Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Ioannes 13 (Nova Vulgata)
01 Ante diem autem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
02 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis,
03 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit,
04 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, præcinxit se.
05 Deinde mittit aquam in pelvem et cœpit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat præcinctus.
06 Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: « Domine, tu mihi lavas pedes? ».
07 Respondit Iesus et dixit ei: « Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ».
08 Dicit ei Petrus: « Non lavabis mihi pedes in æternum! ». Respondit Iesus ei: « Si non lavero te, non habes partem mecum ».
09 Dicit ei Simon Petrus: « Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ».
10 Dicit ei Iesus: « Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ».
11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: « Non estis mundi omnes ».
12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: « Scitis quid fecerim vobis?
13 Vos vocatis me: «Magister» et: «Domine», et bene dicitis; sum etenim.
14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.
16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
17 Si hæc scitis, beati estis, si facitis ea.
18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: «Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum».
19 Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
20 Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ».
21 Cum hæc dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: « Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ».
22 Aspiciebant ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus.
24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: « Quis est, de quo dicit? ».
25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: « Domine, quis est? ».
26 Respondet Iesus: « Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ». Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudæ Simonis Iscariotis.
27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: « Quod facis, fac citius ».
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei;
29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: « Eme ea, quæ opus sunt nobis ad diem festum », aut egenis ut aliquid daret.
30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: « Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo;
32 si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quæretis me, et sicut dixi Iudæis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.
34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35 In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ».
36 Dicit ei Simon Petrus: « Domine, quo vadis? ». Respondit Iesus: « Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ».
37 Dicit ei Petrus: « Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ».
38 Respondet Iesus: « Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
 
Ioannes 14 (Nova Vulgata)
01 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
02 In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
03 Et si abiero et præparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
04 Et quo ego vado, scitis viam ».
05 Dicit ei Thomas: « Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ».
06 Dicit ei Iesus: « Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
07 Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ».
08 Dicit ei Philippus: « Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ».
09 Dicit ei Iesus: « Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: «Ostende nobis Patrem»?
10 Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
11 Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quæ ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
13 Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
14 si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
15 Si diligitis me, mandata mea servabitis;
16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ».
22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: « Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ».
23 Respondit Iesus et dixit ei: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
25 Hæc locutus sum vobis apud vos manens.
26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quæ dixi vobis.
27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
29 Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
31 sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
 
Ioannes 15 (Nova Vulgata)
01 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
02 Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
03 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
04 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
05 Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
06 Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
07 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
08 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
09 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
10 Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei præcepta servavi et maneo in eius dilectione.
11 Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
12 Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
14 Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis.
15 Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17 Hæc mando vobis, ut diligatis invicem.
18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21 Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23 Qui me odit et Patrem meum odit.
24 Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: «Odio me habuerunt gratis».
26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
27 sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
 
Ioannes 16 (Nova Vulgata)
01 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
02 Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo.
03 Et hæc facient, quia non noverunt Patrem neque me.
04 Sed hæc locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
05 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: «Quo vadis?».
06 Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
07 Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
08 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
09 de peccato quidem, quia non credunt in me;
10 de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
11 de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.
12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
13 Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur et, quæ ventura sunt, annuntiabit vobis.
14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
15 Omnia, quæcumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.
16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ».
17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: « Quid est hoc, quod dicit nobis: «Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me» et: «Vado ad Patrem»? ».
18 Dicebant ergo: « Quid est hoc, quod dicit: «Modicum»? Nescimus quid loquitur ».
19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: « De hoc quæritis inter vos, quia dixi: «Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me»?
20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
26 Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;
27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
28 Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ».
29 Dicunt discipuli eius: « Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ».
31 Respondit eis Iesus: « Modo creditis?
32 Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ».
 
Ioannes 17 (Nova Vulgata)
01 Hæc locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cælum, dixit: « Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
02 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
03 Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
04 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
05 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
06 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
07 Nunc cognoverunt quia omnia, quæ dedisti mihi, abs te sunt,
08 quia verba, quæ dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
09 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;
10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13 Nunc autem ad te venio et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,
21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
24 Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ».
 
Ioannes 18 (Nova Vulgata)
01 Hæc cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
02 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
03 Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
04 Iesus itaque sciens omnia, quæ ventura erant super eum, processit et dicit eis: « Quem quæritis? ».
05 Responderunt ei: « Iesum Nazarenum ». Dicit eis: « Ego sum! ». Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.
06 Ut ergo dixit eis: « Ego sum! », abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
07 Iterum ergo eos interrogavit: « Quem quæritis? ». Illi autem dixerunt: « Iesum Nazarenum ».
08 Respondit Iesus: « Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quæritis, sinite hos abire »,
09 ut impleretur sermo, quem dixit: « Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ».
10 Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
11 Dixit ergo Iesus Petro: « Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ».
12 Cohors ergo et tribunus et ministri Iudæorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudæis: « Expedit unum hominem mori pro populo ».
15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;
16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ et introduxit Petrum.
17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: « Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ». Dicit ille: « Non sum! ».
18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 Respondit ei Iesus: « Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quæ dixerim ego ».
22 Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: « Sic respondes pontifici? ».
23 Respondit ei Iesus: « Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me cædis? ».
24 Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: « Numquid et tu ex discipulis eius es? ». Negavit ille et dixit: « Non sum! ».
26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: « Nonne ego te vidi in horto cum illo? ».
27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
28 Adducunt ergo Iesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: « Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ».
30 Responderunt et dixerunt ei: « Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ».
31 Dixit ergo eis Pilatus: « Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ». Dixerunt ei Iudæi: « Nobis non licet interficere quemquam »,
32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: « Tu es rex Iudæorum? ».
34 Respondit Iesus: « A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ».
35 Respondit Pilatus: « Numquid ego Iudæus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ».
36 Respondit Iesus: « Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudæis; nunc autem meum regnum non est hinc ».
37 Dixit itaque ei Pilatus: « Ergo rex es tu? ». Respondit Iesus: « Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ».
38 Dicit ei Pilatus: « Quid est veritas? ». Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudæos et dicit eis: « Ego nullam invenio in eo causam.
39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudæorum? ».
40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: « Non hunc sed Barabbam! ». Erat autem Barabbas latro.
suivant