Ad Vigiliam paschalem in Nocte santa
Hebdomadæ sanctæ
In principio creavit Deus cælum et terram. Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
Dixitque Deus: « Fiat lux ». Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras. Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
Dixit quoque Deus: « Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis ». Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. Vocavitque Deus firmamentum Cælum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
Dixit vero Deus: « Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum, et appareat arida ». Factumque est ita. Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
Et ait Deus: « Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram ». Et factum est ita. Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies tertius.
Dixit autem Deus: « Fiant luminaria in firmamento cæli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos, ut luceant in firmamento cæli et illuminent terram. Et factum est ita. Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti, et stellas. Et posuit eas Deus in firmamento cæli, ut lucerent super terram et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. Et factum est vespere et mane, dies quartus.
Dixit etiam Deus: « Pullulent aquæ reptile animæ viventis, et volatile volet super terram sub firmamento cæli ». Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquæ secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum; benedixitque eis Deus dicens: « Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ». Et factum est vespere et mane, dies quintus.
Dixit quoque Deus: « Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas ». Factumque est ita. Et fecit Deus bestias terræ iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
Et ait Deus: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et præsint piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili, quod movetur in terra ». Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: « Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus, quæ moventur super terram ». Dixitque Deus: « Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quæ habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis, quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ». Et factum est ita.
Viditque Deus cuncta, quæ fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
Igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis exercitus eorum. Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
vel brevior:
Léctio libri Génesis 1, 1.26-31a
FRA •
L/F
In principio creavit Deus cælum et terram.
Et ait Deus: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et præsint piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili, quod movetur in terra ». Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: « Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus, quæ moventur super terram ». Dixitque Deus: « Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quæ habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis, quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ». Et factum est ita.
Viditque Deus cuncta, quæ fecit, et ecce erant valde bona.
Psalmus responsorius 104(103), 1-2a, 5-6, 10.12, 13-14, 24.35c
vel •
FRA •
L/F •
CMT
R/ Emítte spíritum tuum, Dómine, et rénova fáciem terræ.
Benedic, anima mea, Domino:
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer.
Maiestatem et decorem induisti,
amictus lumine sicut vestimento.
Qui fundasti terram super stabilitatem suam,
non inclinabitur in sæculum sæculi.
Abyssus sicut vestimentum operuit eam,
super montes stabant aquæ.
Qui emittis fontes in torrentes;
inter medium montium pertransibunt,
Super ea volucres cæli habitabunt,
de medio ramorum dabunt voces.
Rigas montes de cenaculis tuis,
de fructu operum tuorum satias terram.
Producis fenum iumentis,
et herbam servituti hominum,
educens panem de terra.
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
Benedic, anima mea, Domino.
vel:
Psalmus responsorius 33(32), 4-5, 6-7, 12-13, 20.22
FRA •
L/F •
CMT
R/ Misericórdia Dómini plena est terra.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
Verbo Domini cæli facti sunt,
et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Congregans sicut in utre aquas maris,
ponens in thesauris abyssos.
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
De cælo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
In diebus illis:
Tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: « Abraham ».
Ille respondit: « Adsum ».
Ait: « Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi ».
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem præceperat ei Deus. Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul dixitque ad pueros suos: « Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos ».
Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, dixit Isaac Abrahæ patri suo: « Pater mi ».
Ille respondit: « Quid vis, fili? ».
« Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti? ».
Dixit Abraham: « Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi ».
Pergebant ambo pariter; et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit: « Abraham, Abraham ».
Qui respondit: « Adsum ».
Dixitque: « Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ».
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres hærentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. Appellavitque nomen loci illius: « Dominus videt ». Unde usque hodie dicitur: « In monte Dominus videtur ».
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo et dixit: « Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut arenam, quæ est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obœdisti voci meæ ».
vel brevior:
Léctio libri Génesis 22, 1-2.9a.10-13.15-18
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: « Abraham ».
Ille respondit: « Adsum ».
Ait: « Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi ».
Et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit: « Abraham, Abraham ».
Qui respondit: « Adsum ».
Dixitque: « Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ».
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres hærentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo et dixit: « Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut arenam, quæ est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obœdisti voci meæ ».
Psalmus responsorius 16(15), 5.8, 9-10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
Propter hoc lætatum est cor meum,
et exsultaverunt præcordia mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Léctio libri Exodi 14, 15 - 15, 1
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Dixit Dominus ad Moysen: « Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur. Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. Ego autem indurabo cor Ægyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius. Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius ».
Tollensque se angelus Dei, qui præcedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. Stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. Persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris.
Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum; et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Ægyptii: « Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos ».
Et ait Dominus ad Moysen: « Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum ». Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus. Reversæque sunt aquæ et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.
Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Ægyptiorum. Et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius.
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
Psalmus responsorius : Liber Exodus 15, 1-2, 3-4, 5-6, 17-18
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cantémus Dómino, glorióse enim magnificátus est!
Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est:
equum et ascensorem eius deiecit in mare!
Fortitudo mea et robur meum Dominus,
et factus est mihi in salutem.
Iste Deus meus, et glorificabo eum;
Deus patris mei, et exaltabo eum!
Dominus quasi vir pugnator;
Dominus nomen eius!
Currus pharaonis et exercitum eius proiecit in mare;
electi bellatores eius submersi sunt in mari Rubro.
Abyssi operuerunt eos,
descenderunt in profundum quasi lapis.
Dextera tua, Domine, magnifice in fortitudine,
dextera tua, Domine, percussit inimicum.
Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ,
firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine,
sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.
Dominus regnabit in æternum et ultra! ».
