01 Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur
Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei:
02 « Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et
transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego
dabo filiis Israel.
03 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis
tradidi, sicut locutus sum Moysi.
04 A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten,
omnis terra Hetthæorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit
terminus vester.
05 Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut
fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te.
06 Confortare et esto robustus; tu enim sorte divides populo huic
terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis.
07 Confortare tantum et esto robustus valde, ut custodias et
facias iuxta omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus. Ne
declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in
omnibus, ad quæcumque perrexeris.
08 Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in
eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quæ
scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc
prosperaberis.
09 Nonne præcepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere
et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad
quæcumque perrexeris?”.
10 Præcepitque Iosue præfectis populi dicens: « Transite per
medium castrorum et imperate populo ac dicite:
11 Præparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis
Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus
vester daturus est vobis ».
12 Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiæ tribui Manasse ait:
13 « Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus
Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram
hanc”.
14 Uxores vestræ et filii ac iumenta manebunt in terra, quam
tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati
ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos,
15 donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis
dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester
daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestræ et
habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans
Iordanem contra solis ortum ».
16 Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: « Omnia, quæ
præcepisti nobis, faciemus et, quocumque miseris, ibimus.
17 Sicut obœdivimus in cunctis Moysi, ita obœdiemus et tibi;
tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
18 Quicumque contradixerit ori tuo et non obœdierit cunctis
sermonibus, quos præceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et
viriliter age ».
01 Misit ergo Iosue filius Nun de Settim duos viros exploratores
in abscondito et dixit eis; “Ite et considerate terram urbemque
Iericho ». Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis
nomine Rahab et quieverunt ibi.
02 Nuntiatumque est regi Iericho et dictum: « Ecce viri
ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent
terram ».
03 Misitque rex Iericho ad Rahab dicens: « Educ viros, qui
venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt
et omnem terram considerare venerunt ».
04 Tollensque mulier viros abscondit et ait: « Fateor,
venerunt ad me, sed nesciebam unde essent;
05 cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter
exierunt, nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendetis
eos ».
06 Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suæ
operuitque eos lini stipula, quæ ibi erat.
07 Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quæ
ducit ad vadum Iordanis; illisque egressis, statim porta clausa est.
08 Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad
eos et ait:
09 « Novi quod tradiderit Dominus vobis terram, et irruit in
nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ coram
vobis.
10 Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad
vestrum introitum, quando egressi estis ex Ægypto, et quæ feceritis
duobus Amorræorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og,
quos interfecistis.
11 Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec
remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus
vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum.
12 Nunc ergo iurate mihi per Dominum, ut, quomodo ego feci
vobiscum misericordiam, ita et vos faciatis cum domo patris mei
detisque mihi signum verum,
13 ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et
omnia, quæ eorum sunt, et eruatis animas nostras de morte ».
14 Qui responderunt ei: « Anima nostra sit pro vobis in
mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis Dominus
terram, faciemus in te misericordiam et veritatem ».
15 Demisit ergo eos per funem de fenestra; domus enim eius
hærebat muro, et in muro habitabat.
16 Dixitque ad eos: « Ad montana pergite, ne forte occurrant
vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et
postea ibitis per viam vestram.
17 Qui dixerunt ad eam: « Innoxii erimus a iuramento hoc,
quo adiurasti nos,
18 si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste
coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et
patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam
congregaveris in domum tuam.
19 Qui ostium domus tuæ egressus fuerit, sanguis ipsius erit in
caput eius, et nos erimus innoxii; cunctorum autem sanguis, qui tecum
fuerint in domo, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis
tetigerit.
20 Quod si prodideris hoc verbum, erimus mundi ab hoc iuramento,
quo adiurasti nos ».
21 Et illa respondit: « Sicut locuti estis, ita fiat ».
Dimittensque eos, ut pergerent, appendit funiculum coccineum in
fenestra.
22 Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi
tres dies, donec reverterentur, qui fuerant persecuti; quærentes enim
per omnem viam non reppererunt eos.
