Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Evangelium secundum Ioannem
[PLAN]
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21 
 
Ioannes 1 (Nova Vulgata)
01 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
02 Hoc erat in principio apud Deum.
03 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
04 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
05 et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.
06 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
07 hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
08 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
09 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
11 In propria venit, et sui eum non receperunt.
12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.
15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: « Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ».
16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
18 Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: « Tu quis es? ».
20 Et confessus est et non negavit; et confessus est: « Non sum ego Christus ».
21 Et interrogaverunt eum: « Quid ergo? Elias es tu? ». Et dicit: « Non sum ». « Propheta es tu? ». Et respondit: « Non ».
22 Dixerunt ergo ei: « Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ».
23 Ait: « Ego vox clamantis in deserto: «Dirigite viam Domini», sicut dixit Isaias propheta ».
24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis;
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: « Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ».
26 Respondit eis Ioannes dicens: « Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
27 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ».
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: « Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
30 Hic est, de quo dixi: «Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.»
31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ».
32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: « Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum;
33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: «Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto».
34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ».
35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,
36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: « Ecce agnus Dei ».
37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: « Quid quæritis? ». Qui dixerunt ei: « Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ».
39 Dicit eis: « Venite et videbitis ». Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.
41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: « Invenimus Messiam » — quod est interpretatum Christus —;
42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: « Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas » — quod interpretatur Petrus —.
43 In crastinum voluit exire in Galilæam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: « Sequere me ».
44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: « Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetæ invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ».
46 Et dixit ei Nathanael: « A Nazareth potest aliquid boni esse? ». Dicit ei Philippus: « Veni et vide ».
47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: « Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ».
48 Dicit ei Nathanael: « Unde me nosti? ». Respondit Iesus et dixit ei: « Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ».
49 Respondit ei Nathanael: « Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ».
50 Respondit Iesus et dixit ei: « Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ».
51 Et dicit ei: « Amen, amen dico vobis: Videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ».
 
Ioannes 2 (Nova Vulgata)
01 Et die tertio nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Iesu ibi;
02 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
03 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: « Vinum non habent ».
04 Et dicit ei Iesus: « Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ».
05 Dicit mater eius ministris: « Quodcumque dixerit vobis, facite ».
06 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Iudæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
07 Dicit eis Iesus: « Implete hydrias aqua ». Et impleverunt eas usque ad summum.
08 Et dicit eis: « Haurite nunc et ferte architriclino ». Illi autem tulerunt.
09 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
10 et dicit ei: « Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ».
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
13 Et prope erat Pascha Iudæorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit;
16 et his, qui columbas vendebant, dixit: « Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ».
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: « Zelus domus tuæ comedit me ».
18 Responderunt ergo Iudæi et dixerunt ei: « Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? ».
19 Respondit Iesus et dixit eis: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ».
20 Dixerunt ergo Iudæi: « Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ».
21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ et sermoni, quem dixit Iesus.
23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quæ faciebat.
24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.
 
Ioannes 3 (Nova Vulgata)
01 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Iudæorum;
02 hic venit ad eum nocte et dixit ei: « Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ».
03 Respondit Iesus et dixit ei: « Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ».
04 Dicit ad eum Nicodemus: « Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et nasci? ».
05 Respondit Iesus: « Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
06 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
07 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
08 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ».
09 Respondit Nicodemus et dixit ei: « Quomodo possunt hæc fieri? ».
10 Respondit Iesus et dixit ei: « Tu es magister Israel et hæc ignoras?
11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis?
13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis.
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam æternam ».
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
22 Post hæc venit Iesus et discipuli eius in Iudæam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.
23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquæ multæ erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
25 Facta est ergo quæstio ex discipulis Ioannis cum Iudæo de purificatione.
26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: « Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ».
27 Respondit Ioannes et dixit: « Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30 Illum oportet crescere, me autem minui ».
31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de cælo venit, supra omnes est;
32 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
 
Ioannes 4 (Nova Vulgata)
01 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisæi quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes
02 — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —
03 reliquit Iudæam et abiit iterum in Galilæam.
04 Oportebat autem eum transire per Samariam.
05 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, iuxta prædium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;
06 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
07 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: « Da mihi bibere »;
08 discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
09 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: « Quomodo tu, Iudæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? ». Non enim coutuntur Iudæi Samaritanis.
10 Respondit Iesus et dixit ei: « Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: «Da mihi bibere», tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ».
11 Dicit ei mulier: « Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ».
13 Respondit Iesus et dixit ei: « Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
14 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam ».
15 Dicit ad eum mulier: « Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ».
16 Dicit ei: « Vade, voca virum tuum et veni huc ».
17 Respondit mulier et dixit ei: « Non habeo virum ». Dicit ei Iesus: « Bene dixisti: «Non habeo virum»;
18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ».
19 Dicit ei mulier: « Domine, video quia propheta es tu.
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ».
21 Dicit ei Iesus: « Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
22 Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudæis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ».
25 Dicit ei mulier: « Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus —; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ».
26 Dicit ei Iesus: « Ego sum, qui loquor tecum ».
27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: « Quid quæris aut quid loqueris cum ea? ».
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:
29 « Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quæcumque feci; numquid ipse est Christus? ».
30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: « Rabbi, manduca ».
32 Ille autem dixit eis: « Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ».
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: « Numquid aliquis attulit ei manducare? ».
34 Dicit eis Iesus: « Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
35 Nonne vos dicitis: «Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit»? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt ad messem! Iam
36 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam æternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.
37 In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38 Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ».
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: « Dixit mihi omnia, quæcumque feci! ».
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.
41 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;
42 et mulieri dicebant: « Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ».
43 Post duos autem dies exiit inde in Galilæam;
44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent, quæ fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.
46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudæa in Galilæam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.
48 Dixit ergo Iesus ad eum: « Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ».
49 Dicit ad eum regius: « Domine, descende priusquam moriatur puer meus ».
50 Dicit ei Iesus: « Vade. Filius tuus vivit ». Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.
52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: « Heri hora septima reliquit eum febris ».
53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: « Filius tuus vivit », et credidit ipse et domus eius tota.
54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudæa in Galilæam.
suivant