Ressources Catholiques Bible

précédent
 
I Reges 19 (Nova Vulgata)
01 Nuntiavit autem Achab Iezabel omnia, quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.
02 Misitque Iezabel nuntium ad Eliam dicens: « Hæc mihi faciant dii et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis ».
03 Timuit ergo Elias et surgens abiit, ut animam suam salvaret, venitque in Bersabee Iudæ et dimisit ibi puerum suum.
04 Et perrexit in desertum via unius diei; cumque venisset et sederet subter unam iuniperum, petivit animæ suæ, ut moreretur, et ait: « Sufficit mihi, Domine! Tolle animam meam; neque enim melior sum quam patres mei ».
05 Proiecitque se et obdormivit in umbra iuniperi; et ecce angelus tetigit eum et dixit illi: « Surge, comede! ».
06 Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis et vas aquæ; comedit ergo et bibit et rursum obdormivit.
07 Reversusque est angelus Domini secundo et tetigit eum dixitque illi: « Surge, comede! Grandis enim tibi restat via ».
08 Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
09 Cumque venisset illuc, mansit in spelunca. Et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi: « Quid hic agis, Elia? ».
10 At ille respondit: « Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam, ut auferant eam ».
11 Et ait ei: « Egredere et sta in monte coram Domino ». Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus.
12 Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus auræ tenuis.
13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ; et ecce vox ad eum dicens: « Quid agis hic, Elia?  ».
14 Et ille respondit: « Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam, ut auferant eam ».
15 Et ait Dominus ad eum: « Vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum. Cumque perveneris, unges Hazael regem super Syriam;
16 et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
17 Et erit: quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Iehu; et, qui fugerit gladium Iehu, interficiet eum Eliseus.
18 Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum genua, quæ non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est eum ».
19 Profectus ergo inde repperit Eliseum filium Saphat arantem duodecim iugis boum; et ipse cum duodecimo erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum,
20 qui statim, relictis bobus, cucurrit post Eliam et ait: « Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ». Dixitque ei: “ Vade et revertere; quid enim feci tibi? ».
21 Reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in iugo boum coxit carnes et dedit populo, et comederunt. Consurgensque abiit et secutus est Eliam et ministrabat ei.
 
I Reges 20 (Nova Vulgata)
01 Porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum et triginta duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam.
02 Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem
03 ait: « Hæc dicit Benadad: Argentum tuum et aurum tuum meum est, et uxores tuæ et filii tui optimi mei sunt ».
04 Responditque rex Israel: « Iuxta verbum tuum, domine mi rex; tuus sum ego et omnia mea ».
05 Revertentesque nuntii dixerunt: « Hæc dicit Benadad: Quia misi ad te dicens: “Argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi”,
06 profecto cras hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et omne, quod oculis tuis pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent ».
07 Vocavit autem rex Israel omnes seniores terræ et ait: « Animadvertite et videte quoniam insidietur nobis; misit enim ad me pro uxoribus meis et filiis et pro argento et auro, et non abnui ».
08 Dixeruntque omnes maiores natu et universus populus ad eum: « Non audias neque acquiescas illi ».
09 Respondit itaque nuntiis Benadad: « Dicite domino meo regi: Omnia, propter quæ misisti ad me servum tuum initio, faciam; hanc autem rem facere non possum ». Reversique nuntii rettulerunt ei.
10 Qui remisit et ait: « Hæc faciant mihi dii et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi, qui sequitur me ».
11 Et respondens rex Israel ait: « Dicite ei: Ne glorietur accinctus æque ut discinctus ».
12 Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: « Circumdate civitatem! ». Et circumdederunt eam.
13 Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israel ait: « Hæc dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam. Ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus ».
14 Et ait Achab: « Per quem? ». Dixitque ei: « Hæc dicit Dominus: Per pedisequos principum provinciarum ». Et ait: « Quis incipiet prœliari? ». Et ille dixit: « Tu ».
15 Recensuit ergo pueros principum provinciarum et repperit numerum ducentorum triginta duorum; et post eos recensuit populum, omnes filios Israel, septem milia.
16 Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculis ipse et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium eius venerant.
17 Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad, qui nuntiaverunt ei dicentes: « Viri egressi sunt de Samaria ».
18 At ille ait: « Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos; sive ut prœlientur, vivos eos capite ».
19 Egressi erant ergo ex urbe pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur,
20 et percussit unusquisque virum, qui contra se venerat; fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israel. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus.
21 Necnon egressus rex Israel percussit equos et currus et percussit Syriam plaga magna.
22 Accedens autem propheta ad regem Israel dixit ei: « Vade et confortare et scito et vide quid facias; vertente enim anno rex Syriæ ascendet contra te ».
23 Servi vero regis Syriæ dixerunt ei: « Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos.
24 Fac ergo hoc: Amove reges singulos a loco suo et pone principes pro eis;
25 et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos ». Credidit consilio eorum et fecit ita.
26 Igitur vertente anno recensuit Benadad Syros et ascendit in Aphec, ut pugnaret contra Israel.
27 Porro filii Israel recensiti sunt et, acceptis cibariis, profecti ex adverso castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum; Syri autem repleverunt terram.
28 Et accedens vir Dei dixit ad regem Israel: « Hæc dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: “Deus montium est Dominus et non est Deus vallium”, dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego Dominus ».
29 Dirigebant septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum; percusseruntque filii Israel de Syris centum milia peditum in die una.
30 Fugerunt autem, qui remanserant in Aphec, in civitatem, et cecidit murus super viginti septem milia hominum, qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum, quod erat intra cubiculum.
31 Dixeruntque ei servi sui: « Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam ».
32 Accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus suis veneruntque ad regem Israel et dixerunt: « Servus tuus Benadad dicit: “Vivat, oro te, anima mea” ». Et ille ait: « Si adhuc vivit, frater meus est ».
33 Quod acceperunt viri pro omine et festinantes rapuerunt verbum ex ore eius atque dixerunt: « Frater tuus Benadad ». Et dixit eis: « Ite et adducite eum ». Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
34 Qui dixit ei: « Civitates, quas tulit pater meus a patre tuo, reddam; et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria ». Achab: « Ego autem, inquit, fœderatum te dimittam ». Et pepigit ei fœdus et dimisit eum.
35 Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: « Percute me! ». At ille noluit percutere.
36 Cui ait: « Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo ». Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo atque percussit.
37 Sed et alterum inveniens virum dixit ad eum: « Percute me! ». Qui percussit eum et vulneravit.
38 Abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspectum ponens fasciam super oculos suos.
39 Cumque rex transiret, clamavit ad regem et ait: « Servus tuus egressus est ad prœliandum comminus; cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me et ait: “Custodi virum istum! Qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius, aut talentum argenti appendes”.
40 Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit ». Et ait rex Israel ad eum: « Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti ».
41 At ille statim abstulit fasciam de oculis suis, et cognovit eum rex Israel quod esset de prophetis.
42 Qui ait ad eum: « Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti de manu tua virum, quem morti devoveram, erit anima tua pro anima eius, et populus tuus pro populo eius ».
43 Reversus est igitur rex Israel in domum suam tristis et indignans venitque in Samariam.
 
I Reges 21 (Nova Vulgata)
01 Postea autem factum est hoc. Vinea erat Naboth Iezrahelitæ, quæ erat in Iezrahel iuxta palatium Achab regis Samariæ.
02 Locutus est ergo Achab ad Naboth dicens: « Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum holerum, quia vicina est et prope domum meam. Daboque tibi pro ea vineam meliorem aut, si tibi commodius putas, argenti pretium quanto digna est ».
03 Cui respondit Naboth: « Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi ».
04 Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: « Non dabo tibi hereditatem patrum meorum ». Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem.
05 Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: « Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem? ».
06 Qui respondit ei: « Quia locutus sum Naboth Iezrahelitæ et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia; aut, si tibi placet, dabo tibi vineam pro ea. Et ille ait: “Non dabo tibi vineam meam” ».
07 Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: « Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et æquo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitæ ».
08 Scripsit itaque litteras ex nomine Achab et signavit eas anulo eius et misit ad maiores natu et ad optimates, qui erant in civitate eius et habitabant cum Naboth.
09 Litterarum autem hæc erat sententia: « Prædicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi
10 et submittite duos viros filios Belial contra eum, et testimonium dicant: “Maledixisti Deum et regem”; et educite eum et lapidate, sicque moriatur ».
11 Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Iezabel et sicut scriptum erat in litteris, quas miserat ad eos.
12 Prædicaverunt ieiunium et sedere fecerunt Naboth in capite populi;
13 et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: « Maledixit Naboth Deum et regem ». Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;
14 miseruntque ad Iezabel dicentes: « Lapidatus est Naboth et mortuus est ».
15 Factum est autem cum audisset Iezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab: « Surge, posside vineam Naboth Iezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere et dare eam, accepta pecunia; non enim vivit Naboth, sed mortuus est ».
16 Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitæ, ut possideret eam.
17 Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:
18 « Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam.
19 Et loqueris ad eum dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem ».
20 Et ait Achab ad Eliam: « Num invenisti me, inimice mi? ». Qui dixit: « Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
21 Ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Achab quidquid masculini sexus sive impuberem sive puberem in Israel.
22 Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut domum Baasa filii Ahia, quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel.
23 Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel.
24 Qui de Achab mortuus fuerit in civitate, comedent eum canes; qui autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli ».
25 Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu Domini; concitavit enim eum Iezabel uxor sua,
26 et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quæ fecerant Amorræi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel.
27 Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite.
28 Factus est autem sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens:
29 Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius, sed in diebus filii sui inferam malum domui eius ».
 
I Reges 22 (Nova Vulgata)
01 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.
02 In anno autem tertio descendit Iosaphat rex ludæ ad regem Israel,
03 dixitque rex Israel ad servos suos: « Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ? ».
04 Et ait ad Iosaphat: « Veniesne mecum ad prœliandum in Ramoth Galaad? ».
05 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: « Sicut ego sum, ita et tu; populus meus et populus tuus unum sunt, et equites mei et equites tui ». Dixitque Iosaphat ad regem Israel: « Quære, oro te, hodie sermonem Domini ».
06 Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: « Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? ». Qui responderunt: « Ascende, et dabit Dominus in manu regis ».
07 Dixit autem Iosaphat: « Non est hic et alius propheta Domini, ut interrogemus per eum? ».
08 Et ait rex Israel ad Iosaphat: « Remansit vir unus, per quem possimus interrogare Dominum; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum: Michæas filius Iemla ». Cui Iosaphat ait: « Ne loquaris ita, rex ».
09 Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam et dixit ei: « Festina adducere Michæam filium Iemla ».
10 Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudæ sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portæ Samariæ; et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum.
11 Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: « Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam ».
12 Omnesque prophetæ similiter prophetabant dicentes: « Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ».
13 Nuntius vero, qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum dicens: « Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant; sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona ».
14 Cui Michæas ait: « Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar! ».
15 Venit itaque ad regem, et ait illi rex: « Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad prœliandum, an cessare? ». Cui ille respondit: « Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis ».
16 Dixit autem rex ad eum: « Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi, nisi quod verum est in nomine Domini ».
17 Et ille ait: « Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace” ».
18 Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: « Numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum? ».
19 Ille vero addens ait: « Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
20 Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter.
21 Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”.
22 Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et prævalebis; egredere et fac ita”.
23 Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum ».
24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michæam in maxillam et dixit: « Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? ».
25 Et ait Michæas: « Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris ».
26 Et ait rex Israel: « Tolle Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium regis,
27 et dic eis: “Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem et sustentate eum pane tribulationis et aqua angustiæ, donec revertar in pace” ».
28 Dixitque Michæas: « Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me ». Et ait: « Audite, populi omnes! ».
29 Ascendit itaque rex Israel et Iosaphat rex Iudæ in Ramoth Galaad.
30 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: « Mutato aspectu ineundum est prœlium; tu autem induere vestibus tuis ». Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum.
31 Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus dicens: « Non pugnabitis contra minorem et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel solum ».
32 Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel et impetu facto pugnabant contra eum. Et exclamavit Iosaphat;
33 intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel et cessaverunt ab eo.
34 Vir autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et percussit regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille dixit aurigæ suo: « Verte manum tuam et eice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum ».
35 Aggravatum est ergo prœlium in die illa; et rex Israel stabat in curru suo contra Syros et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus.
36 Et clamor insonuit in universo exercitu ad solis occasum: « Unusquisque revertatur in civitatem et in terram suam! ».
37 Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria.
38 Et laverunt currum eius in piscina Samariæ; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat.
39 Reliqua vero gestorum Achab et universa, quæ fecit, et domus eburnea, quam ædificavit, cunctæque urbes, quas exstruxit, nonne hæc scripta sunt in libro annalium regum Israel?
40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
41 Iosaphat vero filius Asa regnare cœperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel;
42 triginta quinque annorum erat, cum regnare cœpisset, et viginti quinque annos regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Azuba filia Selachi.
43 Et ambulavit in omni via Asa patris sui et non declinavit ex ea; fecitque, quod rectum erat in conspectu Domini.
44 Verumtamen excelsa non abstulit; adhuc enim populus sacrificabat et adolebat in excelsis.
45 Pacemque fecit Iosaphat cum rege Israel.
46 Reliqua autem gestorum Iosaphat et opera eius, quæ fortiter gessit, et prœlia, nonne hæc scripta sunt in libro annalium regum Iudæ?
47 Sed et reliquias prostibulorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra.
48 Nec erat tunc rex in Edom sed præfectus regius.
49 Rex vero Iosaphat fecerat naves Tharsis, quæ navigarent in Ophir propter aurum; et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
50 Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: « Vadant servi mei cum servis tuis in navibus ». Et noluit Iosaphat.
51 Dormivitque Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David patris sui; regnavitque Ioram filius eius pro eo.
52 Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudæ regnavitque super Israel duobus annis.
53 Et fecit malum in conspectu Domini et ambulavit in via patris sui et matris suæ et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel;
54 servivit quoque Baal et adoravit eum et irritavit Dominum, Deum Israel, iuxta omnia, quæ fecerat pater eius.
suivant