Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Exodus 7 (Nova Vulgata)
01 Dixitque Dominus ad Moysen: « Ecce constitui te deum pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
02 Tu loqueris omnia, quæ mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua.
03 Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti.
04 Et non audiet vos; immittamque manum meam super Ægyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Ægypti per iudicia maxima.
05 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Ægyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum ».
06 Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut præceperat Dominus; ita egerunt.
07 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem.
08 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:
09 « Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum ».
10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut præceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quæ versa est in colubrum.
11 Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Ægypti per incantationes suas similiter.
12 Proieceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
13 Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
14 Dixit autem Dominus ad Moysen: « Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum.
15 Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quæ conversa est in serpentem, tolles in manu tua
16 dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebræorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad præsens audire noluisti.
17 Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem.
18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et tædebit Ægyptios bibere aquam fluminis ».
19 Dixit quoque Dominus ad Moysen: « Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Ægypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis ».
20 Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut præceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quæ versa est in sanguinem.
21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Ægypti.
22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus.
23 Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum.
24 Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis.
25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
26 Dixit quoque Dominus ad Moysen: « Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
27 Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis.
28 Et ebulliet fluvius ranas, quæ ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua;
29 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ ».
 
Exodus 8 (Nova Vulgata)
01 Dixitque Dominus ad Moysen: « Dic ad Aaron: Extende manum tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Ægypti ».
02 Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ operueruntque terram Ægypti.
03 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Ægypti.
04 Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: « Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino ».
05 Dixitque Moyses ad pharaonem: « Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant ».
06 Qui respondit: « Cras ». At ille: « Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
07 Et recedent ranæ a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt ».
08 Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni.
09 Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuæ sunt ranæ de domibus et de villis et de agris;
10 congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
11 Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
12 Dixitque Dominus ad Moysen: « Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terræ, et sint scinifes in universa terra Ægypti ».
13 Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terræ. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terræ versus est in scinifes per totam terram Ægypti.
14 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis;
15 et dixerunt malefici ad pharaonem: « Digitus Dei est hic ». Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
16 Dixit quoque Dominus ad Moysen: « Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
17 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Ægyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint.
18 Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ, et scias quoniam ego Dominus in medio terræ;
19 ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud ».
20 Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Ægypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis.
21 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: « Ite, sacrificate Deo vestro in terra ».
22 Et ait Moyses: « Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quæ colunt Ægyptii, coram eis, lapidibus nos obruent.
23 Viam trium dierum pergemus in solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis ».
24 Dixitque pharao: « Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ».
25 Et ait Moyses: « Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino ».
26 Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum;
27 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem.
28 Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.
 
Exodus 9 (Nova Vulgata)
01 Dixit autem Dominus ad Moysen: « Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus, Deus Hebræorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
02 Quod si adhuc renuis et retines eos,
03 ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis;
04 et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quæ pertinent ad filios Israel.
05 Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra ».
06 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit.
07 Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quæ possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit populum.
08 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: « Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram pharaone;
09 sitque pulvis super omnem terram Ægypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti ».
10 Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis.
11 Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quæ in illis erant et in omni terra Ægypti.
12 Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13 Dixitque Dominus ad Moysen: « Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Hæc dicit Dominus, Deus Hebræorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi;
14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
15 Nunc enim extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra.
16 Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17 Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum?
18 En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die, qua fundata est, usque in præsens tempus.
19 Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quæ habes in agro; homines enim et iumenta universa, quæ inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur ».
20 Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos;
21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris.
22 Et dixit Dominus ad Moysen: « Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti ».
23 Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.
24 Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti, ex quo gens illa condita est.
25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta, quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit.
26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit.
27 Misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: « Nunc peccavi; Dominus iustus, ego et populus meus rei.
28 Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis ».
29 Ait Moyses: « Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra.
30 Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum ».
31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret;
32 triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.
33 Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram.
34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum;
35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi.
 
Exodus 10 (Nova Vulgata)
01 Et dixit Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
02 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus ”.
03 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: “ Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
04 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos,
05 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris.
06 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem ”. Avertitque se et egressus est a pharaone.
07 Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “ Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? ”.
08 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “ Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt? ”.
09 Ait Moyses: “ Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis ”.
10 Et respondit eis: “ Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis?
11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis ”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis.
12 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini ”.
13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas;
14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt.
15 Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto.
16 Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis: “ Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos.
17 Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ”.
18 Egressusque Moyses de conspectu pharaonis oravit Dominum,
19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.
20 Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel.
21 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ”.
22 Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus.
23 Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
24 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “ Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum ”.
25 Ait Moyses: “ Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro,
26 tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus ”.
27 Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos.
28 Dixitque pharao ad eum: “ Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris ”.
29 Respondit Moyses: “ Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam ”.
 
Exodus 11 (Nova Vulgata)
01 Et dixit Dominus ad Moysen: « Adhuc una plaga tangam pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos utique, immo et exire compellet.
02 Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
03 dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ». Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis pharaonis et omni populo.
04 Et ait Moyses: « Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum;
05 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillæ, quæ est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
06 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.
07 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel.
08 Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post hæc egrediar ». Et exivit a pharaone iratus nimis.
09 Dixit autem Dominus ad Moysen: « Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Ægypti ».
10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta hæc coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
 
Exodus 12 (Nova Vulgata)
01 Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti:
02 « Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.
03 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
04 Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum, quæ sufficere possunt ad esum agni.
05 Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel hædis tolletis
06 et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam.
07 Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum;
08 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.
09 Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini!
12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego Dominus.
13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Ægypti.
14 Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
15 Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel.
16 Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
17 Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Ægypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
18 Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de cœtu Israel, tam de advenis quam de indigenis terræ.
20 Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma ».
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: « Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.
23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
24 Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas;
26 et, cum dixerint vobis filii vestri: "Quæ est ista religio?",
27 dicetis eis: "Victima Paschæ Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Ægypto percutiens Ægyptios et domos nostras liberans" ». Incurvatusque populus adoravit;
28 et egressi filii Israel fecerunt, sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
30 Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Ægyptus, et ortus est clamor magnus in Ægypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.
31 Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: « Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis.
32 Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi ».
33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter dicentes: « Omnes moriemur ».
34 Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos.
35 Feceruntque filii Israel, sicut præceperat Moyses, et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Ægyptios.
37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis.
38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis.
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant præparare.
40 Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.
42 Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: « Hæc est religio Paschæ: Omnis alienigena non comedet ex eo;
44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet;
45 advena et mercennarius non edent ex eo.
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.
47 Omnis cœtus filiorum Israel faciet illud.
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terræ; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49 Eadem lex erit indigenæ et colono, qui peregrinatur apud vos ».
50 Feceruntque omnes filii Israel, sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron;
51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas.
suivant