01 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem
eius esurierunt et cœperunt vellere spicas et manducare.
02 Pharisæi autem videntes dixerunt ei: « Ecce discipuli tui
faciunt, quod non licet facere sabbato ».
03 At ille dixit eis: « Non legistis quid fecerit David,
quando esuriit, et qui cum eo erant?
04 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit,
quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis
sacerdotibus?
05 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo
sabbatum violant et sine crimine sunt?
06 Dico autem vobis quia templo maior est hic.
07 Si autem sciretis quid est: «Misericordiam volo et non
sacrificium», numquam condemnassetis innocentes.
08 Dominus est enim Filius hominis sabbati ».
09 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum
dicentes: « Licet sabbatis curare? », ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis: « Quis erit ex vobis homo, qui
habeat ovem unam et, si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne
tenebit et levabit eam?
12 Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene
facere ».
13 Tunc ait homini: « Extende manum tuam ». Et
extendit, et restituta est sana sicut altera.
14 Exeuntes autem pharisæi consilium faciebant adversus eum,
quomodo eum perderent.
15 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et
curavit eos omnes
16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam
dicentem:
18 « Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene
placuit animæ meæ; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium
gentibus nuntiabit.
19 Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis
vocem eius.
20 Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non
exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;
21 et in nomine eius gentes sperabunt ».
22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus et mutus, et
curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
23 Et stupebant omnes turbæ et dicebant: « Numquid hic est
filius David? ».
24 Pharisæi autem audientes dixerunt: « Hic non eicit
dæmones nisi in Beelzebul, principe dæmonum ».
25 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: « Omne regnum
divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra
se non stabit.
26 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo
ergo stabit regnum eius?
27 Et si ego in Beelzebul eicio dæmones, filii vestri in quo
eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio dæmones, igitur pervenit in
vos regnum Dei.
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa
eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius
diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum,
spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur
hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur
ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei
neque in hoc sæculo neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite
arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor
agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis
mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de
malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint
homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis
condemnaberis ».
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis dicentes:
« Magister, volumus a te signum videre ».
39 Qui respondens ait illis: « Generatio mala et adultera
signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ.
40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus
noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et
tribus noctibus.
41 Viri Ninevitæ surgent in iudicio cum generatione ista et
condemnabunt eam, quia pænitentiam egerunt in prædicatione Ionæ; et
ecce plus quam Iona hic!
42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et
condemnabit eam, quia venit a finibus terræ audire sapientiam
Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per
loca arida quærens requiem et non invenit.
44 Tunc dicit: «Revertar in domum meam unde exivi»; et veniens
invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.
45 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores
se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius
peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ ».
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius
stabant foris quærentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: « Ecce mater tua et fratres tui
foris stant quærentes loqui tecum ».
48 At ille respondens dicenti sibi ait: « Quæ est mater mea,
et qui sunt fratres mei? ».
49 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: « Ecce
mater mea et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis
est, ipse meus frater et soror et mater est ».
01 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
02 et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut in naviculam
ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
03 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: « Ecce
exiit, qui seminat, seminare.
04 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt
volucres et comederunt ea.
05 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram
multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ;
06 sole autem orto, æstuaverunt et, quia non habebant radicem,
aruerunt.
07 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinæ et
suffocaverunt ea.
08 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: aliud
centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
09 Qui habet aures, audiat ».
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: « Quare in parabolis
loqueris eis? ».
11 Qui respondens ait illis: « Quia vobis datum est nosse
mysteria regni cælorum, illis autem non est datum.
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet,
et quod habet, auferetur ab eo.
13 Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et
audientes non audiunt neque intellegunt;
14 et adimpletur eis prophetia Isaiæ dicens: "Auditu audietis et
non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter
audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et
auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestræ, quia
audiunt.
17 Amen quippe dico vobis: Multi prophetæ et iusti cupierunt
videre, quæ videtis, et non viderunt, et audire, quæ auditis, et non
audierunt!
18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
19 Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus
et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam
seminatus est.
20 Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum
audit et continuo cum gaudio accipit illud,
21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem
tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit,
et sollicitudo sæculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine
fructu efficitur.
23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit
verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum,
aliud autem sexaginta, porro aliud triginta ».
24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: « Simile factum
est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo.
25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et
superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc
apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: «Domine,
nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania?».
28 Et ait illis: «Inimicus homo hoc fecit». Servi autem dicunt
ei: «Vis, imus et colligimus ea?».
29 Et ait: «Non; ne forte colligentes zizania eradicetis simul
cum eis triticum,
30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore messis
dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in
fasciculos ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum
meum» ».
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: « Simile est regnum
cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem creverit,
maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant et
habitent in ramis eius ».
33 Aliam parabolam locutus est eis: « Simile est regnum
cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis
tribus, donec fermentatum est totum ».
34 Hæc omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine
parabola nihil loquebatur eis,
35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem:
« Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a
constitutione mundi ».
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum
discipuli eius dicentes: « Dissere nobis parabolam zizaniorum
agri ».
37 Qui respondens ait: « Qui seminat bonum semen, est Filius
hominis;
38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni;
zizania autem filii sunt Mali;
39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero
consummatio sæculi est; messores autem angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit
in consummatione sæculi:
41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius
omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor
dentium.
43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui
habet aures, audiat.
44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro; quem
qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit
universa, quæ habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti
bonas margaritas.
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia,
quæ habuit, et emit eam.
