01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni
homine, qui offert ultroneus, accipietis ea.
03 Hæc sunt autem, quæ accipere debetis: aurum et argentum et æs,
04 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
05 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna
acaciæ,
06 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in
thymiama boni odoris,
07 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale.
08 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum.
09 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et
omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
10 Arcam de lignis acaciæ compingent; cuius longitudo habeat duos
semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum
similiter ac semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque
supra coronam auream per circuitum
12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in
quattuor arcæ pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in
altero.
13 Facies quoque vectes de lignis acaciæ et operies eos auro;
14 inducesque per circulos, qui sunt in arcæ lateribus, ut
portetur in eis;
15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et
dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque
parte propitiatorii,
19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex
propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius.
20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium;
respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium,
21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo
tibi.
22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de
medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quæ
mandabo per te filiis Israel.
23 Facies et mensam de lignis acaciæ habentem duos cubitos
longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac
semissem.
24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream
per circuitum.
25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum
et super illum coronam auream.
26 Quattuor quoque circulos aureos præparabis et pones eos in
quattuor angulis eiusdem mensæ per singulos pedes.
27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos,
et possit mensa portari.
28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciæ et circumdabis auro,
et per ipsos subvehitur mensa.
29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus
offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo
semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et
hastile eius, scyphi et sphærulæ ac flores in unum efformentur.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et
tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphærulæque
simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo
altero sphærulæque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui
producendi sunt de hastili.
34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in
nucis modum sphærulæque et flores.
35 Singulæ sphærulæ sub binis calamis per tria loca, qui simul
sex fiunt, procedentes de hastili uno.
36 Sphærulæ igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile
de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut
luceant in locum ex adverso.
38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient
de auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit
talentum auri purissimi.
40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte
monstratum est.
01 Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta
et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
02 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos, latitudo
quattuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universæ cortinæ.
03 Quinque cortinæ sibi iungentur mutuo, et aliæ quinque nexu
simili cohærebunt.
04 Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinæ unius in
extremitate iuncturæ et similiter facies in latere cortinæ extremæ in
iunctura altera.
05 Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta
ansulas facies in summitate cortinæ, quæ est in iunctura altera, ita
insertas, ut ansa contra ansam veniat.
06 Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela
iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat.
07 Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super
habitaculum.
08 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo
quattuor; æqua erit mensura sagorum omnium.
09 E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis,
ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturæ unius
et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturæ alterius.
11 Facies et quinquaginta fibulas æneas, quibus iungantur ansæ,
ut unum ex omnibus tabernaculum fiat.
12 Quod autem superfuerit in sagis, quæ parantur tecto, id est
unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora
habitaculi;
13 et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus
est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi
protegens.
14 Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus
arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus
delphini.
15 Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciæ,
16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant et in
latitudine singulos ac semissem.
17 In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulæ
conectatur; atque in hunc modum cunctæ tabulæ habitaculi parabuntur.
18 Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad
austrum;
19 quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases
singulis pedibus singularum tabularum subiciantur.
20 In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem,
viginti tabulæ erunt,
21 quadraginta habentes bases argenteas; binæ bases singulis
tabulis supponentur.
22 Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex
tabulas;
23 et rursum alias duas, quæ in angulis erigantur, post tergum
habitaculi.
24 Eruntque geminæ a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita
erit duabus istis, pro duabus angulis erunt.
25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim,
duabus basibus per unam tabulam supputatis.
26 Facies et vectes de lignis acaciæ, quinque ad continendas
tabulas in uno latere habitaculi
27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad
occidentalem plagam;
28 vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque
ad summum.
29 Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per
quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis.
30 Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte
monstratum est.
31 Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso
retorta, opere polymito, cum cherubim intextis.
32 Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciæ, quæ ipsæ
quidem deauratæ erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas.
33 Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam
testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur.
34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto
sanctorum
35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere
habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
36 Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et
purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii.
37 Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciæ, ante quas
ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases æneæ.
01 Facies et altare de lignis acaciæ, quod habebit quinque
cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et
tres cubitos in altitudine.
02 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies
illud ære.
03 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et
vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa
ex ære fabricabis.
04 Craticulamque facies ei in modum retis æneam, per cuius
quattuor angulos erunt quattuor anuli ænei,
05 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque
ad altaris medium.
06 Facies et vectes altaris de lignis acaciæ duos, quos operies
laminis æneis,
07 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad
portandum.
08 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum
est, sic facient.
09 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra
meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus
tenebit in longitudine
10 et columnas viginti et bases totidem æneas et uncos columnarum
anulosque earum argenteos.