23 Duo viri reversi sunt et descenderunt de monte et, transmisso
Iordane, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia, quæ
acciderant sibi,
24 atque dixerunt: « Tradidit Dominus in manus nostras omnem
terram, et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius in conspectu
nostro ».
01 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes
que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et
morati sunt ibi, antequam transirent.
02 Tribus diebus evolutis, transierunt præfecti per castrorum
medium
03 et præceperunt populo: « Quando videritis arcam fœderis
Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticæ portantes eam, vos
quoque consurgite et sequimini eam
04 — sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere
milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam
viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam ».
05 Dixitque Iosue ad populum: « Sanctificamini; cras enim
faciet Dominus inter vos mirabilia ».
06 Et ait ad sacerdotes: « Tollite arcam fœderis et
præcedite populum ». Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.
07 Dixitque Dominus ad Iosue: « Hodie incipiam exaltare te
coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum
sim.
08 Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et
dic eis: Cum veneritis ad oram aquæ Iordanis, state in Iordane”.
09 Dixitque Iosue ad filios Israel: « Accedite huc et audite
verba Domini Dei vestri ».
10 Et rursum: « In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in
medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananæum et
Hetthæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Amorræum et
Iebusæum.
11 Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per
Iordanem.
12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per
singulas tribus;
13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant
arcam Domini Dei universæ terræ, in aquis Iordanis, aquæ, quæ
inferiores sunt, decurrent, quæ autem desuper veniunt, in una mole
consistent ».
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret
Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante
eum.
15 Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquæ
tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis
impleverat —
16 steterunt aquæ desuper descendentes in loco uno instar molis
procul valde apud urbem, quæ vocatur Adam, ex latere Sarthan; quæ
autem inferiores erant, in mare Arabæ, quod est mare Salsissimum,
descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui
portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio
Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum
transitum Iordanis.
01 Quibus transgressis, dixit Dominus ad Iosue:
02 « Sumite vobis de populo duodecim viros singulos per
singulas tribus
03 et præcipite eis, ut tollant de medio Iordanis alveo, ubi
firmiter steterunt sacerdotum pedes, duodecim lapides; quos
portabitis vobiscum et ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac
nocte tentoria ».
04 Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis
Israel, singulos de tribubus singulis,
05 et ait ad eos: « Ite ante arcam Domini Dei vestri ad
Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris
vestris, iuxta numerum tribuum filiorum Israel,
06 ut sit hoc signum inter vos. Quando interrogaverint vos filii
vestri cras dicentes: “Quid sibi volunt isti lapides?”,
07 respondebitis eis: Defecerunt aquæ Iordanis ante arcam fœderis
Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in
monumentum filiis Israel usque in æternum ».
08 Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis præcepit Iosue,
portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus
imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in
quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos.
09 Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis
alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam fœderis; et sunt
ibi usque in præsentem diem.
10 Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Iordanis
medio, donec omnia complerentur, quæ Iosue ut loqueretur ad populum
præceperat Dominus secundum omnia, quæ dixerat ei Moyses.
Festinavitque populus et transiit.
11 Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini;
sacerdotesque pergebant ante populum.
12 Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati
præcedebant filios Israel, sicut eis præceperat Moyses;
13 quadraginta fere milia expeditorum ad pugnam incedebant coram
Domino in campestria Iericho.
14 In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut
timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitæ suæ.
15 Dixitque ad eum:
16 « Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam testimonii, ut
ascendant de Iordane ».
17 Qui præcepit eis dicens: « Ascendite de Iordane ».
18 Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam
humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant
sicut ante super omnes ripas suas.
19 Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et
castrametati sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho.
20 Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant,
posuit Iosue in Galgalis.
21 Et dixit ad filios Israel: « Quando interrogaverint filii
vestri cras patres suos et dixerint eis: “Quid sibi volunt isti
lapides?”,
22 docebitis eos atque dicetis: Per arentem alveum transivit
Israel Iordanem istum,
23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro,
donec transiretis,
24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit coram nobis,
donec transiremus,
25 ut cognoscant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum,
et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore ».
01 Postquam ergo audierunt omnes reges Amorræorum, qui habitabant
trans Iordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui
propinqua possidebant Magno mari loca, quod siccasset Dominus fluenta
Iordanis coram filiis Israel, donec transirent, dissolutum est cor
eorum, et non remansit in eis spiritus coram filiis Israel.
02 Eo tempore ait Dominus ad Iosue: « Fac tibi cultros
lapideos et circumcide iterum secundo filios Israel ».
03 Fecit, quod iusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in
colle Præputiorum.
04 Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui
egressus est ex Ægypto, generis masculini, universi bellatores viri
mortui sunt in deserto in via;
05 qui omnes circumcisi erant. Populus autem, qui natus est in
deserto, incircumcisus fuit.
06 Per quadraginta enim annos ambulabant filii Israel, donec
consumerentur omnes homines bellatores, qui non audierant vocem
Domini, et quibus iuraverat, ut non ostenderet eis terram, super qua
iuraverat patribus eorum, ut daret illis terram lacte et melle
manantem.
07 Horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt a
Iosue, quia, sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via
aliquis circumciderat.
08 Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem
castrorum loco, donec sanarentur.
09 Dixitque Dominus ad Iosue: « Hodie abstuli opprobrium
Ægypti a vobis ». Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque
in præsentem diem.
10 Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha
quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho;
11 et comederunt de frugibus terræ a die altero, azymos panes et
polentam hoc ipso die.
12 Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de
frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed
comederunt de frugibus terræ Chanaan in anno illo.
13 Cum autem esset Iosue in agro urbis Iericho, levavit oculos et
vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium;
perrexitque ad eum et ait: « Noster es an adversariorum? ».
14 Qui respondit: « Nequaquam, sed sum princeps exercitus
Domini et nunc veni ».
15 Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: « Quid
Dominus meus loquitur ad servum suum? ».
16 Et dixit princeps exercitus Domini ad Iosue: « Solve
calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, sanctus
est ». Fecitque Iosue, ut sibi fuerat imperatum.
01 Iericho autem erat munita et clausa coram filiis Israel, et
nullus egredi audebat aut ingredi.
02 Dixitque Dominus ad Iosue: « Ecce dedi in manu tua
Iericho et regem eius omnesque fortes viros.
03 Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis
sex diebus.
04 Septem sacerdotes portabunt septem bucinas, cornua arietum,
ante arcam fœderis. Die autem septimo septies circuibitis civitatem,
et sacerdotes clangent bucinis.
05 Cumque insonuerit vox tubæ longior et in auribus vestris
increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri
funditus corruent civitatis; ingredienturque singuli per locum,
contra quem steterint ».
06 Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos:
« Tollite arcam fœderis, et septem alii sacerdotes tollant
septem bucinas et incedant ante arcam Domini ».
07 Ad populum quoque ait: « Vadite et circuite civitatem, et
viri armati præcedant arcam Domini ».
08 Cumque Iosue verba finisset, septem sacerdotes septem bucinis
clangebant ante arcam fœderis Domini,
09 omnisque armatus exercitus præcedebat sacerdotes clangentes,
reliquum vulgus arcam sequebatur, ac bucinis omnia concrepabant.
10 Præceperat autem Iosue populo dicens: « Non clamabitis,
nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur,
donec veniat dies, in quo dicam vobis: Clamate et
vociferamini ».
11 Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in
castra pernoctaverunt ibi.
12 Igitur, Iosue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam
Domini,
13 et septem ex eis septem bucinas, cornua arietum,
præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus
populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam,
bucinis personantibus.
14 Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in
castra; sic fecerunt sex diebus.
15 Die autem septimo, diluculo consurgentes circuierunt urbem
eodem modo septies; in illo die tantum circuierunt urbem septies.
16 Cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes, dixit
Iosue ad populum: « Vociferamini! Tradidit enim vobis Dominus
civitatem.
17 Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quæ in ea sunt,
Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo
sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus.
18 Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis
prævaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque
turbentur.
19 Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum æneorum ac ferri,
Domino consecretur repositum in thesauris eius ».
20 Igitur, omni vociferante populo et clangentibus tubis,
postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri ilico
corruerunt; et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat,
ceperuntque civitatem.
21 Et interfecerunt omnia, quæ erant in ea, a viro usque ad
mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos
in ore gladii percusserunt.
22 Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit
Iosue: « Ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam
et omnia, quæ illius sunt, sicut illi iuramento firmastis ».
23 Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres
quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra
Israel manere fecerunt.
24 Urbem autem et omnia, quæ erant in ea, succenderunt, absque
argento et auro et vasis æneis ac ferro, quæ in ærarium domus Domini
consecrarunt.
25 Rahab vero meretricem et domum patris eius et omnia, quæ
habebat, fecit Iosue vivere; et habitavit in medio Israel usque in
præsentem diem, eo quod absconderit nuntios, quos miserat Iosue, ut
explorarent Iericho. In tempore illo imprecatus est Iosue dicens:
26 “Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit
civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in
novissimo liberorum ponet portas eius ».
27 Fuit ergo Dominus cum Iosue, et nomen eius in omni terra
vulgatum est.
01 Filii autem Israel prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt
de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zaræ de
tribu Iudæ tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra
filios Israel.
02 Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quæ est
iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis:
« Ascendite et explorate terram ». Qui præcepta complentes
exploraverunt Hai
03 et reversi dixerunt ei: « Non ascendat omnis populus, sed
duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare
omnem populum contra hostes paucissimos ».
04 Ascenderunt ergo tria fere milia pugnatorum, qui statim terga
verterunt coram viris urbis Hai,
05 qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines
persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos
in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est.
06 Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram
coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes
Israel; miseruntque pulverem super capita sua.
07 Et dixit Iosue: « Heu, Domine Deus, quid voluisti
traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus
Amorræi et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem!
08 Quæso, Domine, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga
vertentem?
09 Audient Chananæi et omnes habitatores terræ ac pariter
conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra. Et
quid facies magno nomini tuo? ».
10 Dixitque Dominus ad Iosue: « Surge! Cur iaces pronus in
terra?
11 Peccavit Israel et prævaricatus est pactum meum, quod
mandaveram eis; tuleruntque de anathemate et furati sunt atque
mentiti et absconderunt inter vasa sua.
12 Nec poterunt filii Israel stare ante hostes suos eosque
fugient, quia facti sunt anathema; non ero ultra vobiscum, donec
conteratis anathema de medio vestri.
13 Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in
crastinum. Hæc enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui
est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis
anathema de medio vestri.
14 Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque
tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio
per domos domusque per viros:
15 et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus,
comburetur igni cum omnibus, quæ ipsius sunt, quoniam prævaricatus
est pactum Domini et fecit nefas in Israel ».
16 Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et
inventa est tribus Iudæ.
17 Quæ cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia
Zaræ; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi.
18 Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium
Charmi filii Zabdi filii Zaræ de tribu Iudæ.
19 Et ait Iosue ad Achan: « Fili mi, da gloriam Domino, Deo
Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne
abscondas ».
20 Responditque Achan Iosue et dixit ei: « Vere ego peccavi
Domino, Deo Israel, et sic et sic feci:
21 Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et
ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et
concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi
mei argentumque subter ».
22 Misit ergo Iosue ministros, qui currentes ad tabernaculum
illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul;
23 auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes
filios Israel proieceruntque ante Dominum.
24 Tollens itaque Iosue Achan filium Zaræ argentumque et pallium
et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves
ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum
eo — duxerunt eos ad vallem Achor,
25 ubi dixit Iosue: « Quia turbasti nos, exturbet te Dominus
in die hac ». Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quæ
illius erant, igne consumpta sunt.
26 Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui
permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis;
vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie.