01 Et inde exsurgens venit in fines Iudææ ultra Iordanem; et
conveniunt iterum turbæ ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat
illos.
02 Et accedentes pharisæi interrogabant eum, si licet viro uxorem
dimittere, tentantes eum.
03 At ille respondens dixit eis: « Quid vobis præcepit
Moyses? ».
04 Qui dixerunt: « Moyses permisit libellum repudii scribere
et dimittere ».
05 Iesus autem ait eis: « Ad duritiam cordis vestri scripsit
vobis præceptum istud.
06 Ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos.
07 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhærebit
ad uxorem suam,
08 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una
caro.
09 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».
10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum.
11 Et dicit illis: « Quicumque dimiserit uxorem suam et
aliam duxerit, adulterium committit in eam;
12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit,
mœchatur ».
13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli
autem comminabantur eis.
14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: « Sinite
parvulos venire ad me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum
Dei.
15 Amen dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut
parvulus, non intrabit in illud ».
16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo
ante eum, rogabat eum: « Magister bone, quid faciam ut vitam
æternam percipiam? ».
18 Iesus autem dixit ei: « Quid me dicis bonum? Nemo bonus,
nisi unus Deus.
19 Præcepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne
falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et
matrem ».
20 Ille autem dixit ei: « Magister, hæc omnia conservavi a
iuventute mea ».
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi:
« Unum tibi deest: vade, quæcumque habes, vende et da pauperibus
et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me ».
22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit mærens: erat enim habens
possessiones multas.
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: « Quam
difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ».
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis eius. At Iesus rursus
respondens ait illis: « Filii, quam difficile est in regnum Dei
introire.
25 Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem
intrare in regnum Dei ».
26 Qui magis admirabantur dicentes ad semetipsos: « Et quis
potest salvus fieri? ».
27 Intuens illos Iesus ait: « Apud homines impossibile est
sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum ».
28 Cœpit Petrus ei dicere: « Ecce nos dimisimus omnia et
secuti sumus te ».
29 Ait Iesus: « Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit
domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut
agros propter me et propter evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos et
fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus,
et in sæculo futuro vitam æternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ».
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et præcedebat
illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens
iterum Duodecim cœpit illis dicere, quæ essent ei eventura:
33 « Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis
tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et
tradent eum gentibus
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et
interficient eum, et post tres dies resurget ».
35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedæi dicentes
ei: « Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias
nobis ».
36 At ille dixit eis: « Quid vultis, ut faciam
vobis? ».
37 Illi autem dixerunt ei: « Da nobis, ut unus ad dexteram
tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ».
38 Iesus autem ait eis: « Nescitis quid petatis. Potestis
bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor,
baptizari? ».
39 At illi dixerunt ei: « Possumus ». Iesus autem ait
eis: « Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo
ego baptizor, baptizabimini;
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum
dare, sed quibus paratum est ».
41 Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42 Et vocans eos Iesus ait illis: « Scitis quia hi, qui
videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum
potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior
inter vos, erit vester minister;
44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium
servus;
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ».
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et
discipulis eius et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus
sedebat iuxta viam mendicans.
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, cœpit clamare et
dicere: « Fili David Iesu, miserere mei! ».
48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis
clamabat: « Fili David, miserere mei! ».
49 Et stans Iesus dixit: « Vocate illum ». Et vocant
cæcum dicentes ei: « Animæquior esto. Surge, vocat te ».
50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.
51 Et respondens ei Iesus dixit: « Quid vis tibi
faciam? ». Cæcus autem dixit ei: « Rabboni, ut
videam ».
52 Et Iesus ait illi: « Vade; fides tua te salvum
fecit ». Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
01 Et cum appropinquarent Hierosolymæ, Bethphage et Bethaniæ ad
montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis
02 et ait illis: « Ite in castellum, quod est contra vos, et
statim introeuntes illud invenietis pullum ligatum, super quem nemo
adhuc hominum sedit; solvite illum et adducite.
03 Et si quis vobis dixerit: «Quid facitis hoc?», dicite: «Domino
necessarius est, et continuo illum remittit iterum huc» ».
04 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in
bivio et solvunt eum.
05 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: « Quid
facitis solventes pullum? ».
06 Qui dixerunt eis, sicut dixerat Iesus; et dimiserunt eis.
07 Et ducunt pullum ad Iesum et imponunt illi vestimenta sua; et
sedit super eum.
08 Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes,
quas exciderant in agris.
09 Et qui præibant et qui sequebantur, clamabant: « Hosanna!
Benedictus, qui venit in nomine Domini!
10 Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in
excelsis! ».
11 Et introivit Hierosolymam in templum; et circumspectis
omnibus, cum iam vespera esset hora, exivit in Bethaniam cum
Duodecim.
12 Et altera die cum exirent a Bethania, esuriit.
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid
forte inveniret in ea; et cum venisset ad eam, nihil invenit præter
folia: non enim erat tempus ficorum.
14 Et respondens dixit ei: « Iam non amplius in æternum
quisquam fructum ex te manducet ». Et audiebant discipuli eius.
15 Et veniunt Hierosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit
eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et
cathedras vendentium columbas evertit;
16 et non sinebat, ut quisquam vas transferret per templum.
17 Et docebat dicens eis: « Non scriptum est: «Domus mea
domus orationis vocabitur omnibus gentibus»? Vos autem fecistis eam
speluncam latronum ».
18 Quo audito, principes sacerdotum et scribæ quærebant quomodo
eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur
super doctrina eius.
19 Et cum vespera facta esset, egrediebantur de civitate.
20 Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a
radicibus.
21 Et recordatus Petrus dicit ei: « Rabbi, ecce ficus, cui
maledixisti, aruit ».
22 Et respondens Iesus ait illis: « Habete fidem Dei!
23 Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: «Tollere et
mittere in mare», et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit
quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.
24 Propterea dico vobis: Omnia, quæcumque orantes petitis,
credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
25 Et cum statis in oratione, dimittite, si quid habetis adversus
aliquem, ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata
vestra ».
27 Et veniunt rursus Hierosolymam. Et cum ambularet in templo,
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribæ et seniores
28 et dicebant illi: « In qua potestate hæc facis? Vel quis
tibi dedit hanc potestatem, ut ista facias? ».
29 Iesus autem ait illis: « Interrogabo vos unum verbum, et
respondete mihi; et dicam vobis, in qua potestate hæc faciam:
30 Baptismum Ioannis de cælo erat an ex hominibus? Respondete
mihi ».
31 At illi cogitabant secum dicentes: « Si dixerimus: «De
cælo», dicet: «Quare ergo non credidistis ei?»;
32 si autem dixerimus: «Ex hominibus?» ». Timebant populum:
omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset.
33 Et respondentes dicunt Iesu: « Nescimus ». Et Iesus
ait illis: « Neque ego dico vobis in qua potestate hæc
faciam ».
01 Et cœpit illis in parabolis loqui: « Vineam pastinavit
homo et circumdedit sæpem et fodit lacum et ædificavit turrim et
locavit eam agricolis et peregre profectus est.
02 Et misit ad agricolas in tempore servum, ut ab agricolis
acciperet de fructu vineæ;
03 qui apprehensum eum cæciderunt et dimiserunt vacuum.
04 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite
vulneraverunt et contumeliis affecerunt.
05 Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam
cædentes, alios vero occidentes.
06 Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos
novissimum dicens: «Reverebuntur filium meum».
07 Coloni autem illi dixerunt ad invicem: «Hic est heres. Venite,
occidamus eum, et nostra erit hereditas».
08 Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam.
09 Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet et perdet colonos et
dabit vineam aliis.
10 Nec Scripturam hanc legistis: «Lapidem quem reprobaverunt
ædificantes, hic factus est in caput anguli;
11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis
nostris»? ».
12 Et quærebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim
quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis et herodianis, ut eum
caperent in verbo.
