sequitur (cf.
Mc 16,1 Mt 28,1), novam significat creationem resurrectione Christi inauguratam. Christianis prima omnium dierum effecta est, prima omnium festivitatum, dies Domini (º iLD4"i¬ ºµXD", dies Dominica), « Dominica »:
« Solis autem die communiter omnes convenimus, quia is primus dies est (post sabbatum Iudaicum, sed etiam primus dies), quo Deus, cum tenebras et materiam vertisset, mundum creavit, et quia Iesus Christus Salvator noster eodem die ex mortuis resurrexit »[1522].
Dies Dominica - impletio sabbati
Dominica expresse distinguitur a sabbato, cui chronologice, unaquaque hebdomada, succedit, et cuius praescriptionem caeremonialem substituit pro christianis. Ipsa, in Paschate Christi, veritatem spiritualem adimplet sabbati Iudaici et aeternam annuntiat requiem hominis in Deo. Etenim cultus Legis mysterium praeparabat Christi et quod in eo reapse fiebat, quoddam lineamentum figurabat quod ad Christum referebatur: (cf.
1Co 10,11)
« Qui in veteri rerum ordine degerunt, ad novam spem pervenerunt, non amplius sabbatum colentes, sed iuxta Dominicam viventes, in qua et vita nostra exorta est per Ipsum et per mortem Ipsius »[1523].
Celebratio Dominicae praescriptionem moralem observat naturaliter in corde hominis inscriptam qua « praecipitur exterior Dei cultus sub signo communis beneficii quod pertinet ad omnes »
[1524]. Dominicalis cultus morale Veteris Foederis adimplet praeceptum, cuius ordinem assumit et spiritum, unaquaque hebdomada Creatorem et Redemptorem Eius populi celebrando.
Eucharistia dominicalis
Dominicalis celebratio Diei et Eucharistiae Domini in corde est vitae Ecclesiae. « Dies Dominica in qua mysterium Paschale celebratur ex apostolica Traditione, in universa Ecclesia uti primordialis festus de praecepto servanda est » (
CIC 1246, $ 1).
« Item servari debent dies Nativitatis Domini nostri Iesu Christi, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi corporis et sanguinis Christi, sanctae Dei Genetricis Mariae, eiusdem Immaculatae Conceptionis et Assumptionis, sancti Ioseph, sanctorum Petri et Pauli apostolorum, omnium denique sanctorum »
Haec praxis christianae congregationis inde ab initiis aetatis apostolicae procedit (cf.
Ac 2,42-46 1Co 11,17). Epistula ad Hebraeos commemorat: « Non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes » (
He 10,25) .
Traditio memoriam servat cuiusdam adhortationis semper actualis: « Mane igitur in ecclesia Dei compare, accede ad Dominum, confitere Ipsi peccata tua, poenitentiam age precibus (...), permane in divina et sacra liturgia, absolve preces tuas et nequaquam ante dimissam concionem egredere (...). Haec enim dies, ut saepe diximus, ad preces et requiem tibi data est. Haec igitur illa est, quam fecit Dominus, gaudeamus et exsultemus in illa »[1525].
« Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur parocho, qua proprio eiusdem pastori » (
CIC 515, $ 1). Ipsa locus est in quem omnes fideles possunt congregari ad Eucharistiae dominicalem celebrationem. Paroecia populum christianum initiat ordinariae expressioni vitae liturgicae, illum in hanc congregat celebrationem; doctrinam Christi docet salvificam; caritatem exercet Domini in bonis et fraternis operibus:
[1526]
« Precari etiam domi potes; ita vero precari ut in ecclesia non potes, ubi tanta patrum frequentia, ubi clamor unanimiter ad Deum emissus. (...) Hic aliquid amplius est, nempe concordia et consensus, caritatis vinculum et sacerdotum orationes »[1527].
Diei Dominicae obligatio
Praeceptum Ecclesiae Legem Domini determinat et concrete definit. « Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi » (
CIC 1247). « Praecepto de Missa participanda satisfacit qui Missae assistit ubicumque celebratur ritu catholico vel ipso die festo vel vespere diei praecedentis » (
CIC 1248, $ 1).
Eucharistia dominicalis totum christianum fundat et confirmat exercitium. Hac de causa, fideles obligantur ut Eucharistiam participent diebus de praecepto, nisi seria excusentur ratione (exempli gratia, aegritudine, infantium cura) vel a suo proprio dispensentur pastore (cf.
CIC 1245). Qui deliberate hanc obligationem transgrediuntur, grave committunt peccatum.
Participatio in celebratione communi Eucharistiae dominicalis testimonium est coniunctionis et fidelitatis Christo et Eius Ecclesiae. Sic fideles suam communionem testantur in fide et caritate. Simul testificantur Dei sanctitatem et suam salutis spem. Spiritus Sancti ductu mutuo confortantur.
« Si deficiente ministro sacro aliave gravi de causa participatio eucharisticae celebrationis impossibilis evadat, valde commendatur ut fideles in liturgia verbi, si quae sit in ecclesia paroeciali aliove sacro loco, iuxta Episcopi dioecesani praescripta celebrata, partem habeant, aut orationi per debitum tempus personaliter aut in familia vel pro opportunitate in familiarum coetibus vacent » (
CIC 1248, $ 2).
Dies gratiae et cessationis a labore
Sicut Deus « requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat » (
Gn 2,2), vita humana vicissitudine laboris et requiei signatur. Institutio diei Domini ad id confert ut omnes sufficienti fruantur requiei et otii tempore quod eis suam familiarem, culturalem, socialem et religiosam permittat colere vitam
[1528].
Fideles, Dominica aliisque festivis diebus de praecepto, abstinebunt quominus se laboribus tradant vel activitatibus quae cultum Deo impediunt debitum, gaudium diei Domini proprium, exercitium operum misericordiae et convenientem spiritus corporisque relaxationem (cf.
CIC 1247). Necessitates familiares vel magna socialis utilitas excusationes quoad praeceptum dominicalis requiei constituunt legitimas. Fideles curabunt ne hae legitimae excusationes habitudines religioni, vitae familiae vel valetudini introducant damnosas.
« Otium sanctum quaerit caritas veritatis; negotium iustum suscipit necessitas caritatis »[1529].
Oportet ut christiani, quibus praesto sunt otia, suos recordentur fratres, qui easdem habent necessitates eademque iura et propter paupertatem et miseriam quiescere nequeunt. Dominica traditionaliter a pietate christiana bonis operibus dedicatur et humilibus aegrotorum, infirmorum, senum servitiis. Christiani Dominicam etiam sanctificabunt suis familiis suisque proximis tempus et curas praebentes, quae difficulter reliquis hebdomadae diebus concedi possunt. Dominica tempus est considerationis, silentii, culturae et meditationis, quae vitae interioris et christianae favent incremento.
Dominicas diesque sanctificare festivos communem exigit nisum. Unusquisque christianus debet vitare ne aliis sine necessitate imponat id quod eos impediat quominus diem Domini servent. Cum mores (ludi, popinae, etc.) et sociales necessitates (publica servitia, etc.) a quibusdam laborem requirunt dominicalem, singulis manet responsabilitas temporis sufficientis pro otio. Fideles curabunt ut, cum temperantia et caritate, excessus vitent et violentias quas quandoque otia generant multitudinis. Non obstantibus oeconomicis exigentiis, publicae potestates curabunt civibus tempus praestare requiei et cultui divino destinatum. Laboris locatores analogum habent officium erga suos conductos operarios.
Christiani, libertatem religiosam et bonum omnium commune observantes, debent operam dare ut Dominicae et dies festivi Ecclesiae tamquam feriarum legalium agnoscantur dies. Ii omnibus publicum praebere debent exemplum orationis, observantiae et gaudii, et suas traditiones defendere tamquam egregiam contributionem ad vitam spiritualem humanae societatis. Si legislatio regionis vel aliae rationes obligant ad laborandum die Dominica, in hac tamen die sic vita est ducenda ut in die nostrae liberationis quae nos efficit participare « frequentiam et Ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in caelis » (
He 12,22-23).
Compendium
«
Observa diem sabbati, ut sanctifices eum » (
Dt 5,12). «
In die septimo sabbatum est, requies sancta Domino » (
Ex 31,15).
Sabbatum, quod primae creationis repraesentabat impletionem, substituitur a Dominica, quae creationem commemorat novam, resurrectione Christi inauguratam.
Ecclesia diem resurrectionis Christi octava celebrat die, quae merito dies Domini seu Dominica nuncupatur[1530].
«
Dies Dominica (...)
in universa Ecclesia uti primordialis dies festus de praecepto servanda est » (
CIC 1246, $ 1). «
Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi » (
CIC 1247).
« Die Dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles (...) abstineant insuper ab illis operibus et negotiis quae cultum Deo reddendum, laetitiam diei Domini propriam, aut debitam mentis ac corporis relaxationem impediant »
Institutio Dominicae confert ut «
ad vitam familiarem, culturalem, socialem et religiosam colendam etiam sufficiente quiete et otio omnes gaudeant »
[1531].
Unusquisque christianus vitare debet id aliis sine necessitate imponere quod eos impediret quominus diem Domini servent.