Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Iosue 8 (Nova Vulgata)
01 Dixit autem Dominus ad Iosue: « Ne timeas neque formides; tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum et consurgens ascende in oppidum Hai: ecce tradidi in manu tua regem eius et populum urbemque et terram eius.
02 Faciesque urbi Hai et regi eius, sicut fecisti Iericho et regi illius; prædam vero et omnia animantia diripietis vobis. Pone insidias urbi post eam ».
03 Surrexitque Iosue et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta milia virorum fortium misit nocte
04 præcepitque eis dicens: “Collocamini in insidiis post civitatem nec longius recedatis ab illa; et eritis omnes parati.
05 Ego autem et reliqua multitudo, quæ mecum est, accedemus ex adverso contra urbem; cumque exierint contra nos sicut ante, fugiemus et terga vertemus,
06 donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius.
07 Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus, consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
08 Cumque ceperitis, succendite eam; secundum verbum Domini facietis. Ecce mandavi vobis”.
09 Dimisitque eos, et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Hai ad occidentalem plagam urbis Hai. Iosue autem nocte illa in medio mansit populi.
10 Surgensque diluculo recensuit populum et ascendit cum senioribus in fronte exercitus.
11 Cumque omnes pugnatores cum eo ascendissent et appropinquassent civitati, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos vallis media erat.
12 Et elegit fere quinque milia viros et posuit in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte eiusdem civitatis.
13 Et posuit populus tota castra, quæ erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio.
14 Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum laterent insidiæ.
15 Iosue vero et omnis Israel cesserunt loco simulantes metum et fugientes per solitudinis viam.
16 Et convocatus est totus populus, qui erat in civitate, ad persequendum eos, et persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,
17 et ne unus quidem in urbe Hai remansisset, qui non persequeretur Israel, et apertam urbem reliquissent,
18 dixit Dominus ad Iosue: “Leva acinacem, quod in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam ».
19 Cumque elevasset acinacem ex adverso civitatis, insidiæ, quæ latebant, surrexerunt confestim et currentes ad civitatem ceperunt et cito succenderunt eam.
20 Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere, præsertim cum hi, qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem, contra persequentes conversi essent.
21 Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversi percusserunt viros Hai.
22 Siquidem et illi, qui ceperant et succenderant civitatem, egressi sunt ex urbe in occursum eorum et hostes medios habuerunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii cæderentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
23 regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem et obtulerunt Iosue.
24 Igitur, omnibus habitatoribus Hai interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem ore gladii.
25 Erant autem, qui in eo die conciderant, a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Hai.
26 Iosue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat tenens acinacem, donec interficerentur omnes habitatores Hai.
27 Iumenta tantum et prædam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut præceperat Dominus Iosue.
28 Qui succendit urbem et fecit eam tumulum sempiternum, desolationem usque in præsentem diem.
29 Regem quoque eius suspendit in ligno usque ad vesperum; et ad solis occasum præcepit Iosue, et deposuerunt cadaver eius de ligno proieceruntque in ipso introitu portæ civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem.
30 Tunc ædificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal,
31 sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas.
32 Et scripsit ibi super lapides exemplar legis Moysi, quod ille scripserat coram filiis Israel.
33 Omnis autem populus et maiores natu præfectique ac iudices stabant ex utraque parte arcæ in conspectu sacerdotum levitici generis, qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena ita et indigena. Media eorum pars iuxta montem Garizim et media iuxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini ad benedicendum populo Israel primum;
34 post hæc legit omnia verba legis, benedictionem et maledictionem, secundum cuncta, quæ scripta erant in legis volumine.
35 Nihil ex his, quæ Moyses iusserat, omisit legere, sed universa replicavit coram omni congregatione Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
 
Iosue 9 (Nova Vulgata)
01 Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthæus et Amorræus, Chananæus, Pherezæus et Hevæus et Iebusæus
02 congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia.
03 At hi, qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta, quæ fecerat Iosue Iericho et Hai,
04 et callide cogitantes tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes et utres vinarios vetustos, scissos atque consutos,
05 calceamentaque perantiqua, quæ ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis; panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant et in frusta comminuti.