47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex
omni genere congreganti;
48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes
collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
49 Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli et separabunt
malos de medio iustorum
50 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor
dentium.
51 Intellexistis hæc omnia? ». Dicunt ei:
« Etiam ».
52 Ait autem illis: « Ideo omnis scriba doctus in regno
cælorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro
suo nova et vetera ».
53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas,
transiit inde.
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita
ut mirarentur et dicerent: « Unde huic sapientia hæc et
virtutes?
55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et
fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic
omnia ista? ».
57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: « Non
est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ».
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem
illorum.
01 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu
02 et ait pueris suis: « Hic est Ioannes Baptista; ipse
surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ».
03 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in
carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
04 Dicebat enim illi Ioannes: « Non licet tibi habere
eam ».
05 Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam
eum habebant.
06 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio
et placuit Herodi,
07 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque
postulasset.
08 At illa, præmonita a matre sua: « Da mihi, inquit, hic in
disco caput Ioannis Baptistæ ».
09 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter
recumbebant, iussit dari
10 misitque et decollavit Ioannem in carcere;
11 et allatum est caput eius in disco et datum est puellæ, et
tulit matri suæ.
12 Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt
illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum
desertum seorsum; et cum audissent, turbæ secutæ sunt eum pedestres
de civitatibus.
14 Et exiens vidit turbam multam et misertus est eorum et curavit
languidos eorum.
15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes:
« Desertus est locus, et hora iam præteriit; dimitte turbas, ut
euntes in castella emant sibi escas ».
16 Iesus autem dixit eis: « Non habent necesse ire; date
illis vos manducare ».
17 Illi autem dicunt ei: « Non habemus hic nisi quinque
panes et duos pisces ».
18 Qui ait: « Afferte illos mihi huc ».
19 Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis
quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit et
fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquias
fragmentorum duodecim cophinos plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum,
exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et
præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere
autem facto, solus erat ibi.
24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus
iactata; erat enim contrarius ventus.
25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati
sunt dicentes: « Phantasma est », et præ timore
clamaverunt.
27 Statimque Iesus locutus est eis dicens: « Habete
fiduciam, ego sum; nolite timere! ».
28 Respondens autem ei Petrus dixit: « Domine, si tu es,
iube me venire ad te super aquas ».
29 At ipse ait: « Veni! ». Et descendens Petrus de
navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum.
30 Videns vero ventum validum timuit et, cum cœpisset mergi,
clamavit dicens: « Domine, salvum me fac! ».
31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait
illi: « Modicæ fidei, quare dubitasti? ».
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes:
« Vere Filius Dei es! ».
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.
35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in
universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes,
36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent;
et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
01 Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisæi et scribæ
dicentes:
02 « Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem
seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ».
03 Ipse autem respondens ait illis: « Quare et vos
transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?
04 Nam Deus dixit: "Honora patrem tuum et matrem" et: "Qui
maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
05 Vos autem dicitis: «Quicumque dixerit patri vel matri: Munus
est, quodcumque ex me profuerit,
06 non honorificabit patrem suum»; et irritum fecistis verbum Dei
propter traditionem vestram.
07 Hypocritæ! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
08 "Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a
me;
09 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi
num" ».
10 Et convocata ad se turba, dixit eis: « Audite et
intellegite:
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit
ex ore, hoc coinquinat hominem! ».
12 Tunc accedentes discipuli dicunt ei: « Scis quia
pharisæi, audito verbo, scandalizati sunt? ».
13 At ille respondens ait: « Omnis plantatio, quam non
plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
14 Sinite illos: cæci sunt, duces cæcorum. Cæcus autem si cæco
ducatum præstet, ambo in foveam cadent ».
15 Respondens autem Petrus dixit ei: « Edissere nobis
parabolam istam ».
16 At ille dixit: « Adhuc et vos sine intellectu estis?
17 Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit
et in secessum emittitur?
18 Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant
hominem.
19 De corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria,
fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ.
20 Hæc sunt, quæ coinquinant hominem; non lotis autem manibus
manducare non coinquinat hominem ».
21 Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
22 Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit
dicens: « Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a
dæmonio vexatur ».
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius
rogabant eum dicentes: « Dimitte eam, quia clamat post
nos ».
24 Ipse autem respondens ait: « Non sum missus nisi ad oves,
quæ perierunt domus Israel ».
25 At illa venit et adoravit eum dicens: « Domine, adiuva
me! ».
26 Qui respondens ait: « Non est bonum sumere panem filiorum
et mittere catellis ».
27 At illa dixit: « Etiam, Domine, nam et catelli edunt de
micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum ».
28 Tunc respondens Iesus ait illi: « O mulier, magna est
fides tua! Fiat tibi, sicut vis ». Et sanata est filia illius ex
illa hora.
29 Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilææ et
ascendens in montem sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turbæ multæ habentes secum claudos,
cæcos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes
eius, et curavit eos,
31 ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos
et claudos ambulantes et cæcos videntes. Et magnificabant Deum
Israel.
32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: « Misereor
turbæ, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod
manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in
via ».
33 Et dicunt ei discipuli: « Unde nobis in deserto panes
tantos, ut saturemus turbam tantam? ».
34 Et ait illis Iesus: « Quot panes habetis? ». At illi
dixerunt: « Septem et paucos pisciculos ».
35 Et præcepit turbæ, ut discumberet super terram;
36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et
dedit discipulis, discipuli autem turbis.
37 Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de
fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra
mulieres et parvulos.
39 Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines
Magadan.