01 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
02 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem
genuit Iudam et fratres eius,
03 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem
genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,
04 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson,
Naasson autem genuit Salmon,
05 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex
Ruth, Obed autem genuit Iesse,
06 Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem
ex ea, quæ fuit Uriæ,
07 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia
autem genuit Asa,
08 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram
autem genuit Oziam,
09 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz
autem genuit Ezechiam,
10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon,
Amon autem genuit Iosiam,
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in
transmigratione Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel,
Salathiel autem genuit Zorobabel,
13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim,
Eliachim autem genuit Azor,
14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim autem
genuit Eliud,
15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan,
Matthan autem genuit Iacob,
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus,
qui vocatur Christus.
17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes
quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis
generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad
Christum generationes quattuordecim.
18 Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata
mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero
habens de Spiritu Sancto.
19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam
traducere, voluit occulte dimittere eam.
20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit
ei dicens: « Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam
coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;
21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum ».
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum
est a Domino per prophetam dicentem:
23 « Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et
vocabunt nomen eius Emmanuel », quod est interpretatum Nobiscum
Deus.
24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut præcepit ei
angelus Domini, et accepit coniugem suam;
25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen
eius Iesum.
01 Cum autem natus esset Iesus in Bethlehem Iudææ in diebus
Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Hierosolymam
02 dicentes: « Ubi est, qui natus est, rex Iudæorum? Vidimus
enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum ».
03 Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma
cum illo;
04 et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi,
sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
05 At illi dixerunt ei: « In Bethlehem Iudææ. Sic enim
scriptum est per prophetam:
06 "Et tu, Bethlehem terra Iudæ, nequaquam minima es in
principibus Iudæ; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum
Israel" ».
07 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis
tempus stellæ, quæ apparuit eis;
08 et mittens illos in Bethlehem dixit: « Ite et interrogate
diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego
veniens adorem eum ».
09 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam
viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra,
ubi erat puer.
10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum viderunt puerum cum Maria matre eius, et
procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei
munera, aurum et tus et myrrham.
12 Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per
aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparet in somnis
Ioseph dicens: « Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge
in Ægyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut
Herodes quærat puerum ad perdendum eum ».
14 Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit
in Ægyptum
15 et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod
dictum est a Domino per prophetam dicentem: « Ex Ægypto vocavi
filium meum ».
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est
valde et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem et in
omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus, quod
exquisierat a Magis.
17 Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam
dicentem:
18 « Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus:
Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non
sunt ».
19 Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis
Ioseph in Ægypto
20 dicens: « Surge et accipe puerum et matrem eius et vade
in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quærebant animam
pueri ».
21 Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram
Israel.
22 Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode
patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in
partes Galilææ
23 et veniens habitavit in civitate, quæ vocatur Nazareth, ut
adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: « Nazaræus
vocabitur ».
01 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista prædicans in
deserto Iudææ
02 et dicens: « Pænitentiam agite; appropinquavit enim
regnum cælorum ».
03 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
« Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite
semitas eius!" ».
04 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et
zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustæ et
mel silvestre.
05 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudæa et omnis regio
circa Iordanem,
06 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata
sua.
07 Videns autem multos pharisæorum et sadducæorum venientes ad
baptismum suum, dixit eis: « Progenies viperarum, quis
demonstravit vobis fugere a futura ira?
08 Facite ergo fructum dignum pænitentiæ
09 et ne velitis dicere intra vos: «Patrem habemus Abraham»; dico
enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahæ
filios.
10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo
arbor, quæ non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
11 Ego quidem vos baptizo in aqua in pænitentiam; qui autem post
me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta
portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
12 cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et
congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni
inexstinguibili ».
13 Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut
baptizaretur ab eo.
14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: « Ego a te debeo
baptizari, et tu venis ad me? ».
15 Respondens autem Iesus dixit ei: « Sine modo, sic enim
decet nos implere omnem iustitiam ». Tunc dimittit eum.
16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce
aperti sunt ei cæli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut
columbam et venientem super se.
17 Et ecce vox de cælis dicens: «Hic est Filius meus dilectus, in
quo mihi complacui ».
01 Tunc Iesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a
Diabolo.
02 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus,
postea esuriit.
03 Et accedens tentator dixit ei: « Si Filius Dei es, dic,
ut lapides isti panes fiant ».
04 Qui respondens dixit: « Scriptum est: "Non in pane solo
vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ».
05 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum
supra pinnaculum templi
06 et dicit ei: « Si Filius Dei es, mitte te deorsum.
Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus
tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ».
07 Ait illi Iesus: « Rursum scriptum est: "Non tentabis
Dominum Deum tuum" ».
08 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et
ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
09 et dicit illi: « Hæc tibi omnia dabo, si cadens
adoraveris me».
10 Tunc dicit ei Iesus: « Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies" ».
11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et
ministrabant ei.