06 Perrexeruntque ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei atque omni simul Israeli: « De terra longinqua venimus pactum vobiscum facere cupientes ». Responderuntque viri Israel ad Hevæos atque dixerunt:
07 « Ne forte in medio nostri habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum ».
08 At illi ad Iosue: « Servi, inquiunt, tui sumus ». Quibus Iosue ait: « Quinam estis et unde venistis? ».
09 Responderunt: « De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiæ eius, cuncta, quæ fecit in Ægypto
10 et duobus Amorræorum regibus trans Iordanem, Sehon regi Hesebon et Og regi Basan, qui erat in Astharoth.
11 Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; fœdus inite nobiscum”.
12 En panes: quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus; nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti.
13 Utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta, quibus induimur et quæ habemus in pedibus, ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta ».
14 Susceperunt igitur viri de cibariis eorum et os Domini non interrogaverunt.
15 Fecitque Iosue cum eis pacem et, inito fœdere, pollicitus est quod viverent; principes quoque cœtus iuraverunt eis.
16 Post dies autem tres initi fœderis, audierunt quod in vicino et inter eos habitarent.
17 Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum hæc vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et Cariathiarim;
18 et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes cœtus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis cœtus contra principes,
19 qui responderunt eis: “Iuravimus illis in nomine Domini, Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere.
20 Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus;
21 sed sic vivant, ut in usus universæ multitudinis ligna cædant aquasque comportent ». Quibus hæc loquentibus,
22 vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: « Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: “Procul valde habitamus a vobis”, cum in medio nostri sitis?
23 Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra servus ligna cædens aquasque comportans in domum Dei mei”.
24 Qui responderunt: « Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
25 Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis ».
26 Fecit ergo Iosue, ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur.
27 Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini cædentes ligna et aquas comportantes usque in præsens tempus pro loco, quem Dominus elegisset.
 
Iosue 10 (Nova Vulgata)
01 Quæ cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai et subvertisset eam — sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai et regi illius — et quod pacem fecissent Gabaonitæ cum Israel et essent in medio eorum,
02 timuerunt valde. Urbs enim magna erat Gabaon, sicut una regalium civitatum, et maior oppido Hai, omnesque viri eius bellatores fortissimi.
03 Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens:
04 « Ascendite ad me et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue et filiis Israel ».
05 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorræorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercitibus suis; et castrametati sunt circa Gabaon oppugnantes eam.
06 Habitatores autem Gabaon miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: « Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum! Ascende cito et libera nos ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorræorum, qui habitant in montanis ».
07 Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
08 Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit ».
09 Irruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis,
10 et conturbavit eos Dominus a facie Israel; contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda.
11 Cumque fugerent filios Israel et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque Azeca, et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.
12 Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorræum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: « Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon ».
13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit itaque sol in medio cæli et non festinavit occumbere spatio unius fere diei.
14 Non fuit antea et postea sicut dies illa, obœdiente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel.
15 Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalæ.
16 Fugerant autem quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
17 Nuntiatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
18 Qui præcepit: « Volvite saxa ingentia ad os speluncæ et ponite viros, qui clausos custodiant.
19 Vos autem nolite stare, sed persequimini hostes et extremos quoque fugientium cædite; ne dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quia tradidit eos Dominus Deus vester in manus vestras ».
20 Cæsis igitur adversariis plaga maxima usque ad internecionem, ut reliquiæ tantum ex eis effugere possent in civitates munitas,
21 reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
22 Præcepitque Iosue dicens: « Aperite os speluncæ et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant ».
23 Feceruntque sic et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca: regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon.
24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel et ait ad principes exercitus, qui secum erant: “Accedite et ponite pedes super colla regum istorum”. Qui cum accessissent et subiectorum colla pedibus calcarent,
25 rursum ait ad eos: « Nolite timere nec paveatis; confortamini et estote robusti! Sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis ».
