01 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die bus
Oziæ, Ioatham, Achaz, Ezechiæ regum Iudæ, et in diebus Ieroboam filii
Ioas regis Israel.
02 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:
« Vade, sume tibi mulierem fornicationum et filios
fornicationum, quia fornicans fornicatur terra a Domino ».
03 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quæ concepit et
peperit ei filium.
04 Et dixit Dominus ad eum: « Voca nomen eius 'Iezrahel',
quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu
et cessare faciam regnum domus Israel;
05 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ».
06 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: « Voca
nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui
Israel, ut ignoscam eis.
07 Et domui Iudæ miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et
non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in
equitibus ».
08 Et ablactavit eam, quæ erat 'Absque misericordia', et concepit
et peperit filium.
09 Et dixit: « Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos
non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.
01 Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quæ sine
mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis:
“Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”.
02 Et congregabuntur filii Iudæ et filii Israel pariter et ponent
sibimet caput unum et ascendent de terra, quia magnus dies Iezrahel.
03 Dicite fratribus vestris: “Populus meus” et sororibus vestris:
“Misericordiam consecuta”.
04 Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa
non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie
sua et adulteria sua de medio uberum suorum,
05 ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem
nativitatis suæ et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut
terram aridam et interficiam eam siti.
06 Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum
sunt,
07 quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quæ concepit
eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et
aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”.
08 Propter hoc ecce ego sæpiam viam tuam spinis et sæpiam eam
maceria, et semitas suas non inveniet;
09 et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quæret
eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum
priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
10 Et hæc nescivit quia ego dedi ei frumentum et vinum et oleum
et argentum multiplicavi ei et aurum, quæ fecerunt Baal.
11 Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et
vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quæ
operiebant pudenda eius,
12 et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et
nullus est qui eruat eam de manu mea.
13 Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius,
neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
14 et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit:
“Mercedes hæ meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas
in saltum, et comedet illas bestia agri.
15 Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum
et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed
mei obliviscebatur, dicit Dominus.
16 Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem
et loquar ad cor eius;
17 et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam
spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suæ et iuxta dies
ascensionis suæ de terra Ægypti.
18 Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et
non vocabis me ultra: “Baal meus”.
19 Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur
ultra nominis eorum.
20 Et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum
volucre cæli et cum reptili terræ; et arcum et gladium et bellum
conteram de terra et cubare eos faciam confidenter.
21 Et sponsabo te mihi in sempiternum; et sponsabo te mihi in
iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus.
22 Et sponsabo te mihi in fide, et cognosces Dominum.
23 Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos,
et illi exaudient terram;
24 et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et hæc exaudient
Iezrahel.
25 Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quæ fuit
“Absque misericordia”;
et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet:
“Deus meus es tu” ».
01 Et dixit Dominus ad me: « Adhuc vade, dilige mulierem
dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et
ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ».
02 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio
choro hordei.
03 Et dixi ad eam: « Dies multos exspectabis me; non
fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ».
04 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine
principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine
theraphim.
05 Et post hæc revertentur filii Israel et quærent Dominum Deum
suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in
fine dierum.
01 « Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium
Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est
benignitas, et non est scientia Dei in terra;
02 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium
inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
03 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat
in ea, cum bestia agri et volucre cæli, sed et pisces maris
auferentur.
04 Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum
iudicium meum, sacerdos.
05 Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte;
et perdam matrem tuam.
06 Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu
scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et
quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
07 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam
eorum in ignominiam commutabo.
08 Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum
sublevabunt animas eorum.
09 Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias
eius et opera eius reddam ei.
10 Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non
multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.
11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
12 Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius
annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur
a Deo suo.
13 Super capita montium sacrificant et super colles accendunt
thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est
umbra eius; ideo fornicantur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ
sunt.
14 Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatæ, et
super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum
meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et
populus non intellegens corruet.
15 Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite
ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis:
“Vivit Dominus”.
16 Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc
pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?
17 Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.
18 Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt,
diligunt vehementer ignominiam impudicitiæ.
19 Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a
sacrificiis suis.
01 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus
regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti
estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.
02 Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos
omnes.
03 Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia
nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel.
04 Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia
spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
05 Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et
Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.
06 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum
Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis.
07 In Dominum prævaricati sunt, quia filios alienos genuerunt;
nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
08 Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in
Bethaven, exterrete Beniamin.
09 Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel
annuntio rem certam.
10 Facti sunt principes Iudæ quasi transferentes terminos; super
eos effundam quasi aquam iram meam.
11 Oppressus est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire
post sordem.
12 Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudæ.
13 Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit
Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit
sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere.
14 Quoniam ego quasi leæna Ephraim et quasi catulus leonis domui
Iudæ; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
15 Vadens revertar ad locum meum, donec pœnas solvant et quærant
faciem meam, in tribulatione sua me desiderent.
01 “Venite, et revertamur ad Dominum, quia ipse laceravit et
sanabit nos, percussit et curabit nos.
02 Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu eius.
03 Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum
præparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis
temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”.
04 Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas
vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
05 Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris
mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
06 quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus
quam holocausta.
07 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi prævaricati
sunt in me.
08 Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
09 Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via
interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israel.
11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem
populi mei.
01 Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et
malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est,
foris autem spoliat turma latronum.
02 Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me
recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta
sunt.
03 In malitia sua lætificaverunt regem et in mendaciis suis
principes.
04 Omnes adulterantes; quasi clibanus succensus illi, pistor
cessat excitare ignem a commixtione fermenti, donec fermentetur
totum.
05 Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini,
quod apprehendit protervos.
06 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota
nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammæ.
07 Omnes calefacti sunt quasi clibanus et devorant iudices suos.
Omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamet in eis ad me.
08 Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est
subcinericius panis, qui non reversatur.
09 Comederunt alieni robur eius, et ipse nescit; sed et cani
effusi sunt in eo, et ipse ignorat.
10 Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt
ad Dominum Deum suum et non quæsierunt eum in omnibus his.
11 Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens
sensum: Ægyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.
12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi
volucrem cæli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem cœtus
eorum.
13 Væ eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia
prævaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint
contra me mendacia?
14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in
cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces
sunt adversum me.
15 Et ego erudivi eos et confortavi brachia eorum, et in me
cogitaverunt malitiam.
16 Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus
dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguæ
suæ: ista subsannatio eorum in terra Ægypti.
01 In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Domini pro
eo quod transgressi sunt fœdus meum et legem meam prævaricati sunt.
02 Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel.
03 Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum.
04 Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes
constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt
sibi idola, ut interirent.
05 Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in
eos. Usquequo non poterunt emundari?
06 Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est
Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariæ.
07 Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit
in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent
eam.
08 Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas
immundum.
09 Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi;
Ephraim autem munera dederunt amatoribus.
10 Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos,
et trement paulisper sub onere regis principum.
11 Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factæ sunt ei
aræ in peccatum.
12 Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienæ computatæ
sunt.
13 Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non
suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit
peccata eorum: ipsi in Ægyptum convertentur.
14 Et oblitus est Israel factoris sui et ædificavit delubra; et
Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius,
et devorabit ædes illius.
01 Noli lætari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia
fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas
tritici.
02 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis.
03 Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Ægyptum,
et in Assyria pollutum comedent.
04 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia
eorum; quasi panis lugentium erunt eis: omnes, qui comedent eum,
contaminabuntur, quia panis eorum erit tantummodo pro vita ipsorum;
non intrabit in domum Domini.
05 Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini?
06 Ecce enim profecti sunt a vastitate; Ægyptus congregabit eos,
Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit,
spina in tabernaculis eorum.
07 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat
Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”.
Secundum multitudinem iniquitatis tuæ multæ sunt inimicitiæ tuæ.
08 Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus
aucupis super omnes vias eius, inimicitiæ in ipsa domo Dei eius.
09 Profunde peccaverunt sicut in diebus Gabaa; recordabitur
iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum.
10 Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneæ
in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad
Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles
sicut id, quod dilexerunt.
11 Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero
et a conceptu.
12 Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam,
absque hominibus; sed et væ eis, cum recessero ab eis!
13 Ephraim, ut vidi, in venationem posuit sibi filios suos, et
Ephraim educit ad interfectorem filios suos.
14 “Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et
ubera arentia!”.
15 Omnes nequitiæ eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui
eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam
ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles.
16 Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum
nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima
uteri eorum ».
17 Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi
in nationibus.
01 Vitis frondosa Israel, fructum producens sibi; secundum
multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terræ
suæ decoravit simulacra.
02 Divisum est cor eorum, nunc pœnas solvent; ipse confringet
aras eorum, depopulabitur simulacra eorum.
03 Profecto nunc dicent: « Non est rex nobis; non enim
timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? ».
04 Loqui verba, iurare in vanum, ferire fœdus; et germinabit
quasi venenum ius super sulcos agri.
05 De vitulo Bethaven trement habitatores Samariæ; quia luget
super eum populus eius; dum sacerdotes eius super eum exsultant in
gloria eius; vere migrabit ab eo.
06 Siquidem et ipse in Assyriam delatus est, munus regi magno;
confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in consilio suo.
07 Perit Samaria, rex eius quasi festuca super faciem aquæ.
08 Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et
tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus:
« Operite nos! » et collibus: « Cadite super
nos! ».
09 Ex diebus Gabaa peccavit Israel; ibi perstiterunt. Non
comprehendet eos in Gabaa prœlium super filios iniquitatis?
10 « Iuxta desiderium meum corripiam eos; congregabuntur
super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11 Ephraim vitula docta, diligens trituram. Et ego transivi super
pulchritudinem colli eius; iunxi Ephraim aratro, arabit Iudas,
sarriet sibi Iacob.
12 Seminate vobis in iustitia, metite secundum caritatem;
innovate vobis novale. Tempus est requirendi Dominum, donec veniat,
ut pluat vobis iustitiam.
13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem
mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium
tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuæ
vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die prœlii, matre
super filios allisa.
15 Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram.
Mane interibit rex Israel.