Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Exodus 13 (Nova Vulgata)
01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ».
03 Et ait Moyses ad populum: « Mementote diei huius, in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem.
04 Hodie egredimini, mense Abib (id est novarum Frugum).
05 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi et Hetthæi et Amorræi et Hevæi et Iebusæi, quam iuravit patribus tuis, ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle; celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
06 Septem diebus vesceris azymis, et in die septimo erit sollemnitas Domini.
07 Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis.
08 Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc, quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Ægypto".
09 Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
10 Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam,
12 separabis omne, quod aperit vulvam, Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
13 Primogenitum asini mutabis ove; quod, si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes.
14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens: "Quid est hoc?", respondebis ei: "In manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto, de domo servitutis.
15 Nam, cum induratus esset pharao et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum; idcirco immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo".
16 Erit igitur quasi signum in manu tua et quasi appensum quid ob recordationem inter oculos tuos, eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto ».
17 Igitur cum emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthim, quæ vicina est, reputans ne forte pæniteret populum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum,
18 sed circumduxit per viam deserti, quæ est iuxta mare Rubrum. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Ægypti.
19 Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: « Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum ».
20 Profectique de Succoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
22 Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
 
Exodus 14 (Nova Vulgata)
01 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
02 « Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quæ est inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis super mare.
03 Dicturusque est pharao super filiis Israel: "Errant in terra, conclusit eos desertum".
04 Et indurabo cor eius, ac persequetur eos, et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus ». Feceruntque ita.
05 Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: « Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israel, ne servirent nobis? ».
06 Iunxit ergo currum et omnem populum suum assumpsit secum;
07 tulitque sescentos currus electos et quidquid in Ægypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus.
08 Induravitque Dominus cor pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa.
09 Cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
10 Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
11 et dixerunt ad Moysen: « Forsitan non erant sepulcra in Ægypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Ægypto?
12 Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in solitudine ».
13 Et ait Moyses ad populum: « Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
14 Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ».
15 Dixitque Dominus ad Moysen: « Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur.
16 Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
17 Ego autem indurabo cor Ægyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius.
18 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius ».
19 Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum.
20 Stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
22 Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.
23 Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris.
24 Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
25 et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Ægyptii: « Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos ».
26 Et ait Dominus ad Moysen: « Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum ».
27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
28 Reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis.
29 Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.
30 Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Ægyptiorum. Et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris
31 et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius.
 
Exodus 15 (Nova Vulgata)
01 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: « Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!
02 Fortitudo mea et robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum!
03 Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius!
04 Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro.
05 Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
06 Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit inimicum.
07 Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.
08 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ; stetit ut agger unda fluens, coagulatæ sunt abyssi in medio mari.
09 Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!".
10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11 Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
12 Extendisti manum tuam, devoravit eos terra.
13 Dux fuisti in misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum.
14 Attenderunt populi et commoti sunt, dolores obtinuerunt habitatores Philisthææ.
15 Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
16 Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
17 Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
18 Dominus regnabit in æternum et ultra! ».
19 Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius.
20 Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
21 quibus præcinebat dicens: « Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! ».
22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam.
23 Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo).
24 Et murmuravit populus contra Moysen dicens: « Quid bibemus? ».
25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt. Ibi constituit ei præcepta atque iudicia et ibi tentavit eum
26 dicens: « Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et obœdieris mandatis eius custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus ».
27 Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmæ; et castrametati sunt iuxta aquas.
 
Exodus 16 (Nova Vulgata)
01 Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Ægypti.
02 Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,
03 dixeruntque filii Israel ad eos: « Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem cœtum fame? ».
04 Dixit autem Dominus ad Moysen: « Ecce ego pluam vobis panes de cælo; egrediatur populus et colligat, quæ sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
05 Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies ».
06 Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: « Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti;
07 et mane videbitis gloriam Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos? ».
08 Et ait Moyses: « Dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum ».
09 Dixitque Moyses ad Aaron: « Dic universæ congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur vestrum ».
10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.
11 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
12 « Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester ».
13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
14 Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinæ super terram.
15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: « Manhu? » (quod significat: « Quid est hoc? »). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: « Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.
16 Hic est sermo, quem præcepit Dominus: "Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quæ habitant in tabernaculo, sic tolletis" ».
17 Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus.
18 Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.
19 Dixitque Moyses ad eos: « Nullus relinquat ex eo in mane ».
20 Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.
21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat.
22 In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi.
23 Qui ait eis: « Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quæ coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane ».
24 Feceruntque ita, ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
25 Dixitque Moyses: « Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro.
26 Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo ».
27 Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt.
28 Dixit autem Dominus ad Moysen: « Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
29 Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo ».
30 Et sabbatizavit populus die septimo.
31 Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similæ cum melle.
32 Dixit autem Moyses: « Iste est sermo, quem præcepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti" ».
33 Dixitque Moyses ad Aaron: « Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras ».
34 Sicut præcepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum.
35 Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
36 Gomor autem decima pars est ephi.
 
Exodus 17 (Nova Vulgata)
01 Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
02 Qui iurgatus contra Moysen ait: « Da nobis aquam, ut bibamus ». Quibus respondit Moyses: « Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ».
03 Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria et murmuravit contra Moysen dicens: « Cur fecisti nos exire de Ægypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti? ».
04 Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: « Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me ».
05 Et ait Dominus ad Moysen: « Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.
06 En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ». Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
07 Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: « Estne Dominus in nobis an non?  ».
08 Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.
09 Dixitque Moyses ad Iosue: « Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea ».
10 Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec.
12 Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis.
13 Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen: « Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub cælo ».
15 Ædificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum)
16 dicens: « Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem ».
 
Exodus 18 (Nova Vulgata)
01 Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quæ fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Ægypto,
02 tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat,
03 et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: « Advena fui in terra aliena »,
04 alter vero Eliezer: « Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis ».
05 Venit ergo Iethro socer Moysi et filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus iuxta montem Dei;
06 et mandavit Moysi dicens: « Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea ».
07 Qui egressus in occursum soceri sui adoravit et osculatus est eum, salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
08 narravit Moyses socero suo cuncta, quæ fecerat Dominus pharaoni et Ægyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
09 Lætatusque est Iethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum,
10 et ait: « Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu pharaonis.
11 Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Ægyptiorum, qui superbe egerunt contra illos ».
12 Obtulit ergo Iethro socer Moysi holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
13 Altero autem die sedit Moyses, ut iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam.
14 Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quæ agebat in populo, ait: « Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam? ».
15 Cui respondit Moyses: « Venit ad me populus quærens sententiam Dei.
16 Cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam præcepta Dei et leges eius ».
17 At ille: « Non bonam, inquit, rem facis.
18 Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quæ ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum
20 ostendasque populo præcepta et leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere debeant.
21 Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,
22 qui iudicent populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere.
23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei et præcepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace ».
24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia, quæ ille suggesserat;
25 et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos,
26 qui iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes.
27 Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam.
suivant