12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in
Galilæam.
13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum
maritimam
14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum
est per Isaiam prophetam dicentem:
15 « Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans
Iordanem, Galilæa gentium;
16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et
sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ».
17 Exinde cœpit Iesus prædicare et dicere: « Pænitentiam
agite; appropinquavit enim regnum cælorum ».
18 Ambulans autem iuxta mare Galilææ, vidit duos fratres,
Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete
in mare; erant enim piscatores.
19 Et ait illis: « Venite post me, et faciam vos piscatores
hominum ».
20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedæi et
Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedæo patre eorum reficientes
retia sua; et vocavit eos.
22 Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
23 Et circumibat Iesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum
et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem
infirmitatem in populo.
24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes
male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui
dæmonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
25 Et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa et Decapoli et
Hierosolymis et Iudæa et de trans Iordanem.
01 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset,
accesserunt ad eum discipuli eius;
02 et aperiens os suum docebat eos dicens:
03 « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum
cælorum.
04 Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
05 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
06 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi
saturabuntur.
07 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
08 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
09 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam
ipsorum est regnum cælorum.
11 Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et
dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in
cælis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terræ; quod si sal evanuerit, in quo salietur?
Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab
hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem
posita;
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super
candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona
opera et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
17 Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non
veni solvere, sed adimplere.
18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat cælum et terra, iota
unum aut unus apex non præteribit a Lege, donec omnia fiant.
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit
sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum; qui autem fecerit et
docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam
scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
21 Audistis quia dictum est antiquis: «Non occides; qui autem
occiderit, reus erit iudicio».
22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus
erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: «Racha», reus erit
concilio; qui autem dixerit: «Fatue», reus erit gehennæ ignis.
23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris
quia frater tuus habet aliquid adversum te,
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius,
reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
25 Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne
forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et
in carcerem mittaris.
26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum
quadrantem.
27 Audistis quia dictum est: "Non mœchaberis".
28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam, iam mœchatus est eam in corde suo.
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice
abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam
totum corpus tuum mittatur in gehennam.
30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice
abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam
totum corpus tuum abeat in gehennam.
31 Dictum est autem: «Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi
libellum repudii».
32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam,
excepta fornicationis causa, facit eam mœchari; et, qui dimissam
duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis;
reddes autem Domino iuramenta tua".
34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per cælum, quia
thronus Dei est,
35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per
Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum
album facere aut nigrum.
37 Sit autem sermo vester: «Est, est», «Non, non»; quod autem his
abundantius est, a Malo est.
38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem pro
dente".
39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te
percusserit in dextera maxilla tua, præbe illi et alteram;
40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam
tollere, remitte ei et pallium;
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.
42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et odio
habebis inimicum tuum".
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro
persequentibus vos,
45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, quia solem
suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et
iniustos.
46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem
habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius
facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
48 Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester cælestis
perfectus est.
01 Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut
videamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum,
qui in cælis est.
02 Cum ergo facies eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut
hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab
hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
03 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid
faciat dextera tua,
04 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt
in abscondito, reddet tibi.
05 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in
synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab
hominibus. Amen dico vobis: Receperunt mercedem suam.
06 Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio
tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt
in abscondito, reddet tibi.
07 Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim
quia in multiloquio suo exaudiantur.
08 Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus
opus sit vobis, antequam petatis eum.
09 Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in cælis,
sanctificetur nomen tuum,
10 adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in
terra.
11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie;
12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris;
13 et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis
Pater vester cælestis;
15 si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet
peccata vestra.
16 Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes;
demoliuntur enim facies suas, ut pareant hominibus ieiunantes. Amen
dico vobis: Receperunt mercedem suam.
17 Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava,
18 ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo, qui est in
abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi ærugo et
tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
20 thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo
neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
21 ubi enim est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum.
22 Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus
simplex, totum corpus tuum lucidum erit;
23 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum
tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt, tenebræ
quantæ erunt!
24 Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit
et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non
potestis Deo servire et mammonæ.
25 Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animæ vestræ quid
manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est
quam esca, et corpus quam vestimentum?
26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt neque metunt
neque congregant in horrea, et Pater vester cælestis pascit illa.
Nonne vos magis pluris estis illis?
27 Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad ætatem suam
cubitum unum?
28 Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri
quomodo crescunt: non laborant neque nent.
29 Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua
coopertus est sicut unum ex istis.
30 Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum
mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicæ fidei?
31 Nolite ergo solliciti esse dicentes: «Quid manducabimus?»,
aut: «Quid bibemus?», aut: «Quo operiemur?».
32 Hæc enim omnia gentes inquirunt; scit enim Pater vester
cælestis quia his omnibus indigetis.
33 Quærite autem primum regnum Dei et iustitiam eius, et hæc
omnia adicientur vobis.
34 Nolite ergo esse solliciti in crastinum; crastinus enim dies
sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.