Léctio libri Isaíæ prophétæ 54, 5-14
FRA •
L/F
Qui fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.
Quia ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus.
Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam super carbunculos lapides tuos et fundabo te in sapphiris; et ponam iaspidem propugnacula tua et portas tuas in lapides pretiosos et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis; in iustitia fundaberis. Procul eris ab oppressione, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
Psalmus responsorius 30(29), 2.4, 5-6, 11-12a.13b
FRA •
L/F •
CMT
R/ Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me.
Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me
nec delectasti inimicos meos super me.
Domine, eduxisti ab inferno animam meam,
vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
Psallite Domino, sancti eius,
et confitemini memoriæ sanctitatis eius,
quoniam ad momentum indignatio eius,
et per vitam voluntas eius.
Ad vesperum demoratur fletus,
ad matutinum lætitia.
Audivit Dominus et misertus est mei,
Dominus factus est adiutor meus.
Convertisti planctum meum in choros mihi,
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
Léctio libri Isaíæ prophétæ 55, 1-11
FRA •
L/F
Hæc dicit Dominus:
« Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quæ te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
Quærite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Et quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad quæ misi illud ».
Psalmus responsorius : Liber Isaíæ prophétæ 12, 2-3, 4bcd, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis
« Ecce Deus salutis meæ;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ».
Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
« Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
Exsulta et lauda, quæ habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ».
Léctio libri Baruch prophétæ 3, 9-15.32 - 4, 4
FRA •
L/F
Audi, Israel, mandata vitæ; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicorum? Inveterasti in terra aliena, coinquinatus es mortuis, reputatus es cum eis, qui apud inferos sunt. Dereliquisti fontem sapientiæ! Si in via Dei ambulasses, habitasses in pace in æternum. Disce, ubi sit prudentia, ubi fortitudo, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas dierum et vita, ubi sit lumen oculorum et pax. Quis invenit locum eius? Et quis intravit in thesauros eius?
Sed qui scit omnia, novit eam, adinvenit eam prudentia sua; qui composuit terram in æternum tempus, implevit eam iumentis quadrupedibus; qui mittit lumen et vadit, vocavit illud, et obœdivit ei in tremore. Stellæ autem splenduerunt in custodiis suis et lætatæ sunt. Vocavit eas, et dixerunt: “Adsumus”; luxerunt cum lætitia ei, qui fecit eas.
Hic est Deus noster, non æstimabitur alter adversus eum. Invenit omnem viam disciplinæ et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. Post hæc super terram visa est et inter homines conversata est. Ipsa est liber præceptorum Dei et lex, quæ permanet in æter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur.
Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius. Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienæ. Beati sumus, Israel, quia, quæ placent Deo, nobis nota sunt.
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Dómine, verba vitæ ætérnæ habes.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 36, 16-17a.18-28
FRA •
L/F •
CMT
Factum est verbum Domini ad me dicens:
« Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis. Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos. Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”. Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi sunt.
Idcirco dices domui Israel: Hæc dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos in terram vestram; et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in præceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini. Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum ».
Psalmus responsorius 42(41), 3, 5bcd ; 43(42), 3, 4
FRA •
L/F •
CMT
R/ Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum;
quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
Quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis
usque ad domum Dei
in voce exsultationis et confessionis
multitudinis festa celebrantis.
Emitte lucem tuam et veritatem tuam;
ipsæ me deducant et adducant
in montem sanctum tuum et in tabernacula tua.
Et introibo ad altare Dei,
ad Deum lætitiæ exsultationis meæ.
Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
Vel, quando celebratur Baptisma:
Psalmus responsorius : Liber Isaíæ prophétæ 12, 2-3, 4bcd, 5-6
FRA •
L/F
R/ Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis
« Ecce Deus salutis meæ;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ».
Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
« Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
Exsulta et lauda, quæ habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ».
vel etiam:
Psalmus responsorius 51(50), 12-13, 14-15, 18-19
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cor mundum crea in me, Deus.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Redde mihi lætitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 6, 3-11
FRA •
L/F
Fratres:
Quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus. Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus; hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
Psalmus responsorius 118(117), 1-2, 16ab-17, 22-23
FRA •
L/F •
CMT
R/ Allelúia, Allelúia, Allelúia!
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicat nunc Israel, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dextera Domini fecit virtutem,
dextera Domini exaltata est.
Non moriar, sed vivam,
et narrabo opera Domini.
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris.
Anno A:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 28, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Sero post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terræ motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix. Præ timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
Respondens autem angelus dixit mulieribus: « Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat. Et cito euntes dicite discipulis eius: «Surrexit a mortuis et ecce præcedit vos in Galilæam; ibi eum videbitis». Ecce dixi vobis ».
Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Et ecce Iesus occurrit illis dicens: « Avete ». Illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. Tunc ait illis Iesus: « Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilæam et ibi me videbunt ».
Anno B:
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 16, 1-7
FRA •
L/F •
CMT
Cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum. Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
Et dicebant ad invicem: « Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? ». Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus valde.
Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Qui dicit illis: « Nolite expavescere! Iesum quæritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum. Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: «Præcedit vos in Galilæam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis» ».
Anno C:
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 1-12
FRA •
L/F •
CMT
Prima sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quæ paraverant, aromata. Et invenerunt lapidem revolutum a monumento; et ingressæ non invenerunt corpus Domini Iesu.
Et factum est, dum mente hæsitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: « Quid quæritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, dicens: «Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere» ».
Et recordatæ sunt verborum eius et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis Undecim et ceteris omnibus. Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceteræ cum eis dicebant ad apostolos hæc. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis.
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.