Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Matthæus 26 (Nova Vulgata)
01 Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
02 « Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ».
03 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
04 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent;
05 dicebant autem: « Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ».
06 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
07 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.
08 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: « Ut quid perditio hæc?
09 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ».
10 Sciens autem Iesus ait illis: « Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me;
11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
12 Mittens enim hæc unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
13 Amen dico vobis: Ubicumque prædicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius ».
14 Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum
15 et ait: « Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ». At illi constituerunt ei triginta argenteos.
16 Et exinde quærebat opportunitatem, ut eum traderet.
17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ».
18 Ille autem dixit: « Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: «Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis» ».
19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
21 Et edentibus illis, dixit: « Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ».
22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere ei: « Numquid ego sum, Domine? ».
23 At ipse respondens ait: « Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; væ autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ».
25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: « Numquid ego sum, Rabbi? ». Ait illi: « Tu dixisti ».
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: « Accipite, comedite: hoc est corpus meum ».
27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: « Bibite ex hoc omnes:
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ».
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
31 Tunc dicit illis Iesus: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".
32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam ».
33 Respondens autem Petrus ait illi: « Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ».
34 Ait illi Iesus: « Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ».
35 Ait illi Petrus: « Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ». Similiter et omnes discipuli dixerunt.
36 Tunc venit Iesus cum illis in prædium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: « Sedete hic, donec vadam illuc et orem ».
37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mæstus esse.
38 Tunc ait illis: « Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ».
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: « Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ».
40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: « Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ».
42 Iterum secundo abiit et oravit dicens: « Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ».
43 Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.
45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: « Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.
46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ».
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: « Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ».
49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: « Ave, Rabbi! » et osculatus est eum.
50 Iesus autem dixit illi: « Amice, ad quod venisti! ». Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
52 Tunc ait illi Iesus: « Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ quia sic oportet fieri? ».
55 In illa hora dixit Iesus turbis: « Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ».
56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturæ Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.
58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem.
59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo
61 dixerunt: « Hic dixit: «Possum destruere templum Dei et post triduum ædificare illud» ».
62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: « Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ».
63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: « Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ».
64 Dicit illi Iesus: « Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus cæli ».
65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: « Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
66 Quid vobis videtur? ». Illi autem respondentes dixerunt: « Reus est mortis! ».
67 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt
68 dicentes: « Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ».
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: « Et tu cum Iesu Galilæo eras! ».
70 At ille negavit coram omnibus dicens: « Nescio quid dicis! ».
71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: « Hic erat cum Iesu Nazareno! ».
72 Et iterum negavit cum iuramento: « Non novi hominem! ».
73 Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: « Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ».
74 Tunc cœpit detestari et iurare: « Non novi hominem! ». Et continuo gallus cantavit;
75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: « Priusquam gallus cantet, ter me negabis ». Et egressus foras ploravit amare.
 
Matthæus 27 (Nova Vulgata)
01 Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
02 Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato præsidi.
03 Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pænitentia ductus, rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
04 dicens: « Peccavi tradens sanguinem innocentem ». At illi dixerunt: « Quid ad nos? Tu videris! ».
05 Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit.
06 Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: « Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est ».
07 Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum Figuli in sepulturam peregrinorum.
08 Propter hoc vocatus est ager ille ager Sanguinis usque in hodiernum diem.
09 Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: « Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel,
10 et dederunt eos in agrum Figuli, sicut constituit mihi Dominus ».
11 Iesus autem stetit ante præsidem; et interrogavit eum præses dicens: « Tu es Rex Iudæorum? ». Dixit autem Iesus: « Tu dicis ».
12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13 Tunc dicit illi Pilatus: « Non audis quanta adversum te dicant testimonia? ».
14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
15 Per diem autem sollemnem consueverat præses dimittere turbæ unum vinctum, quem voluissent.
16 Habebant autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
17 Congregatis ergo illis dixit Pilatus: « Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iesum, qui dicitur Christus? ».
18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad illum uxor eius dicens: « Nihil tibi et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum ».
20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
21 Respondens autem præses ait illis: « Quem vultis vobis de duobus dimittam? ». At illi dixerunt: « Barabbam! ».
22 Dicit illis Pilatus: « Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ». Dicunt omnes: « Crucifigatur! ».
23 Ait autem: « Quid enim mali fecit? ». At illi magis clamabant dicentes: « Crucifigatur! ».
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: « Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ».
25 Et respondens universus populus dixit: « Sanguis eius super nos et super filios nostros ».
26 Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
27 Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorio congregaverunt ad eum universam cohortem.
28 Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei
29 et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: « Ave, rex Iudæorum! ».
30 Et exspuentes in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.
32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.
33 Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus,
34 et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum; et cum gustasset, noluit bibere.
35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
36 et sedentes servabant eum ibi.
37 Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: « Hic est Iesus Rex Iudæorum ».
38 Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
40 et dicentes: « Qui destruis templum et in triduo illud reædificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce! ».
41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant:
42 « Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum.
43 Confidit in Deo; liberet nunc, si vult eum. Dixit enim: «Dei Filius sum» ».
44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
46 Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: « Eli, Eli, lema sabacthani? », hoc est: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? ».
47 Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: « Eliam vocat iste ».
48 Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
49 Ceteri vero dicebant: « Sine, videamus an veniat Elias liberans eum ».
50 Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.
51 Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petræ scissæ sunt;
52 et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt
53 et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis.
54 Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terræ motu et his, quæ fiebant, timuerunt valde dicentes: « Vere Dei Filius erat iste! ».
55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe aspicientes, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa ministrantes ei;
56 inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedæi.
57 Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathæa nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
58 Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi.
59 Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda
60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit.
61 Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum.
62 Altera autem die, quæ est post Parascevem, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum
63 dicentes: « Domine, recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens: «Post tres dies resurgam».
64 Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: «Surrexit a mortuis», et erit novissimus error peior priore ».
65 Ait illis Pilatus: « Habetis custodiam; ite, custodite, sicut scitis ».
66 Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem, cum custodia.
 
Matthæus 28 (Nova Vulgata)
01 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
02 Et ecce terræ motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de cælo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
03 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
04 Præ timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
05 Respondens autem angelus dixit mulieribus: « Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quæritis.
06 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
07 Et cito euntes dicite discipulis eius: «Surrexit a mortuis et ecce præcedit vos in Galilæam; ibi eum videbitis». Ecce dixi vobis ».
08 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
09 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: « Avete ». Illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Iesus: « Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilæam et ibi me videbunt ».
11 Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant.
12 Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus
13 dicentes: « Dicite: «Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus».
14 Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ».
15 At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam, in montem ubi constituerat illis Iesus,
17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
18 Et accedens Iesus locutus est eis dicens: « Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra.
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
20 docentes eos servare omnia, quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi ».
suivant