Ressources Catholiques Magistère

précédent
CAPUT SECUNDUM
CREDO IN IESUM CHRISTUM, FILIUM DEI UNICUM
Bonus Nuntius: Deus Filium Suum misit
CEC 422 FRA
« At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium Suum, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos, qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus » (Ga 4,4-5). En Evangelium Iesu Christi Filii Dei: (cf. Mc 1,1) Deus populum Suum visitavit.2 Promissiones Abraham et semini eius factas implevit (cf. Lc 1,55). Id ultra omnem fecit exspectationem: misit Filium Suum dilectum (cf. Mc 1,11).
CEC 423 FRA
Credimus et profitemur Iesum ex Nazareth, Iudaeum natum de filia Israel in Bethlehem, tempore regis Herodis Magni et imperatoris Caesaris Augusti I, munere fabri lignarii fungentem, mortuum crucifixum Hierosolymis, sub Pontio Pilato procuratore, imperatore Tiberio regnante, aeternum esse Dei Filium hominem factum qui « a Deo exivit » (Jn 13,3), « qui descendit de caelo » (Jn 3,13 Jn 6,33), qui in carne venit (cf. 1Jn 4,2) , quia « Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. (...) Et de plenitudine Eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia » (Jn 1,14 Jn 1,16).
CEC 424 FRA
Gratia moti Spiritus Sancti et a Patre tracti, credimus et confitemur relate ad Iesum: « Tu es Christus, Filius Dei vivi » (Mt 16,16). Super huius fidei petram, quam Petrus confessus est, Christus Suam fundavit Ecclesiam[304].
« Evangelizare investigabiles divitias Christi » (Ep 3,8)
CEC 425 FRA
Fidei christianae transmissio est imprimis Iesu Christi nuntius ut homines ad fidem in Illum adducantur. Ab initio, priores discipuli desiderio arserunt Christum nuntiandi: « Non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus non loqui » (Ac 4,20). Omnium temporum homines invitant ut in gaudium eorum communionis cum Christo ingrediantur:
« Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae * et vita apparuit, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat coram Patre et apparuit nobis * quod vidimus et audivimus, annuntiamus et vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum. Communio autem nostra est cum Patre et cum Filio Eius Iesu Christo. Et haec scribimus nos, ut gaudium nostrum sit plenum » (Io Jn 1,1-4).
In catechesis corde: Christus
CEC 426 FRA
« Illico ergo affirmandum est in ipsa catecheseos intima ratione hanc potissimum personam inveniri: Iesu Christi Nazareni, "Unigeniti a Patre" (...); qui passus ac pro nobis mortuus est; quique iam, quandoquidem resurrexit, vivit semper nobiscum. (...) Catechesim tradere (...) idem valet ac patefacere in Christi Persona universum Dei consilium aeternum (...); idem ac sensum gestuum et verborum Christi comprehendere studere necnon signorum, quae Ipse perpetravit »[305]. Catechesis scopus: « Ut quis (...) ad communionem cum Eo (cum Iesu Christo) (...) perveniat; Ipse enim solus conducere aliquem potest ad amorem Patris in Spiritu et ad Sanctissimae Trinitatis vitam participandam »[306].
CEC 427 FRA
« Affirmari ergo oportet in catechesi Christum, Verbum incarnatum et Filium Dei, institutione tradi, cetera autem prout ad Eum referantur; solum Christum docere, quemvis alium docentem ea dumtaxat ratione, qua Eius sit nuntius seu interpres et qua Christus per huius os loquatur. (...) Oportet ergo ad omnem catecheseos institutorem haec arcana verba Christi possint transferri: "Mea doctrina non est mea, sed Eius qui misit me" (Jn 7,16) »[307].
CEC 428 FRA
Qui ad Christum evangelizandum vocatus est, debet igitur imprimis « eminentiam scientiae Christi Iesu quaerere »; oportet eum « omnia detrimentum facere », « ut Christum » lucrifaciat et inveniatur « in Illo », « ad cognoscendum Illum et virtutem Resurrectionis Eius et communionem passionum Illius, conformans » se « morti Eius, si quo modo » occurrat « ad resurrectionem, quae est ex mortuis » (Ph 3,8-11).
