Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Ioannes 19 (Nova Vulgata)
01 Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.
02 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum;
03 et veniebant ad eum et dicebant: « Ave, rex Iudæorum! », et dabant ei alapas.
04 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: « Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ».
05 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: « Ecce homo! ».
06 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: « Crucifige, crucifige! ». Dicit eis Pilatus: « Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ».
07 Responderunt ei Iudæi: « Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ».
08 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
09 et ingressus est prætorium iterum et dicit ad Iesum: « Unde es tu? ». Iesus autem responsum non dedit ei.
10 Dicit ergo ei Pilatus: « Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ».
11 Respondit Iesus: « Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ».
12 Exinde quærebat Pilatus dimittere eum; Iudæi autem clamabant dicentes: « Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Cæsari ».
13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
14 Erat autem Parasceve Paschæ, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudæis: « Ecce rex vester! ».
15 Clamaverunt ergo illi: « Tolle, tolle, crucifige eum! ». Dicit eis Pilatus: « Regem vestrum crucifigam? ». Responderunt pontifices: « Non habemus regem, nisi Cæsarem ».
16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.
19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: « Iesus Nazarenus Rex Iudæorum ».
20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudæorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Græce.
21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudæorum: « Noli scribere: Rex Iudæorum, sed: Ipse dixit: «Rex sum Iudæorum» ».
22 Respondit Pilatus: « Quod scripsi, scripsi! ».
23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 Dixerunt ergo ad invicem: « Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit », ut Scriptura impleatur dicens: « Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ». Et milites quidem hæc fecerunt.
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopæ, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: « Mulier, ecce filius tuus ».
27 Deinde dicit discipulo: « Ecce mater tua ». Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: « Sitio ».
29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: « Consummatum est! ». Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 Iudæi ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo;
33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
36 Facta sunt enim hæc, ut Scriptura impleatur: « Os non comminuetur eius »,
37 et iterum alia Scriptura dicit: « Videbunt in quem transfixerunt ».
38 Post hæc autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathæa, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudæorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloes quasi libras centum.
40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudæis est sepelire.
41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42 Ibi ergo propter Parascevem Iudæorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
 
Ioannes 20 (Nova Vulgata)
01 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
02 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: « Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ».
03 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum.
04 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum;
05 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit.
06 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita
07 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
08 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.
09 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.
10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum
12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
13 Et dicunt ei illi: « Mulier, quid ploras? ». Dicit eis: « Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ».
14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est.
15 Dicit ei Iesus: « Mulier, quid ploras? Quem quæris? ». Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: « Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ».
16 Dicit ei Iesus: « Maria! ». Conversa illa dicit ei Hebraice: « Rabbuni! » — quod dicitur Magister —.
17 Dicit ei Iesus: « Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ».
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: « Vidi Dominum! », et quia hæc dixit ei.
19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli, propter metum Iudæorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: « Pax vobis! ».
20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum: « Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ».
22 Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: « Accipite Spiritum Sanctum.
23 Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ».
24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus.
25 Dicebant ergo ei alii discipuli: « Vidimus Dominum! ». Ille autem dixit eis: « Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ».
26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: « Pax vobis! ».
27 Deinde dicit Thomæ: « Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ».
28 Respondit Thomas et dixit ei: « Dominus meus et Deus meus! ».
29 Dicit ei Iesus: « Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ».
30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc;
31 hæc autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
 
Ioannes 21 (Nova Vulgata)
01 Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
02 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi et alii ex discipulis eius duo.
03 Dicit eis Simon Petrus: « Vado piscari ». Dicunt ei: « Venimus et nos tecum ». Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
04 Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.
05 Dicit ergo eis Iesus: « Pueri, numquid pulmentarium habetis? ». Responderunt ei: « Non ».
06 Ille autem dixit eis: « Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ». Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
07 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: « Dominus est! ». Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
08 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
09 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.
10 Dicit eis Iesus: « Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ».
11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
12 Dicit eis Iesus: « Venite, prandete ». Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: « Tu quis es? », scientes quia Dominus est.
13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: « Simon Ioannis, diligis me plus his? ». Dicit ei: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ». Dicit ei: « Pasce agnos meos ».
16 Dicit ei iterum secundo: « Simon Ioannis, diligis me? ». Ait illi: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ». Dicit ei: « Pasce oves meas ».
17 Dicit ei tertio: « Simon Ioannis, amas me? ». Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: « Amas me? », et dicit ei: « Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ». Dicit ei: « Pasce oves meas.
18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ».
19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: « Sequere me ».
20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: « Domine, quis est qui tradit te? ».
21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: « Domine, hic autem quid? ».
22 Dicit ei Iesus: « Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere ».
23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: « Non moritur », sed: « Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? ».
24 Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc; et scimus quia verum est testimonium eius.
25 Sunt autem et alia multa, quæ fecit Iesus; quæ, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.
suivant