01 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: « Ecce
locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
02 Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias
singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum ». Qui
dixit: « Ite ».
03 Et ait unus ex illis: « Veni ergo et tu cum servis
tuis ». Respondit: « Ego veniam ».
04 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, cædebant
ligna.
05 Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet
ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: « Heu,
domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam! ».
06 Dixit autem homo Dei: « Ubi cecidit? ». At ille
monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum et misit illuc, natavitque
ferrum.
07 Et ait: « Tolle!”. Qui extendit manum et tulit illud.
08 Rex autem Syriæ pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum
servis suis dicens: « In loco illo et illo ponamus
insidias ».
09 Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: « Cave, ne
transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt ».
10 Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo
præmonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
11 Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re et, convocatis
servis suis, ait: « Quare non indicatis mihi quis proditor mei
sit apud regem Israel? ».
12 Dixitque unus servorum eius: « Nequaquam, domine mi rex.
Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia
verba, quæcumque locutus fueris in conclavi tuo ».
13 Dixit eis: « Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam
eum ». Annuntiaveruntque ei dicentes: « Ecce in
Dothain ».
14 Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum
venissent nocte, circumdederunt civitatem.
15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est
viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus
nuntiavitque ei dicens: « Heu, domine mi, quid faciemus? ».
16 At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt
quam cum illis”.
17 Oravitque Eliseus dicens: « Domine, aperi oculos huius,
ut videat ». Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce
mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
18 Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum
dicens: « Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate! ».
Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei.
19 Dixit autem ad eos Eliseus: « Non est hæc via, nec ista
est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem
quæritis ». Duxit ergo eos in Samariam.
20 Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus:
« Domine, aperi oculos istorum, ut videant ». Aperuitque
Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariæ.
21 Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos:
« Numquid percutiam eos, pater mi? ».
22 At ille ait: « Non percuties; neque enim, quos cepisti
gladio et arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut
comedant et bibant et vadant ad dominum suum ».
23 Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt et
biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non
venerunt turmæ Syriæ in terram Israel.
24 Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ
universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam.
25 Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est,
donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars
cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
26 Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad
eum dicens: « Salva me, domine mi rex! ».
27 Qui ait: « Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te
possum? De area an de torculari? ». Dixitque ad eam rex:
« Quid tibi vis? ». Quæ respondit:
28 « Mulier ista dixit mihi: “Da filium tuum, ut comedamus
eum hodie, et filium meum comedemus cras”.
29 Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera:
Da filium tuum, ut comedamus eum; quæ abscondit filium suum ».
30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat
super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad
carnem intrinsecus.
31 Et ait: « Hæc mihi faciat Deus et hæc addat, si steterit
caput Elisei filii Saphat super eum hodie ».
32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo.
Præmisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus
dixit ad senes: « Numquid scitis quod miserit filius homicidæ
hic, ut præcidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius,
claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum
domini eius post eum est ».
33 Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum,
et ait: « Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius
exspectabo a Domino? ».
01 Dixit autem Eliseus: « Audite verbum Domini. Hæc dicit
Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo
modii hordei statere uno in porta Samariæ ».
02 Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei
ait: « Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid
poterit esse, quod loqueris? ». Qui ait: « Videbis oculis
tuis et inde non comedes ».
03 Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portæ; qui
dixerunt ad invicem: « Quid hic esse volumus, donec moriamur?
04 Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive
manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus
ad castra Syriæ. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere
voluerint, nihilominus moriemur ».
05 Surrexerunt igitur vesperi, ut venirent ad castra Syriæ.
Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem
reppererunt.
06 Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ
curruum et equorum et exercitus plurimi; dixeruntque ad invicem:
« Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hetthæorum
et Ægyptiorum, ut venirent contra nos ».
07 Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt
tentoria sua et equos et asinos, castra, sicut erant; fugeruntque
animas tantum suas salvare cupientes.
08 Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum,
ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt;
tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et
absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde
similiter auferentes absconderunt.
09 Dixeruntque ad invicem: « Non recte facimus; hæc enim
dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque
mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula
regis ».
10 Cumque venissent, vocaverunt portarios civitatis et
narraverunt eis dicentes: « Ivimus ad castra Syriæ et nullum
ibidem repperimus hominum nisi equos et asinos alligatos et tentoria,
sicut erant ».
11 Clamaverunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis
intrinsecus.
12 Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: « Dico vobis
quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco
egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: “Cum egressi
fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi
poterimus” ».
13 Respondit autem unus servorum eius: « Tollamus quinque
equos, qui remanserunt in urbe; fiant sicut universa multitudo
Israel, quæ consumpta est; mittamus ergo et videamus ».
14 Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post
exercitum Syrorum dicens: « Ite et videte ».
15 Qui abierunt post eos usque ad Iordanem; ecce autem omnis via
plena erat vestibus et vasis, quæ proiecerant Syri, cum turbarentur.
Reversique nuntii indicaverunt regi.
16 Et egressus populus diripuit castra Syriæ; factusque est
modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno iuxta
verbum Domini.
17 Porro rex ducem illum, in cuius manu incumbebat, constituit ad
portam; quem conculcavit turba in introitu, et mortuus est iuxta quod
locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
18 Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi,
quando ait: « Duo modii hordei statere uno erunt, et modius
similæ statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariæ »;
19 quando responderat dux ille viro Dei et dixerat:
« Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid fieri
poterit, quod loqueris? », et dixerat ei: « Videbis oculis
tuis et inde non comedes ».
20 Evenit ergo ei, sicut prædictum erat, et conculcavit eum
populus in porta, et mortuus est.
01 Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi
lium, dicens: « Surge, vade tu et domus tua et peregrinare
ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super
terram septem annis ».
02 Quæ surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens cum
domo sua peregrinata est in terra Philisthim septem annis.
03 Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra
Philisthim; et egressa est, ut interpellaret regem pro domo sua et
agris suis.
04 Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens:
« Narra mihi omnia magnalia, quæ fecit Eliseus ».
05 Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset,
apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro
domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: « Domine mi rex, hæc
est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus ».
06 Et interrogavit rex mulierem, quæ narravit ei. Deditque ei rex
eunuchum unum dicens: « Restitue ei omnia, quæ sua sunt, et
universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad
præsens ».
07 Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat.
Nuntiaveruntque ei dicentes: « Venit vir Dei huc ».
08 Et ait rex ad Hazael: « Tolle tecum munera et vade in
occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere
potero de infirmitate mea hac? ».
09 Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et
omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset
coram eo, ait: « Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te
dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?” ».
10 Dixitque ei Eliseus: « Vade, dic ei: Sanaberis. Porro
ostendit mihi Dominus quia morte morietur ».
11 Stetitque facies eius, et conturbatus est usque ad suffusionem
vultus flevitque vir Dei.
12 Cui Hazael ait: « Quare dominus meus flet? ». At
ille respondit: « Quia scio, quæ facturus sis filiis Israel
mala: civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum
interficies gladio et parvulos eorum elides et prægnantes
discindes ».
13 Dixitque Hazael: « Quid enim sum servus tuus canis, ut
faciam rem istam magnam? ». Et ait Eliseus: « Ostendit mihi
Dominus te regem Syriæ fore ».
14 Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait
ei: « Quid tibi dixit Eliseus? ». At ille respondit:
« Dixit mihi: Recipies sanitatem ».
15 Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et intinxit aqua
et expandit super faciem eius, et mortuus est; regnavitque Hazael pro
eo.
16 Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem
erat rex Iudæ — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudæ.
17 Triginta duorum erat annorum, cum regnare cœpisset, et octo
annis regnavit in Ierusalem.
18 Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus
Achab; filia enim Achab erat uxor eius. Et fecit, quod malum est
coram Domino.
19 Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum
suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis eius
cunctis diebus.
20 In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit
sibi regem.
21 Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte
percussitque Idumæos, qui eum circumdederant, et principes curruum;
et populus fugit in tabernacula sua.
22 Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc.
Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
23 Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quæ fecit, nonne hæc
scripta sunt in libro annalium regum Iudæ?
24 Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in
civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo.
25 Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit
Ochozias filius Ioram regis Iudæ.
26 Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare cœpisset, et
uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri
regis Israel.
27 Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est
coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit.
28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad prœliandum contra Hazael
regem Syriæ in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram.
29 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus,
quibus vulneraverant eum Syri in Rama prœliantem contra Hazael regem
Syriæ. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudæ descendit invisere Ioram
filium Achab in Iezrahel, quia ægrotabat.
01 Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et
ait illi: « Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in
manu tua et vade in Ramoth Galaad.
02 Cumque veneris illuc, videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi
et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum et introduces
interius cubiculum.
03 Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices:
« Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ».
Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ».
04 Abiit ergo adulescens puer prophetæ Ramoth Galaad
05 et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et
ait: « Verbum mihi ad te, princeps ». Dixitque Iehu:
« Ad quem ex omnibus nobis? ». At ille dixit: « Ad te,
o princeps ».
06 Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum
super caput eius et ait: « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Unxi
te regem super populum Domini, super Israel.
07 Percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem
servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de
manu Iezabel.
08 Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab quidquid
masculini sexus et impuberem et puberem in Israel.
09 Et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabat et sicut
domum Baasa filii Ahiæ.
10 Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrahel, nec erit qui
sepeliat eam ». Aperuitque ostium et fugit.
11 Iehu autem egressus est ad servos domini sui, qui dixerunt ei:
« Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? ». Qui
ait eis: « Nostis hominem et loquelam eius ».
12 At illi responderunt: « Mendacium! Narra nobis! ».
Qui ait eis: « Hæc et hæc locutus est mihi dicens: “Hæc dicit
Dominus: Unxi te regem super Israel” ».
13 Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum
posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt
tuba atque dixerunt: « Regnavit Iehu! ».
14 Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram.
Porro Ioram defenderat Ramoth Galaad ipse et omnis Israel contra
Hazael regem Syriæ
15 et reversus fuerat, ut curaretur in Iezrahel propter vulnera,
quia percusserant eum Syri prœliantem contra Hazael regem Syriæ.
Dixitque Iehu: « Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de
civitate, ne vadat et nuntiet in Iezrahel ».
16 Et ascendit et profectus est in Iezrahel; Ioram enim ægrotabat
ibi, et Ochozias rex Iudæ descenderat ad visitandum Ioram.
17 Igitur speculator, qui stabat super turrim Iezrahel, vidit
globum Iehu venientis et ait: « Video ego globum ».
Dixitque Ioram: « Tolle equitem et mitte in occursum eorum, et
dicat vadens: “Rectene sunt omnia?” ».
18 Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait:
« Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? ». Dixitque ei Iehu:
« Quid tibi et paci? Transi et sequere me ». Nuntiavit
quoque speculator dicens: « Venit nuntius ad eos et non
revertitur ».
19 Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait:
« Hæc dicit rex: Num pax est? ». Et ait Iehu: « Quid
tibi et paci? Transi et sequere me ».
20 Nuntiavit autem speculator dicens: « Venit usque ad eos
et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Iehu filii
Namsi; præceps enim graditur ».
21 Et ait Ioram: « Iunge currum! ». Iunxeruntque currum
eius, et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias rex Iudæ singuli
in curribus suis. Egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum
in agro Naboth Iezrahelitis.
22 Cumque vidisset Ioram Iehu, dixit: « Estne pax,
Iehu? ». At ille respondit: « Quæ pax? Adhuc fornicationes
Iezabel matris tuæ et veneficia eius multa vigent! ».
23 Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam:
« Insidiæ, Ochozia! ».
24 Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter
scapulas. Et egressa est sagitta per cor eius; statimque corruit in
curru suo.
25 Dixitque Iehu ad Badacer ducem: « Tolle, proice eum in
agro Naboth Iezrahelitæ! Memento enim: ego et tu eramus cum his, qui
vectabantur gemini post Achab patrem huius, quando Dominus onus hoc
levavit super eum dicens:
26 “Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi
heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc
igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini ».
27 Ochozias autem rex Iudæ videns hoc fugit per viam Bethgan;
persecutusque est eum Iehu et ait: « Etiam hunc
percutite! ». Et percusserunt eum in curru suo in ascensu Gaver,
qui est iuxta Ieblaam. Qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.
28 Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt
Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate
David.
29 Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias super Iudam.
30 Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito,
depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per
fenestram
31 ingredientem Iehu per portam et ait: « Numquid pax esse
potest Zamri, qui interfecit dominum suum? ».
32 Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait: « Quis
est mecum, quisnam? ». Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres
eunuchi.
33 At ille dixit eis: « Præcipitate eam deorsum! ». Et
præcipitaverunt eam; aspersusque est sanguine paries et equi, qui
conculcaverunt eam.
34 Cumque ingressus esset, ut comederet biberetque, ait:
« Ite, videte maledictam illam et sepelite eam, quia filia regis
est ».
35 Cumque issent, ut sepelirent eam, non invenerunt nisi
calvariam et pedes et summas manus.
36 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Iehu: « Sermo Domini
est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens: In agro
Iezrahel comedent canes carnes Iezabel;
37 et erit cadaver Iezabel sicut stercus super faciem terræ in
agro Iezrahel, ita ut non dicatur: “Hæccine est illa
Iezabel” ».
01 Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo
Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad
maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens:
02 « Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios
domini vestri et currus et equos et civitatem firmam et arma,
03 eligite meliorem et iustiorem de filiis domini vestri et
ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini
vestri ».
04 Timuerunt illi vehementer et dixerunt: « Ecce duo reges
non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus
resistere? ».
05 Miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et
maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes: « Servi tui sumus:
quæcumque iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi
placet, fac ».
06 Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: « Si mei
estis et obœditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri
et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel ». Porro filii
regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur.
07 Cumque venissent litteræ ad eos, tulerunt filios regis et
occiderunt septuaginta viros et posuerunt capita eorum in cophinis et
miserunt ad eum in Iezrahel.
08 Venit autem nuntius et indicavit ei dicens: « Attulerunt
capita filiorum regis”. Qui respondit: « Ponite ea duos acervos
iuxta introitum portæ usque mane ».
09 Cumque diluxisset, egressus est et stans dixit ad omnem
populum: « Vos iusti estis; ecce ego coniuravi contra dominum
meum et interfeci eum, sed quis percussit omnes hos?
10 Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in
terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit,
quod locutus est in manu servi sui Eliæ ».
11 Percussit igitur Iehu omnes, qui reliqui erant de domo Achab
in Iezrahel, et universos optimates eius et notos et sacerdotes,
donec non remanerent ex eo reliquiæ.
12 Et surrexit et intravit. Deinde profectus est in Samariam;
cumque esset ad Betheced Pastorum in via,
13 invenit fratres Ochoziæ regis Iudæ dixitque ad eos:
« Quinam estis vos? ». At illi responderunt: « Fratres
Ochoziæ sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios
dominæ reginæ ».
14 Qui ait: « Comprehendite eos vivos ». Quos cum
comprehendissent vivos, iugulaverunt eos iuxta cisternam Betheced,
quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
15 Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum
sibi et benedixit ei. Et ait ad eum: « Numquid est cor tuum
rectum sicut cor meum cum corde tuo? ». Et ait Ionadab:
« Est ». « Si est, inquit, da manum tuam ». Qui
dedit manum suam. At ille levavit eum ad se in curru
16 dixitque ad eum: « Veni mecum et vide zelum meum pro
Domino ». Et impositum currui suo
17 duxit in Samariam. Et percussit omnes, qui reliqui fuerant de
Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini, quod locutus est
per Eliam.
18 Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eos:
« Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
19 Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et
cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat.
Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non
vivet ». Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet
cultores Baal.
20 Dixitque: « Sanctificate diem sollemnem Baal ».
Vocaveruntque.
21 Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti
servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et
ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque
ad summum.
22 Dixitque ei, qui erat super vestes: « Profer vestimenta
universis servis Baal ». Et protulit eis vestes.
23 Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait
cultoribus Baal: « Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum
sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal ».
24 Ingressi sunt igitur, ut facerent victimas et holocausta; Iehu
autem præparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis:
« Quicumque permiserit fugere de hominibus his, quos ego
adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius ».
25 Factum est ergo cum completum esset holocaustum, præcepit Iehu
cursoribus et ducibus suis: « Ingredimini et percutite eos;
nullus evadat! ». Percusseruntque eos cursores et duces ore
gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal.
26 Et protulerunt lapidem Baal et combusserunt
27 et comminuerunt eum. Destruxerunt quoque ædem Baal et fecerunt
pro ea latrinas usque diem hanc.
28 Delevit itaque Iehu Baal de Israel.
29 Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare
fecerat Israel, non recessit; nec dereliquit vitulos aureos, qui
erant in Bethel et in Dan.
30 Dixit autem Dominus ad Iehu: « Quia studiose fecisti,
quod rectum erat in oculis meis et omnia quæ erant in corde meo
fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem
sedebunt super thronum Israel ».
31 Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei
Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui
peccare fecerat Israel.
32 In diebus illis cœpit Dominus discindere in Israel;
percussitque eos Hazael in universis finibus Israel
33 a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad et Gad
et Ruben et Manasse, ab Aroer, quæ est super torrentem Arnon, et
Galaad et Basan.
34 Reliqua autem gestorum Iehu et universa, quæ fecit, et
fortitudo eius, nonne hæc scripta sunt in libro annalium regum
Israel?
35 Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in
Samaria; et regnavit Ioachaz filius eius pro eo.
36 Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo
anni sunt, in Samaria.