Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Exodus 30 (Nova Vulgata)
01 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciæ
02 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
03 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
04 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
05 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciæ et inaurabis.
06 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
07 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
08 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
09 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ».
11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 « Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii — siclus viginti obolos habet —; media pars sicli offeretur Domino.
14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;
15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
16 Susceptamque expiationis pecuniam, quæ collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ».
17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
18 « Facies et labrum æneum cum basi ænea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.
20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ».
22 Locutusque est Dominus ad Moysen
23 dicens: « Sume tibi aromata prima myrrhæ electæ quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
24 casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
28 et holocausti et universam supellectilem, quæ ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.
33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ».
34 Dixitque Dominus ad Moysen: « Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; æqualis ponderis erunt omnia.
35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ».
 
Exodus 31 (Nova Vulgata)
01 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
02 « Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudæ
03 et implevi eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere
04 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et ære,
05 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad faciendum omne opus;
06 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta, quæ præcepi tibi:
07 tabernaculum conventus et arcam testimonii et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi
08 mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
09 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua
10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris,
11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quæ præcepi tibi, facient ».
12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
13 « Loquere filiis Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
14 Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
15 Sex diebus facietis opus; in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit opus in hac die, morietur.
16 Custodiant filii Israel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum
17 inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit ».
18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei.
 
Exodus 32 (Nova Vulgata)
01 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: « Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit ».
02 Dixitque ad eos Aaron: « Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ».
03 Fecitque omnis populus, quæ iusserat, deferens inaures ad Aaron.
04 Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: « Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti! ».
05 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens: « Cras sollemnitas Domini est ».
06 Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.
07 Locutus est autem Dominus ad Moysen: « Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.
08 Recesserunt cito de via, quam præcepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Ægypti!" ».
09 Rursumque ait Dominus ad Moysen: « Cerno quod populus iste duræ cervicis sit;
10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ».
11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: « Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta?
12 Ne, quæso, dicant Ægyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
13 Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ».
14 Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.
15 Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte
16 et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
17 Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: « Ululatus pugnæ auditur in castris ».
18 Qui respondit: « Non est clamor vincentium neque clamor fugientium, sed clamorem cantantium ego audio ».
19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis.
20 Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.
21 Dixitque ad Aaron: « Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ».
22 Cui ille respondit: « Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum.
23 Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos præcedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit".
24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ».
25 Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.
26 Et stans in porta castrorum ait: « Si quis est Domini, iungatur mihi! ». Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.
27 Quibus ait: « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum ».
28 Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum.
29 Et ait Moyses: « Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio ».
30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: « Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ».
31 Reversusque ad Dominum ait: « Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam
32 aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ».
33 Cui respondit Dominus: « Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.
34 Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ».
35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
 
Exodus 33 (Nova Vulgata)
01 Locutusque est Dominus ad Moysen: « Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam.
02 Et mittam præcursorem tui angelum et eiciam Chananæum et Amorræum et Hetthæum et Pherezæum et Hevæum et Iebusæum,
03 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es, ne forte disperdam te in via ».
04 Audiens populus sermonem hunc pessimum luxit, et nullus ex more indutus est cultu suo.
05 Dixitque Dominus ad Moysen: « Loquere filiis Israel: Populus duræ cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi ».
06 Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
07 Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quærebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra.
08 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum.
09 Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse,
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi.
12 Dixit autem Moyses ad Dominum: « Præcipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me".
13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus est natio hæc ».
14 Dixitque Dominus: « Facies mea ibit, et requiem dabo tibi ».
15 Et ait Moyses: « Si non tu ipse eas, ne educas nos de loco isto;
16 in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et populus tuus præ omnibus populis, qui habitant super terram? ».
17 Dixitque Dominus ad Moysen: « Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine ».
18 Qui ait: « Ostende mihi gloriam tuam ».
19 Respondit: « Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit ».
20 Rursumque ait: « Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ».
21 Et iterum: « Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram;
22 cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ et protegam dextera mea, donec transeam;
23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris ».
 
Exodus 34 (Nova Vulgata)
01 Dixitque Dominus ad Moysen: « Præcide tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ, quas fregisti.
02 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis.
03 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra ».
04 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
05 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini.
06 Et transiens coram eo clamavit: « Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis ac verax,
07 qui custodit misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata, nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem ».
08 Festinusque Moyses curvatus est pronus in terram et adorans
09 ait: « Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem duræ cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata nosque possidebis ».
10 Respondit Dominus: « Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quæ numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum.
11 Observa cuncta, quæ hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorræum et Chananæum et Hetthæum, Pherezæum quoque et Hevæum et Iebusæum.
12 Cave, ne umquam cum habitatoribus terræ, quam intraveris, iungas amicitias, quæ tibi sint in ruinam;
13 sed aras eorum destrue, confringe lapides palosque succide.
14 Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est æmulator.
15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.
16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
17 Deos conflatiles non facies tibi.
18 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
19 Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit.
20 Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis, franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis in conspectu meo vacuus.
21 Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere.
22 Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ et sollemnitatem Collectæ, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur.
23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel.
24 Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschæ.
26 Primitias frugum terræ tuæ afferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ ».
27 Dixitque Dominus ad Moysen: « Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel pepigi fœdus ».
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis, decem verba.
29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suæ ex consortio sermonis Domini.
30 Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere;
31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,
32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus præcepit cuncta, quæ audierat a Domino in monte Sinai.
33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam,
34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quæ sibi fuerant imperata.
35 Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo.
 
Exodus 35 (Nova Vulgata)
01 Igitur, congregato omni cœtu filiorum Israel, dixit ad eos: « Hæc sunt, quæ iussit Dominus fieri:
02 sex diebus facietis opus, septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit opus in eo, occidetur.
03 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati ».
04 Et ait Moyses ad omnem cœtum filiorum Israel: « Iste est sermo, quem præcepit Dominus dicens:
05 "Separate apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea Domino: aurum et argentum et æs,
06 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum
07 et pelles arietum rubricatas et pelles delphini, ligna acaciæ
08 et oleum ad luminaria concinnanda et aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum,
09 lapides onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis.
10 Quisquis vestrum sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit,
11 habitaculum scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum vectibus, columnas et bases;
12 arcam et vectes, propitiatorium et velum, quod ante illud oppanditur;
13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus;
14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium;
15 altare thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum ad ostium habitaculi;
16 altare holocausti et craticulam eius æneam cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius;
17 cortinas atrii cum columnis et basibus, velum in foribus atrii;
18 paxillos habitaculi et atrii cum funiculis suis;
19 vestimenta texta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ».
20 Egressus est omnis cœtus filiorum Israel de conspectu Moysi,
21 et venit, quisquis erat mentis promptissimæ, et attulit sponte sua donaria Domino ad faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat.
22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii præbuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
23 Si quis habebat hyacinthum et purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et pelles delphini,
24 argenti ærisque metalla, obtulerunt Domino lignaque acaciæ in varios usus.
25 Sed et mulieres eruditæ dederunt, quæ neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum
26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad præparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi componendum.
29 Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
30 Dixitque Moyses ad filios Israel: « Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudæ;
31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus,
32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et ære,
33 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre adinveniri potest.
34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan.
35 Ambos implevit sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quæque reperientes ».
suivant