Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 10 decembris
Beatæ Mariæ Virginis de Loreto
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
Tempus Adventus:
Hebd II : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
Vel lectiones de memoria:
Léctio libri Isaíæ prophétæ 7, 10-14 ; 8, 10 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Locutus est Dominus ad Achaz dicens: « Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ».
Et dixit Achaz: « Non petam et non tentabo Dominum ».
Et dixit: « Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel quia nobiscum Deus ».
Psalmus responsorius : Evangélium secúndum Lucam 1, 46-47, 48-49, 50-51, 52-53, 54-55 : Magnificat FRA  L/F  CMT
R/ Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius.
vel
R/ Beáta Virgo María, quæ portásti ætérni Patris Fílium!
Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo.
 
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius.
 
Et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui.
 
Deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
 
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in sæcula.
Allelúia
Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 26-38 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum ». Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait angelus ei: « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis ».
Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ».
Et respondens angelus dixit ei: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
Dixit autem Maria: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et discessit ab illa angelus.
Ad Offertorium