CEC 429 FRA
Ex hac Christi cognitione amore affecta, desiderium scaturit Illum annuntiandi, « evangelizandi », et alios adducendi ad « assensum » fidei in Iesum Christum. Sed simul necessitas percipitur hanc fidem semper melius cognoscendi. Ad hunc scopum, secundum ordinem Symboli fidei, imprimis praecipui Iesu praesentabuntur tituli: Christus, Filius Dei, Dominus (articulus ). Symbolum deinde confitetur praecipua vitae Christi mysteria: illa Incarnationis Eius (articulus ) ), illa Paschatis Eius (articuli 4 et 5), denique illa Eius glorificationis (articuli 6 et 7).
ARTICULUS 2
«ET IN IESUM CHRISTUM, FILIUM EIUS UNICUM, DOMINUM NOSTRUM»
I. Iesus
CEC 430 FRA
Iesus Hebraice significat: « Deus salvat ». In Annuntiatione, Angelus Gabriel Ei, tamquam nomen proprium, nomen Iesu dedit, quod simul identitatem Eius exprimit et missionem (cf. Lc 1,31) . Quia nemo « potest dimittere peccata nisi solus Deus » (Mc 2,7), in Iesu, Filio Suo aeterno, homine facto, Ipse « salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). Sic in Iesu, Deus totam Suam historiam recapitulat salutis pro hominibus.
CEC 431 FRA
In historia salutis Deus satis non habuit Israel « de domo servitutis » (Dt 5,6) liberare, eum de Aegypto faciens exire. Ille eum etiam de eius salvat peccato. Quia peccatum semper offensa est Deo illata (cf. Ps 51,6), solus Ille potest id absolvere.12 Hac de causa, Israel semper maiorem acquirens conscientiam universalitatis peccati, amplius salutem quaerere non poterit nisi in invocatione nominis Dei Redemptoris (cf. Ps 79,9).
CEC 432 FRA
Nomen Iesu significat ipsum Nomen Dei praesens in Persona esse Filii Sui (cf. Ac 5,41 Ac 3 Jn 7), hominis facti ad peccatorum universalem et definitivam Redemptionem. Iesus est Nomen divinum, quod solum affert salutem (cf. Jn 3,18 Ac 2,21) et ab omnibus exinde invocari potest, quia Ipse per Incarnationem omnibus hominibus Se univit (cf. Rm 10,6-13) ita ut nullum aliud sit nomen « sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Ac 4,12) (cf. Ac 9,14 Jc 2,7).
CEC 433 FRA
Nomen Dei Salvatoris semel in anno a summo sacerdote pro expiatione peccatorum Israel invocabatur, cum ille Sanctissimi propitiatorium sanguine asperserat sacrificii[308]. Propitiatorium locus erat praesentiae Dei[309]. Cum sanctus Paulus dicit de Iesu: « quem proposuit Deus propitiationem (...) in sanguine Ipsius » (Rm 3,25), significat quod in Eius humanitate, « Deus erat in Christo mundum reconcilians Sibi » (2Co 5,19).
CEC 434 FRA
Iesu resurrectio Nomen Dei glorificat « Salvatoris » (cf. Jn 12,28), quia exinde Nomen Iesu supremam potentiam plene manifestat Nominis « quod est super omne nomen » (Ph 2,9-10). Spiritus maligni nomen timent Eius (cf. Ac 16,16-18 Ac 19,13-16) et in nomine Eius discipuli Iesu faciunt miracula (cf. Mc 16,17), quoniam quodcumque petunt a Patre in nomine Eius, dat illis (cf. Jn 15,16).
CEC 435 FRA
Nomen Iesu in corde est orationis christianae. Omnes liturgicae orationes formula concluduntur: « per Dominum nostrum Iesum Christum ». Oratio « Ave Maria » culminat verbis: « Et benedictus fructus ventris tui, Iesus ». Orientalis oratio cordis, « oratio Iesu » appellata, dicit: « Iesu Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei peccatoris ». Plures christiani moriuntur solum verbum « Iesu », sicut sancta Ioanna de Arco, habentes in ore[310].
II. Christus
CEC 436 FRA
Christus e versione graeca venit verbi Hebraici « Messias » quod « unctus » significat. Id proprium effectum non est nomen Iesu nisi quia Ipse perfecte missionem divinam adimplet quam id indicat. In Israel etenim in nomine Dei illi ungebantur qui consecrabantur Ei ad missionem ab Eo procedentem. Talis casus erat regum[311], sacerdotum26 et, quandoque, Prophetarum (cf. Reg Reg 19,16). Talis, per excellentiam, casus debebat esse Messiae quem Deus ad Regnum Suum definitive instaurandum missurus erat (cf. Ps 2,2 Ac 4,26-27). Oportebat Messiam per Spiritum Domini unctum esse (cf. Is 11,2) tamquam regem simul et sacerdotem (cf. Zach 4,14; 6,13), sed etiam tamquam Prophetam.31 Iesus spem Israel adimplevit messianicam in Suo triplici munere sacerdotis, prophetae et regis.
CEC 437 FRA
Angelus pastoribus Nativitatem Iesu nuntiavit tamquam illam Messiae Israel promissi: « Natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David » (Lc 2,11). Ab origine est Ille « quem Pater sanctificavit et misit in mundum » (Jn 10,36), tamquam « sanctum » in sinu virginali Mariae conceptum (cf. Lc 1,35). Ioseph a Deo vocatus est ut Mariam acciperet coniugem suam in utero habentem id « quod (...) in ea natum est de Spiritu Sancto » (Mt 1,20), ut Iesus, « qui vocatur Christus » (Mt 1,16), ex uxore Ioseph nascatur in generatione messianica David[312].
CEC 438 FRA
Messianica Iesu consecratio Suam divinam manifestat missionem. « Quemadmodum et ipsum nomen significat: in Christi enim nomine subauditur qui unxit et Ipse qui unctus est, et ipsa unctio in qua unctus est; et unxit quidem Pater, unctus est vero Filius, in Spiritu, qui est Unctio »[313]. Eius messianica aeterna consecratio est tempore Eius vitae terrestris revelata cum a Ioanne baptizatus est, cum « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Ac 10,38), « ut manifestetur Israel » (Jn 1,31) sicut Eius Messias. Eius opera et verba Eum cognoscendum praebent tamquam « Sanctum Dei »[314].
CEC 439 FRA
Plures Iudaei atque etiam quidam gentiles qui illorum participabant spem, in Iesu fundamentalia agnoverunt lineamenta messianici « filii David » a Deo Israel promissi[315]. Iesus titulum Messiae acceptavit, in quem ius habebat (cf. Jn 4,25-26 Jn 11,27), sed non sine cautela, quia a nonnullis Eius coaetaneis secundum conceptionem nimis humanam (cf. Mt 22,41-46), essentialiter politicam intelligebatur (cf. Jn 6,15 Lc 24,21).
CEC 440 FRA
Iesus professionem fidei Petri, qui Illum tamquam Messiam agnoscebat, acceptavit, proximam annuntians Filii hominis passionem (cf. Mt 16,16-23). Authenticum Suae regalitatis messianicae contentum simul detexit in identitate transcendenti Filii hominis « qui descendit de caelo » (Jn 3,13) (cf. Jn 6,62 Da 7,13), et in Sua missione redemptrice Servi patientis: « Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam Suam Redemptionem pro multis » (Mt 20,28) (cf. Is 53,10-12). Propterea verus sensus Eius regalitatis nonnisi ex crucis summitate manifestatus est (cf. Jn 19,19-22 Lc 23,39-43). Solummodo post Resurrectionem, messianica Eius regalitas a Petro coram populo Dei proclamari poterit: « Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia Dominum Eum et Christum Deus fecit, Hunc Iesum, quem vos crucifixistis » (Ac 2,36).
III. Filius Dei unicus
CEC 441 FRA
Filius Dei titulus est in Vetere Testamento angelis (cf. Dt 32, 8; Iob 1,6), populo Electionis,45 filiis Israel46 eiusque regibus (cf. 2S 7,14 Ps 82,6) datus. Tunc filiationem significat adoptivam quae inter Deum et Eius creaturam relationes peculiaris intimitatis instituit. Cum promissus Rex-Messias dicitur « filius Dei » (cf. Par Par 17,13; Ps 2,7), id non implicat necessario, secundum horum textuum litteralem sensum, eum plus quam humanum esse. Illi qui ita Iesum tamquam Messiam Israel nominaverunt (cf. Mt 27,54), fortasse nihil amplius voluerunt dicere (cf. Lc 23,47).
CEC 442 FRA
Hoc non valet de Petro cum Iesum tamquam « Christum, Filium Dei vivi » confitetur (cf. Mt 16,16), quia Iesus ei sollemniter respondet: « Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est » (Mt 16,17). Pari modo, Paulus relate ad suam in via ad Damascum conversionem dicet: « Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam Suam, ut revelaret Filium Suum in me, ut evangelizarem Illum in gentibus... » (Ga 1,15-16). « Continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam Hic est Filius Dei » (Ac 9,20). Hoc ab initio (cf. 1Th 1,10) centrum erit fidei apostolicae,53 quam imprimis confessus est Petrus tamquam fundamentum Ecclesiae (cf. Mt 16,18).
CEC 443 FRA
Si Petrus indolem transcendentem filiationis divinae Iesu Messiae agnoscere potuit, hoc evenit quia Ipse eam clare significavit. Iesus, coram Synedrio, Suorum accusatorum quaestioni: « Tu ergo es Filius Dei? », respondit: « Vos dicitis quia ego sum » (Lc 22,70) (cf. Mt 26,64 Mc 14,62). Iam multo prius, Se tamquam « Filium » denotavit qui Patrem novit (cf. Mt 11,27 Mt 21,37-38), qui est distinctus a « servis » quos Deus antea populo miserat Suo (cf. Mt 21,34-36), ipsis angelis superior (cf. Mt 24,36). Suam filiationem ab illa Suorum distinxit discipulorum nunquam dicens « Pater noster »[316], nisi ut illis mandaret: « Sic ergo vos orabitis: Pater noster » (Mt 6,9); atque distinctionem extulit inter « Patrem meum et Patrem vestrum » (Jn 20,17).
CEC 444 FRA
Evangelia referunt in duobus momentis sollemnibus, in Baptismo et in Transfiguratione Christi, vocem Patris Illum tamquam « Filium Suum dilectum » denotasse (cf. Mt 3,17 Mt 17,5). Iesus Se Ipsum tamquam Filium Dei Unigenitum denotat (cf. Jn 3,16) et hoc titulo Suam aeternam affirmat praeexsistentiam (cf. Jn 10,36). Fidem postulat « in nomen Unigeniti Filii Dei » (Jn 3,18). Haec confessio christiana iam in exclamatione centurionis apparet coram Iesu in cruce: « Vere homo hic Filius Dei erat » (Mc 15,39). Solummodo in mysterio Paschali potest credens titulo « Filii Dei » ultimam eius praebere significationem.
CEC 445 FRA
Post Eius Resurrectionem, filiatio Eius divina in virtute glorificatae humanitatis Eius apparet: « Constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum » (Rm 1,4) (cf. Ac 13,33). Apostoli confiteri poterunt: « Vidimus gloriam Eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis » (Jn 1,14).
IV. Dominus
CEC 446 FRA
In versione graeca librorum Veteris Testamenti, Nomen ineffabile YHWH sub quo Deus Se Moysi revelavit (cf. Ex 3,14), verbo 5bD4H (« Dominus ») redditur. Dominus exinde factus est nomen maxime usitatum ad ipsam divinitatem Dei Israel denotandam. Novum Testamentum hunc fortem tituli « Domini » sensum adhibet pro Patre et etiam simul, et in hoc novitas habetur, pro Iesu, Ipso sic agnito tamquam Deo (cf. 1Co 2,8).
CEC 447 FRA
Ipse Iesus Sibi, modo velato, hunc tribuit titulum, cum de sensu psalmi 110 disputat cum Pharisaeis[317], sed etiam modo explicito Se ad Suos vertens Apostolos (cf. Jn 13,13). Per totum Eius vitae publicae decursum gestus Eius dominatus supra naturam, supra morbos, supra daemonia, supra mortem et peccatum, Eius divinum demonstrabant principatum.
CEC 448 FRA
Saepissime in Evangeliis homines ad Iesum se vertunt Illum « Dominum » appellantes. Hic titulus venerationem et fiduciam testatur eorum qui ad Iesum appropinquant et ab Illo auxilium exspectant et sanationem[318]. Sub Spiritus Sancti motione, agnitionem exprimit mysterii divini Iesu (cf. Lc 1,43 Lc 2,11). In occursu cum Iesu resuscitato efficitur adoratio: « Dominus meus et Deus meus! » (Jn 20,28). Tunc connotationem sumit amoris et affectus, quae traditionis christianae erit proprium: « Dominus est! » (Jn 21,7).
CEC 449 FRA
Priores confessiones fidei Ecclesiae, Iesu titulum divinum Domini tribuentes, ab origine affirmant (cf. Ac 2,34-36) potestatem, honorem et gloriam Deo Patri debitas etiam Iesu deberi[319], quia Ipse est « in forma Dei » (Ph 2,6) et quia Pater hunc Iesu manifestavit dominatum Eum resuscitans ex mortuis et exaltans in gloria Sua[320].
CEC 450 FRA
Ab historiae christianae initio, affirmatio dominatus Iesu super mundum et super historiam (cf. Ap 11,15) significat etiam agnoscere hominem suam libertatem personalem nulli potestati terrestri, sed soli Deo Patri et Domino Iesu Christo, modo absoluto, submittere debere: Caesar « Dominus » non est (cf. Mc 12,17 Ac 5,29). Ecclesia « credit clavem, centrum et finem totius humanae historiae in Domino ac Magistro suo inveniri »[321].
CEC 451 FRA
Oratio christiana est titulo « Dominus » signata, sive invitatio ad orationem « Dominus vobiscum » sive orationis conclusio « per Dominum nostrum Iesum Christum » vel etiam clamor fiduciae plenus et spei: « Maran atha » (Dominus venit!) aut « Marana tha » (Veni, Domine!) (1Co 16,22). « Amen. Veni, Domine Iesu » (Ap 22,20).
Compendium
CEC 452 FRA
Nomen Iesu significat « Deum qui salvat ». Infans ex Virgine Maria natus appellatus est « Iesus »: « Ipse enim salvum faciet populum Suum a peccatis eorum » (Mt 1,21). « Nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri » (Ac 4,12).
CEC 453 FRA
Nomen Christi « unctum », « Messiam » significat. Iesus est Christus quia « unxit Eum Deus Spiritu Sancto et virtute » (Ac 10,38). Ille erat « qui venturus » est (Lc 7,19) , spei Israel obiectum (cf. Ac 28,20).
CEC 454 FRA
Nomen Filii Dei relationem unicam significat et aeternam Iesu Christi ad Deum Eius Patrem. Ille unicus Patris est Filius (cf. Jn 1,14 Jn 1,18 Jn 3,16 Jn 3,18) et Deus Ipse (cf. Jn 1,1). Credere Iesum esse Filium Dei est necessarium ut quis christianus sit (cf. Ac 8,37 1Jn 2,23).
CEC 455 FRA
Nomen Domini significat divinum principatum. Confiteri vel invocare Iesum tamquam Dominum est in Eius credere divinitatem: « Nemo potest dicere: "Dominus Iesus", nisi in Spiritu Sancto » (1Co 12,3).
ARTICULUS 3
IESUS CHRISTUS « CONCEPTUS EST DE SPIRITU SANCTO, NATUS EX MARIA VIRGINE »
Paragraphus 1: FILIUS DEI HOMO FACTUS EST
I. Cur Verbum caro factum est?
CEC 456 FRA
Cum Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano respondemus confitentes: « Propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est » (DS 150).
CEC 457 FRA
Verbum caro factum est ut nos cum Deo reconcilians salvaret: Deus « dilexit nos et misit Filium Suum propitiationem pro peccatis nostris » (1Jn 4,10). « Pater misit Filium salvatorem mundi » (1Jn 4,14). « Ille apparuit, ut peccata tolleret » (1Jn 3,5):
« Opus enim habebat medico natura nostra, quae morbo laborabat. Opus habebat eo qui erigeret, homo qui ceciderat. Opus habebat eo qui vivificaret, qui a vita exciderat. Opus habebat eo qui ad bonum reduceret, qui defluxerat a boni participatione. Egebat lucis praesentia, qui erat inclusus in tenebris. Quaerebat redemptorem captivus, adiutorem vinctus, liberatorem is qui iugo premebatur servitutis. Haecne sunt parva et indigna quae Deum moveant, ut descendat ad humanam naturam visitandam, cum adeo infeliciter et miserabiliter affecta esset humanitas? »[322].
CEC 458 FRA
Verbum caro factum est ut sic amorem Dei cognoscamus: « In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium Suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per Eum » (Io Jn 4,9). « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in Eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Jn 3,16).
CEC 459 FRA
Verbum caro factum est ut nostrum sit sanctitatis exemplar: « Tollite iugum meum super vos et discite a me... » (Mt 11,29). « Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me » (Jn 14,6). Atque Pater super Transfigurationis montem mandat: « Audite Illum » (Mc 9,7) (cf. Dt 6,4-5). Ipse utique beatitudinum est exemplar et Legis novae norma: Diligite invicem « sicut dilexi vos » (Jn 15,12). Hic amor effectivam sui ipsius implicat oblationem ad sequelam Illius (cf. Mc 8,34) .
CEC 460 FRA
Verbum caro factum est ut nos efficeret « divinae consortes naturae » (2P 1,4): « Propter hoc Verbum Dei homo, et qui Filius Dei est Filius hominis factus est, ut homo, commixtus Verbo Dei et adoptionem percipiens, fiat filius Dei »[323]. « Ipse siquidem homo factus est, ut nos dii efficeremur »[324]. « Unigenitus (...) Dei Filius, Suae divinitatis volens nos esse participes, naturam nostram assumpsit, ut homines deos faceret factus homo »[325].
II. Incarnatio
CEC 461 FRA
Ecclesia, sancti Ioannis expressionem iterum sumens (« Verbum caro factum est »: Jn 1,14), « Incarnationem » appellat factum assumptionis naturae humanae a Filio Dei ut nostram in ea adimpleat salutem. Ecclesia in hymno quem sanctus Paulus testatur, mysterium canit Incarnationis:
« Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse Se aequalem Deo, sed Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, humiliavit Semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis! » (Ph 2,5-8) [326].
CEC 462 FRA
Epistula ad Hebraeos de eodem loquitur mysterio:
« Ideo ingrediens mundum dicit: "Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata et sacrificia pro peccato non Tibi placuerunt. Tunc dixi: Ecce venio, (...) ut faciam, Deus, voluntatem Tuam" » (He 10,5-7, adducens Ps 40,7-9.
CEC 463 FRA
Fides in veram Filii Dei Incarnationem signum fidei christianae est distinctivum: « In hoc cognoscitis Spiritum Dei: omnis spiritus, qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est » (Io Jn 4,2). Talis est laeta persuasio Ecclesiae inde ab eius initio, cum « magnum pietatis mysterium » canit: Ille « manifestatus est in carne » (1Tm 3,16).
III. Verus Deus et verus Homo
CEC 464 FRA
Eventus unicus et prorsus singularis Incarnationis Filii Dei non significat Iesum Christum esse partim Deum et partim hominem, neque esse confusae commixtionis effectum inter humanum et divinum. Ille factus est vere Homo, vere permanens Deus. Iesus Christus verus est Deus et verus Homo. Ecclesia hanc fidei veritatem defendere debuit et clarificare priorum saeculorum decursu coram haeresibus quae illam corrumpebant.
CEC 465 FRA
Priores haereses non tam divinitatem Christi negaverunt, quam Eius veram humanitatem (docetismus gnosticus). A temporibus apostolicis, fides christiana in vera Incarnatione Filii Dei institit, qui in carne venit (cf. 1Jn 4,2-3 1Jn 2 Jn 7). Sed a saeculo tertio, Ecclesia contra Paulum Samosatenum, in Concilio Antiochiae congregato, affirmare debuit Iesum Christum Filium Dei esse natura, non adoptione. Primum Concilium Oecumenicum Nicaenum, anno 325, in suo Symbolo confessum est Filium Dei esse « natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod graece dicunt homousion) » (Symbolum Nicaenum: DS 125) et Arium damnavit qui affirmabat esse « Filium Dei ortum ex nihilo »[327] et « ex alia substantia aut essentia » esse quam Pater est (Symbolum Nicaenum: DS 126).
CEC 466 FRA
Haeresis nestoriana in Christo perspiciebat personam humanam Personae divinae Filii Dei coniunctam. Adversus illam sanctus Cyrillus Alexandrinus et tertium Concilium Oecumenicum Ephesi congregatum anno 431 confessi sunt « Verbum, unita Sibi secundum hypostasim carne animata rationali anima, (...) hominem factum » esse[328]. Humanitas Christi aliud subiectum non habet quam Persona divina Filii Dei quae illam assumpsit fecitque Suam inde ab Eius conceptione. Hac de causa, Concilium Ephesinum anno 431 proclamavit Mariam per conceptionem humanam Filii Dei in sinu suo verissime factam esse Matrem Dei: « Deiparam (...), non quod Verbi natura Ipsiusque divinitas ortus Sui principium ex sancta Virgine sumpserit, sed quod sacrum illud corpus anima intelligente perfectum ex ea traxerit, cui et Dei Verbum, secundum hypostasim unitum, secundum carnem natum dicitur »[329].
CEC 467 FRA
Monophysitae affirmabant naturam humanam qua talem in Christo exsistere desivisse, cum a Persona divina Filii Dei assumpta sit. Huic haeresi se contraponens, quartum Concilium Oecumenicum, Chalcedone, anno 451, confessum est:
« Sequentes igitur sanctos Patres, unum Eundemque confiteri Filium Dominum nostrum Iesum Christum consonanter omnes docemus, Eundem perfectum in deitate, Eundem perfectum in humanitate, Deum vere et Hominem vere, Eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem et consubstantialem nobis Eundem secundum humanitatem, "per omnia nobis similem absque peccato" (cf. He 4,15); ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus Eundem propter nos et propter nostram salutem ex Maria Virgine Dei Genetrice secundum humanitatem.
Unum Eundemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam Personam atque subsistentiam concurrente »[330].
CEC 468 FRA
Quidam post Concilium Chalcedonense ex natura humana Christi quasi subiectum effecerunt personale. Quintum Concilium Oecumenicum, Constantinopoli, anno 553, contra illos confessum est: esse « unam Eius subsistentiam (seu Personam) (...), qui est Dominus (noster) Iesus Christus, Unus de sancta Trinitate »[331]. Omnia ergo in Christi humanitate Eius Personae divinae tamquam Eius proprio subiecto attribui debent[332], non solum miracula, sed etiam passiones[333] et ipsa Mors: confitemur « Dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et Unum de Sancta Trinitate »[334].
CEC 469 FRA
Sic Ecclesia confitetur Iesum inseparabiliter verum esse Deum et verum Hominem. Est vere Filius Dei qui homo factus est, frater noster, et quidem quin Deus, Dominus noster, esse desineret:
« Id quod fuit remansit, et quod non erat assumpsit », canit liturgia Romana[335]. Et sancti Ioannis Chrysostomi liturgia proclamat et canit: « O Fili Unigenite et Verbum Dei, qui es immortalis, propter nostram salutem dignatus es incarnari e sancta Matre Dei semperque Virgine Maria, qui sine mutatione factus es homo et crucifixus es. O Christe Deus, qui Morte Tua mortem devicisti, qui es Unus de Sancta Trinitate, cum Patre et Spiritu Sancto glorificatus, salva nos! »[336].
IV. Quomodo Filius Dei est homo?
CEC 470 FRA
Cum, in Incarnationis arcana unione, natura humana « assumpta, non perempta sit »[337], Ecclesia saeculorum decursu adducta est ad plenam animae humanae cum eius intellectus et voluntatis operationibus atque corporis humani Christi realitatem confitendam. Sed pari modo in memoriam vicissim revocare debuit naturam humanam Christi tamquam propriam ad Personam divinam Filii Dei pertinere qui illam assumpsit. Quidquid Ille est et quidquid Ille agit in ea, « ex Uno de Trinitate » provenit. Filius igitur Dei humanitati Suae proprium modum exsistendi personaliter in Trinitate communicat Suum. Sic Christus, tam in Sua anima quam in Suo corpore, divinos Trinitatis mores humane exprimit: (cf. Jn 14,9-10)
« Filius Dei (...) humanis manibus opus fecit, humana mente cogitavit, humana voluntate egit, humano corde dilexit. Natus de Maria Virgine, vere unus ex nostris factus est, in omnibus nobis similis excepto peccato »[338].
Anima et cognitio humana Christi
CEC 471 FRA
Apollinaris Laodicensis affirmabat Verbum in Christo animam vel spiritum substituisse. Contra hunc errorem Ecclesia confessa est Filium aeternum etiam animam rationalem assumpsisse humanam[339].
CEC 472 FRA
Haec anima humana, quam Filius Dei assumpsit, vera cognitione humana est dotata. Haec cognitio qua talis de se illimitata esse non poterat: in condicionibus historicis suae in spatio et tempore exercebatur exsistentiae. Hac de causa, Filius Dei Se hominem faciens acceptare potuit « sapientia et aetate et gratia » proficere (Lc 2,52) atque adeo inquirere debere de eis quae in condicione humana modo experimentali discenda sunt[340]. Hoc realitati Eius voluntariae in « forma servi » exinanitionis correspondebat (cf. Ph 2,7).