26 Percussitque Iosue et interfecit eos atque suspendit super quinque ligna; fueruntque suspensi usque ad vesperum.
27 Cumque occumberet sol, præcepit Iosue, ut deponerent eos de lignis; et depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens.
28 Eodem quoque die Macedam cepit Iosue et percussit eam in ore gladii regemque illius interfecit et omnes habitatores eius; non dimisit in ea ullas reliquias fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho.
29 Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam.
30 Quam tradidit Dominus cum rege suo in manu Israel, percusseruntque urbem in ore gladii et omnes habitatores eius; non dimiserunt in ea ullas reliquias feceruntque regi Lobna, sicut fecerant regi Iericho.
31 De Lobna transivit Iosue in Lachis cum omni Israel et, exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
32 Tradiditque Dominus Lachis in manu Israel, qui cepit eam die altero; atque percussit in ore gladii omnemque animam, quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lobna.
33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis; quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.
34 Transivitque de Lachis in Eglon cum omni Israel et circumdedit
35 atque expugnavit eam eadem die percussitque in ore gladii omnes animas, quæ erant in ea, iuxta omnia, quæ fecerat Lachis.
36 Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam.
37 Cepitque eam et percussit in ore gladii, regem quoque eius et omnia oppida eius universasque animas, quæ ibi fuerant commoratæ; non reliquit ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta, quæ in ea repperit, consumens gladio.
38 Inde reversus cum omni Israel in Dabir oppugnavit
39 et cepit eam; regem quoque eius et omnia oppida eius percussit in ore gladii; non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lobna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
40 Percussit itaque Iosue omnem terram: montanam et Nageb atque Sephelam et declivia cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne, quod spirare poterat, interfecit, sicut præceperat Dominus, Deus Israel.
41 Et percussit eos a Cadesbarne usque Gazam, omnem terram Gosen usque Gabaon,
42 universosque reges et regiones eorum uno cepit impetu; Dominus enim, Deus Israel, pugnabat pro Israel.
43 Reversusque est Iosue cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
 
Iosue 11 (Nova Vulgata)
01 Quæ cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph,
02 ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare,
03 Chananæum in oriente et occidente, et Amorræum atque Hetthæum ac Pherezæum et Iebusæum in montanis, Hevæum quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
04 Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quæ est in litore maris, equi quoque et currus immensæ multitudinis;
05 conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
06 Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures ».
07 Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos.
08 Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias;
09 fecit sicut præceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit.
10 Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat.
11 Percussitque omnes animas, quæ ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio.
12 Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut præceperat Moyses famulus Domini.
13 Urbes tantum, quæ erant in tumulis earum sitæ, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit.
14 Omnemque prædam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt.
15 Sicut præceperat Dominus Moysi servo suo, ita præcepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi.
16 Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius,
17 a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit.
18 Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
19 Non fuit civitas, quæ fœdus iniret cum filiis Israel, præter Hevæum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit.
20 Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut præceperat Dominus Moysi.
21 In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudæ et Israel urbesque eorum delevit.
22 Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
23 Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a prœliis.
 
Iosue 12 (Nova Vulgata)
01 Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabæ.
02 Sehon rex Amorræorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;
03 et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabæ, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quæ ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quæ iacet ad radices Phasga.
04 Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in Edrai,
05 et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon.
06 Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiæ tribui Manasse.
07 Hi sunt reges terræ, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
08 tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthæus fuit et Amorræus, Chananæus et Pherezæus, Hevæus et Iebusæus:
09 rex Iericho unus, rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus,
10 rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,
11 rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
12 rex Eglon unus, rex Gazer unus,
13 rex Dabir unus, rex Gader unus,
14 rex Horma unus, rex Arad unus,
15 rex Lobna unus, rex Odollam unus,
16 rex Maceda unus, rex Bethel unus,
17 rex Thapphua unus, rex Opher unus,
18 rex Aphec unus, rex Saron unus,
19 rex Madon unus, rex Asor unus,
20 rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
21 rex Thanach unus, rex Mageddo unus,
22 rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus,
23 rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus,
24 rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
suivant