11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria
centum cubitorum, columnæ viginti et bases æneæ eiusdem numeri et
unci columnarum anulique earum argentei.
12 In latitudine vero atrii, quæ respicit ad occidentem, erunt
tentoria per quinquaginta cubitos et columnæ decem basesque totidem.
13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem,
quinquaginta cubiti erunt,
14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur
columnæque tres et bases totidem;
15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia
quindecim, columnæ tres et bases totidem.
16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex
hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii;
columnas habebit quattuor cum basibus totidem.
17 Omnes columnæ atrii per circuitum cinctæ erunt anulis
argenteis, et unci earum erunt argentei et bases æneæ.
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine
quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso
retorta, et habebit bases æneas.
19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos
eius et omnes paxillos atrii ex ære facies.
20 Præcipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus
olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est
testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque
mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones
eorum a filiis Israel.
01 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de
medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et
Abiu, Eleazar et Ithamar.
02 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et
decorem;
03 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu
prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret
mihi.
04 Hæc autem erunt vestimenta, quæ facient: pectorale et ephod,
tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta
sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi;
05 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et
byssum.
06 Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque
bysso retorta opere polymito.
07 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum
suarum copulabitur cum eis.
08 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et
unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso
retorta.
09 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina
filiorum Israel:
10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta
ordinem nativitatis eorum.
11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii sculpes eos nominibus
filiorum Israel, inclusos textura aurea;
12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides
memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram
Domino super utrumque umerum ob recordationem.
13 Facies ergo margines textas ex auro
14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus
tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam
ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in
longitudine quam in latitudine.
17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit
lapis sardius et topazius et smaragdus;
18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis;
19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus;
20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro
erunt per ordines suos.
21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus
cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex
auro purissimo;
23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis
summitate;
24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus
eius;
25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in
fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore.
26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus
pectoralis in ora interiore, quæ respicit ephod.
27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in
utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius
iuxta iuncturam eius supra balteum ephod,
28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta
hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale
et ephod nequeant separari.
29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii
super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram
Domino in æternum.
30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quæ erunt
super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit
iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
31 Facies et pallium ephod totum hyacinthinum,
32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius
textilis, sicut in capitio loricæ, ne rumpatur.
33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi
mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio
tintinnabulis aureis;
34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica.
35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur
sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu
Domini, et non moriatur.
36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere
cælatoris: "Sanctum Domino".
37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram
38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra
sancta, quæ sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et
donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis
sit Dominus.
39 Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum
opere plumarii.
40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras
in gloriam et decorem;
41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum
eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut
sacerdotio fungantur mihi.
42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis
suæ a renibus usque ad femora;
43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur
tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut
ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum
sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.
01 Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur:
tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos
02 panesque azymos et crustulas absque fermento, quæ conspersa
sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta
facies
03 et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes.
04 Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi
conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
05 indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod
et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod;
06 et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram
07 et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu
consecrabitur.
08 Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis
cingesque balteo
09 et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo.
Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,
10 applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque
Aaron et filii eius manus super caput illius,
11 et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi
conventus.
12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris
digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius.
13 Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum
iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres
comburens super altare;
14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra
castra, eo quod pro peccato sit.
15 Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et
filii eius manus;
16 quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super
altare per circuitum.
17 Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius
ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius.
18 Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est
Domino, odor suavissimus, incensum est Domino.
19 Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et
filii eius ponent manus;
20 quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super
extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum eius et super pollices
manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per
circuitum.
21 Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo
unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum
cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et
vestimenta eorum cum ipso.
22 Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quæ operit
intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super
eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis,
23 tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum
unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini;
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent
ea coram Domino.
25 Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari
super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia
incensum est Domino.
26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron,
elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam.
27 Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum oblatum, quem
de ariete separasti,
28 quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem
Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio
est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis,
oblatio eorum Domino.
29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius
post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum.
30 Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit
constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus,
ut ministret in sanctuario.
31 Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in
loco sancto.
32 Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus,
qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus.
33 Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum
manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis,
quia sancta sunt.
34 Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus
usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta
sunt.
35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis eius.
Septem diebus consecrabis manus eorum
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum.
Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem.
37 Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit
sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per
singulos dies iugiter,
39 unum agnum mane et alterum vespere;
40 decimam partem similæ conspersæ oleo tunso, quod habeat
mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensuræ in
agno uno.
41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinæ
oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino,
42 holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium
tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad
te.
43 Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in
gloria mea.
44 Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum
filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
45 Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus;
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra
Ægypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum.