COMMUNE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Tempore “ per annum ”
Cf. Lc 1, 28.42
Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum:
benedícta tu in muliéribus,
et benedíctus fructus ventris tui.
Deus, qui beátam Vírginem Maríam,
inter húmiles et páuperes præcelléntem,
Matrem Salvatóris elegísti,
præsta, quæsumus, ut, eius exémpla sectántes,
tibi sincéræ fídei præstémus obséquium
et in te totam spem salútis collocémus.
Per Dominum.
Súscipe, Dómine, hæc nóstræ devótionis múnera, et præsta,
ut, qui Fílii tui imménsæ caritátis opus recólimus,
in tui et próximi dilectióne
beátæ Maríæ Vírginis confirmémur exémplo.
Per Christum.
Cf. Ps 86, 3; Lc 1, 49
Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María,
quia fecit tibi magna, qui potens est.
Concéde, Dómine, Ecclésiæ tuæ,
ut, huius sacraménti virtúte roboráta,
sémitas Evangélii alácriter percúrrat,
donec beátam pacis visiónem attíngat,
qua Virgo María, húmilis ancílla tua,
iam frúitur in ætérnum gloriósa.
Per Christum.