CEC 473 FRA
Sed, eodem tempore, haec cognitio vere humana Filii Dei vitam divinam Eius exprimebat Personae[341]. « Dei Filius cuncta noverat; ac per Ipsum, quem Ille hominem induerat; non natura, sed qua Verbo unitus erat. (...) Humana natura, qua erat unita Verbo, cuncta noverat divinaque haec ac pro maiestate in Se exhibebat »[342]. Talis est imprimis casus intimae et immediatae cognitionis quam Filius Dei homo factus habet de Patre Suo[343]. Filius etiam in Sua cognitione humana divinam ostendebat penetrationem quam de cogitationibus cordis hominum habebat secretis[344].
CEC 474 FRA
Cognitio humana Christi, propter Suam unionem cum Sapientia divina in Persona Verbi incarnati plenitudine gaudebat scientiae consiliorum aeternorum, ad quae venerat revelanda[345]. Quod Ipse in hoc campo ignorare agnoscit (cf. Mc 13,32), alias declarat Se missionem non habere id revelandi (cf. Ac 1,7).
Voluntas humana Christi
CEC 475 FRA
Pari modo, Ecclesia in sexto Concilio Oecumenico confessa est Christum duas voluntates et duas naturales possidere operationes, divinas et humanas, non oppositas, sed cooperantes, ita ut Verbum caro factum in oboedientia ad Patrem humane voluerit quidquid Ipse cum Patre et Spiritu Sancto pro nostra salute divine deciderat[346]. Ecclesia agnoscit « sequentem Eius humanam voluntatem et non resistentem vel reluctantem, sed potius et subiectam divinae Eius atque omnipotenti voluntati »[347].
Verum corpus Christi
CEC 476 FRA
Quia Verbum caro factum est veram assumens humanitatem, corpus Christi erat circumscriptum[348]. Hac de causa, vultus humanus Iesu potest « depingi » (cf. Ga 3,1). Ecclesia in septimo Concilio Oecumenico[349] tamquam legitimum agnovit ut per sanctas repraesentetur imagines.
CEC 477 FRA
Ecclesia simul semper hoc agnovit: in corpore Iesu, Deus qui est « invisibilis in Suis, visibilis in nostris apparuit »[350]. Re vera, peculiaritates individuales corporis Christi Personam exprimunt divinam Filii Dei. Hic Sui corporis humani lineamenta fecit Sua ita ut ea in quadam sacra imagine depicta possint veneratione coli, quia fidelis qui imaginem veneratur, « adorat in ea depicti subsistentiam »[351].
Verbi incarnati cor
CEC 478 FRA
Iesus in vita Sua, in agonia Sua in Suaque passione nos cognovit et amavit omnes et singulos atque pro unoquoque nostrum Se tradidit: Filius Dei « dilexit me et tradidit Semetipsum pro me » (Ga 2,20). Ipse nos omnes corde amavit humano. Hac de causa, sacrum cor Iesu, propter nostra peccata et pro nostra salute transfixum (cf. Jn 19,34), « praecipuus consideratur index et symbolus (...) illius amoris, quo divinus Redemptor aeternum Patrem hominesque universos continenter adamat »[352].
Compendium
CEC 479 FRA
Tempore a Deo stabilito, Filius unicus Patris, Verbum aeternum et substantialis imago Patris, incarnatus est: Ipse quin divinam naturam amitteret, naturam assumpsit humanam.
CEC 480 FRA
Iesus Christus verus est Deus et verus Homo in unitate Suae Personae divinae; propterea unus est mediator inter Deum et homines.
CEC 481 FRA
Iesus Christus duas possidet naturas, divinam et humanam, inconfusas, sed in unica Persona Filii Dei coniunctas.
CEC 482 FRA
Christus, cum verus sit Deus verusque Homo, intellectum et voluntatem habet humanos perfecte concordes et submissos Suo intellectui ac Suae voluntati divinis, quos cum Patre et Spiritu Sancto habet communes.
CEC 483 FRA
Incarnatio est igitur mysterium admirabilis unionis naturae divinae et naturae humanae in unica Persona Verbi.
suivant