COMMUNE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Tempore “ per annum ”
Cf. Lc 1, 47-48
Ait María: Exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo;
quia respéxit Dóminus humilitátem ancíllæ suæ.
Deus, qui virginálem aulam beátæ Maríæ,
in qua Verbum tuum habitáret, elígere dignátus es,
da, quæsumus, ut, eius nos defensióne munítos,
iucúndos fácias interésse eius commemoratióni.
Per Dóminum.
Accépta sint tibi, Dómine, múnera pópuli tui,
in commemoratióne beátæ Maríæ obláta,
quae tibi virginitáte plácuit
et humilitáte concépit Fílium tuum Dóminum nostrum.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.
Lc 2, 19
María conservábat ómnia verba hæc,
cónferens in corde suo.
Spirituális alimóniæ partícipes effécti,
quæsumus, Dómine Deus noster,
ut, beátam Vírginem Maríam assídue imitántes,
et Ecclésiæ servítio semper inveniámur inténti
et tui experiámur gáudia famulátus.
Per Christum.