01 Mense tertio egressionis Israel de terra Ægypti, in die hac
venerunt in solitudinem Sinai.
02 Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum
Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
03 Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte
et ait: « Hæc dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel:
04 Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim
vos super alas aquilarum et adduxerim ad me.
05 Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
06 Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Hæc sunt
verba, quæ loqueris ad filios Israel ».
07 Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit
omnes sermones, quos mandaverat Dominus.
08 Responditque universus populus simul: « Cuncta, quæ
locutus est Dominus, faciemus ». Cumque rettulisset Moyses verba
populi ad Dominum,
09 ait ei Dominus: « Ecce ego veniam ad te in caligine
nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in
perpetuum ». Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum,
10 qui dixit ei: « Vade ad populum et sanctifica illos hodie
et cras; laventque vestimenta sua
11 et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet
Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
12 Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete,
ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui
tetigerit montem, morte morietur.
13 Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur
iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum cœperit
clangere bucina, tunc ascendant in montem ».
14 Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum;
cumque lavissent vestimenta sua,
15 ait ad eos: « Estote parati in diem tertium; ne
appropinquetis uxoribus vestris ».
16 Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce
cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima
operire montem, clangorque bucinæ vehementius perstrepebat; et timuit
populus, qui erat in castris.
17 Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum,
steterunt ad radices montis.
18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus
super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et
tremuit omnis mons vehementer.
19 Et sonitus bucinæ paulatim crescebat in maius; Moyses
loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce.
20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice
et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset,
21 dixit ad eum: « Descende et contestare populum, ne velit
transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima
multitudo.
22 Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne
percutiat eos ».
23 Dixitque Moyses ad Dominum: « Non poterit vulgus
ascendere in montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti
dicens: "Pone terminos circa montem et sanctifica illum" ».
24 Cui ait Dominus: « Vade, descende; ascendesque tu et
Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec
ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ».
25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit eis.
01 Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
02 « Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra
Ægypti, de domo servitutis.
03 Non habebis deos alienos coram me.
04 Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quæ
sunt in cælo desuper et quæ in terra deorsum et quæ in aquis sub
terra.
05 Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus,
Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et
quartam generationem eorum, qui oderunt me,
06 et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et
custodiunt præcepta mea.
07 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit
insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
08 Memento, ut diem sabbati sanctifices.
09 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
10 septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies
omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua,
iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et
omnia, quæ in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco
benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super
terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13 Non occides.
14 Non mœchaberis.
15 Non furtum facies.
16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
17 Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem
eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quæ
illius sunt ».
18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum
bucinæ montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt
procul
19 dicentes Moysi: « Loquere tu nobis, et audiemus; non
loquatur nobis Deus, ne moriamur ».
20 Et ait Moyses ad populum: « Nolite timere; ut enim
probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne
peccaretis ».
21 Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad
caliginem, in qua erat Deus.
22 Dixit præterea Dominus ad Moysen: « Hæc dices filiis
Israel: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
23 Non facietis præter me deos argenteos nec deos aureos facietis
vobis.
24 Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta
et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo
memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.
25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de
sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo
tua.
01 Hæc sunt iudicia, quæ propones eis:
02 Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi; in septimo
egredietur liber gratis.
03 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor
egredietur simul.
04 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et
filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit
solus.
05 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac
liberos, non egrediar liber",
06 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel
postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in sæculum.
07 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur
sicut servi exire consueverunt.
08 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat
eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia
fraudavit eam.
09 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum
faciet illi.
10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et
concubitum non negabit.
11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte
moriatur.
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus
eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias,
ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus
fuerit in manu eius, morte moriatur.
17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum
lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in
lectulo,
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas
et impensas pro medela restituat.
20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui
fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit
pœnæ, quia pecunia illius est.
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem
prægnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non
acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et
arbitri iudicaverint.
23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro
pede,
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro
livore.
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ et luscos
eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, dimittet
eos liberos pro dente.
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui
fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus
autem bovis innocens erit.
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et
contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum
aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.
30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua,
quidquid fuerit postulatus.
31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili
sententiæ subiacebit.
32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti
dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam,
cedideritque bos vel asinus in eam,
34 dominus cisternæ reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum
est, ipsius erit.
35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus
fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui
inter se dispertient.
36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et
nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro
bove et cadaver integrum accipiet.
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel
vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro
una ove.
01 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et,
accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.
02 Quod si orto sole hoc fecerit, erit reus sanguinis. Fur plene
restituet. Si non habuerit, quod reddat, venumdabitur pro furto.
03 Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos
sive asinus sive ovis, duplum restituet.
04 Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit
iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro
suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit,
quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet.
05 Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos
frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem
succenderit.
06 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et
ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum
reddet.
07 Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit
quod non extenderit manum in rem proximi sui.
08 In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac
vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit:
« Hoc est! », ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem
Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo.
09 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne
iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab
hostibus, nullusque hoc viderit,
10 iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit
manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille
reddere non cogetur.
11 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;
12 si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in
testimonium et non restituet.
13 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et
fractum aut mortuum fuerit, domino non præsente, reddere compelletur.
14 Quod si impræsentiarum dominus fuerit, non restituet. Si
mercennarius est, venit in mercedem operis sui.
15 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum
ea, pretio acquiret eam sibi uxorem.
16 Si pater virginis eam dare noluerit, appendet ei pecuniam
iuxta pretium pro virginibus dandum.
17 Maleficam non patieris vivere.
18 Qui coierit cum iumento, morte moriatur.
19 Qui immolat diis, occidetur, præter Domino soli.
20 Advenam non opprimes neque affliges eum; advenæ enim et ipsi
fuistis in terra Ægypti.
21 Viduæ et pupillo non nocebitis.
22 Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem
eorum;
23 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt
uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli.
24 Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat
tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram.
25 Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum
reddes ei;
26 ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius,
nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum,
quia misericors sum.
27 Deo non detrahes et principi populi tui non maledices.
28 Abundantiam areæ tuæ et torcularis tui non tardabis reddere.
Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
29 De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit
cum matre sua, die octavo reddes illum mihi.
30 Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati
non comedetis, sed proicietis canibus.
01 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut
dicas falsum testimonium.
02 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio
plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
03 Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
04 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad
eum.
05 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non
pertransibis, sed sublevabis cum eo.
06 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
07 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor
impium.
08 Nec accipies munera, quæ excæcant etiam prudentes et
subvertunt verba iustorum.
09 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et
ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
10 Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius.
11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut
comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant
bestiæ agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos
et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena.
13 Omnia, quæ dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum
non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma,
sicut præcepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es
de Ægypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quæcumque
seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectæ in exitu anni,
quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.
18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec
remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane.
19 Primitias primarum frugum terræ tuæ deferes in domum Domini
Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
20 Ecce ego mittam angelum, qui præcedat te et custodiat in via
et introducat ad locum, quem paravi.
21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia
non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo.
22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quæ loquor,
inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
23 Præcedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorræum et
Hetthæum et Pherezæum Chananæumque et Hevæum et Iebusæum, quos ego
conteram.
24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum
opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.
25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et
aquis et auferam infirmitatem de medio tui.
26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum
tuorum implebo.
27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum et perturbabo omnem
populum, ad quem ingredieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te
terga vertam
28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum et Chananæum et
Hetthæum, antequam introeas.
29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem
redigatur, et multiplicentur contra te bestiæ agri.
30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et
possideas terram.
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare
Palæstinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris
habitatores terræ et eiciam eos de conspectu vestro.
32 Non inibis cum eis fœdus nec cum diis eorum.
33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si
servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ».
01 Moysi quoque dixit: « Ascende ad Dominum, tu et Aa ron,
Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
02 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non
appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo ».
03 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque
iudicia; responditque omnis populus una voce: « Omnia verba
Domini, quæ locutus est, faciemus ».
04 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane
consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim lapides
per duodecim tribus Israel.
05 Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta;
immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.
06 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in
crateras; partem autem residuam respersit super altare.
07 Assumensque volumen fœderis legit, audiente populo, qui
dixerunt: « Omnia, quæ locutus est Dominus, faciemus et erimus
obœdientes ».
08 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait:
« Hic est sanguis fœderis, quod pepigit Dominus vobiscum super
cunctis sermonibus his ».
09 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta
de senioribus Israel.
10 Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus
lapidis sapphirini et quasi ipsum cælum, cum serenum est.
11 Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque
Deum et comederunt ac biberunt.
12 Dixit autem Dominus ad Moysen: « Ascende ad me in montem
et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quæ
scripsi, ut doceas eos ».
13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses
in montem Dei
14 senioribus ait: « Exspectate hic, donec revertamur ad
vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quæstionis,
referetis ad eos ».
15 Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;
16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex
diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super
verticem montis in conspectu filiorum Israel.
18 Ingressusque Moyses medium nebulæ ascendit in montem; et fuit
ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.