14 Qui venientes dicunt ei: « Magister, scimus quia verax es
et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in
veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Cæsari an non? Dabimus
an non dabimus? ».
15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: « Quid me tentatis?
Afferte mihi denarium, ut videam ».
16 At illi attulerunt. Et ait illis: « Cuius est imago hæc
et inscriptio? ». Illi autem dixerunt ei: « Cæsaris ».
17 Iesus autem dixit illis: « Quæ sunt Cæsaris, reddite
Cæsari et, quæ sunt Dei, Deo ». Et mirabantur super eo.
18 Et veniunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non
esse, et interrogabant eum dicentes:
19 « Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater
mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit,
accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.
20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non
reliquit semen;
21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et
tertius similiter;
22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est
et mulier.
23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor?
Septem enim habuerunt eam uxorem ».
24 Ait illis Iesus: « Non ideo erratis, quia non scitis
Scripturas neque virtutem Dei?
25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur,
sed sunt sicut angeli in cælis.
26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis
super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: «Ego sum Deus
Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob»?
27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ».
28 Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes,
videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum: « Quod
est primum omnium mandatum? ».
29 Iesus respondit: « Primum est: «Audi, Israel: Dominus
Deus noster Dominus unus est,
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua».
31 Secundum est illud: «Diliges proximum tuum tamquam teipsum».
Maius horum aliud mandatum non est ».
32 Et ait illi scriba: « Bene, Magister, in veritate
dixisti: «Unus est, et non est alius præter eum;
33 et diligere eum ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota
fortitudine» et: «Diligere proximum tamquam seipsum» maius est
omnibus holocautomatibus et sacrificiis ».
34 Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi:
« Non es longe a regno Dei ». Et nemo iam audebat eum
interrogare.
35 Et respondens Iesus dicebat docens in templo: « Quomodo
dicunt scribæ Christum filium esse David?
36 Ipse David dixit in Spiritu Sancto: «Dixit Dominus Domino meo:
Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis».
37 Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ».
Et multa turba eum libenter audiebat.
38 Et dicebat in doctrina sua: « Cavete a scribis, qui
volunt in stolis ambulare et salutari in foro
39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos
discubitus in cenis;
40 qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes.
Hi accipient amplius iudicium ».
41 Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba
iactaret æs in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.
42 Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est
quadrans.
43 Et convocans discipulos suos ait illis: « Amen dico
vobis: Vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in
gazophylacium:
44 Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; hæc vero de
penuria sua omnia, quæ habuit, misit, totum victum suum ».
01 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis
suis: « Magister, aspice quales lapides et quales
structuræ ».
02 Et Iesus ait illi: « Vides has magnas ædificationes? Hic
non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ».
03 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat
eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
04 « Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit,
quando hæc omnia incipient consummari? ».
05 Iesus autem cœpit dicere illis: « Videte, ne quis vos
seducat.
06 Multi venient in nomine meo dicentes: «Ego sum», et multos
seducent.
07 Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne
timueritis; oportet fieri sed nondum finis.
08 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt
terræ motus per loca, erunt fames; initium dolorum hæc.
09 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in
synagogis vapulabitis et ante præsides et reges stabitis propter me
in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid
loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini:
non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et
consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem
sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi
non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudæa sunt, fugiant in
montes;
15 qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat
quid de domo sua;
16 et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum
suum.
17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!
18 Orate vero, ut hieme non fiat:
19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab
initio creaturæ, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro.
Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc, si quis vobis dixerit: «Ecce hic est Christus, ecce
illic», ne credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa
et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
23 Vos autem videte; prædixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol
contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
25 et erunt stellæ de cælo decidentes, et virtutes, quæ sunt in
cælis, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum
virtute multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor
ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener
fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas.
29 Sic et vos, cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo
sit in ostiis.
30 Amen dico vobis: Non transiet generatio hæc, donec omnia ista
fiant.
31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo
neque Filius, nisi Pater.
33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit
servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque
præcepit, ut vigilaret.
35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero
an media nocte an galli cantu an mane;
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ».