Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Matthæus 16 (Nova Vulgata)
01 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes et rogaverunt eum, ut signum de cælo ostenderet eis.
02 At ille respondens ait eis: « Facto vespere dicitis: «Serenum erit, rubicundum est enim cælum»;
03 et mane: «Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum». Faciem quidem cæli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
04 Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ ». Et, relictis illis, abiit.
05 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
06 Iesus autem dixit illis: « Intuemini et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ».
07 At illi cogitabant inter se dicentes: « Panes non accepimus!».
08 Sciens autem Iesus dixit: « Quid cogitatis inter vos, modicæ fidei, quia panes non habetis?
09 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ».
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
13 Venit autem Iesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: « Quem dicunt homines esse Filium hominis?».
14 At illi dixerunt: « Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ».
15 Dicit illis: « Vos autem quem me esse dicitis? ».
16 Respondens Simon Petrus dixit: « Tu es Christus, Filius Dei vivi ».
17 Respondens autem Iesus dixit ei: « Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in cælis est.
18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversum eam.
19 Tibi dabo claves regni cælorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in cælis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in cælis ».
20 Tunc præcepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
21 Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
22 Et assumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens: « Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ».
23 Qui conversus dixit Petro: « Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum! ».
24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ».
 
Matthæus 17 (Nova Vulgata)
01 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
02 Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
03 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
04 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: « Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum ».
05 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ».
06 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
07 Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: « Surgite et nolite timere ».
08 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
09 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus dicens: « Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ».
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: « Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire? ».
11 At ille respondens ait: « Elias quidem venturus est et restituet omnia.
12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quæcumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis ».
13 Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
15 et dicens: « Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam sæpe cadit in ignem et crebro in aquam.
16 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum ».
17 Respondens autem Iesus ait: « O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me ».
18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: « Quare nos non potuimus eicere illum? ».
20 Ille autem dicit illis: « Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: «Transi hinc illuc!», et transibit, et nihil impossibile erit vobis ».
22 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: « Filius hominis tradendus est in manus hominum,
23 et occident eum, et tertio die resurget ». Et contristati sunt vehementer.
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: « Magister vester non solvit didrachma? ».
25 Ait: « Etiam». Et cum intrasset domum, prævenit eum Iesus dicens: « Quid tibi videtur, Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ».
26 Cum autem ille dixisset: « Ab alienis », dixit illi Iesus: « Ergo liberi sunt filii.
27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ».
 
Matthæus 18 (Nova Vulgata)
01 In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Quis putas maior est in regno cælorum? ».
02 Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum
03 et dixit: « Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
04 Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum.
05 Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
06 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
07 Væ mundo ab scandalis! Necesse est enim ut veniant scandala; verumtamen væ homini, per quem scandalum venit!
08 Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
09 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
10 Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
12 Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam, quæ erravit?
13 Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.
15 Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum;
16 si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum;
17 quod si noluerit audire eos, dic ecclesiæ; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
18 Amen dico vobis: Quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata in cælo; et, quæcumque solveritis super terram, erunt soluta in cælo.
19 Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
20 Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum ».
21 Tunc accedens Petrus dixit ei: « Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ».
22 Dicit illi Iesus: « Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
23 Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24 Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.
25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quæ habebat, et reddi.
26 Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi».
27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: «Redde, quod debes!».
29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: «Patientiam habe in me, et reddam tibi».
30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
31 Videntes autem conservi eius, quæ fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quæ facta erant.
32 Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: «Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me;
33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?».
34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35 Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ».
 
Matthæus 19 (Nova Vulgata)
01 Et factum est, cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilæa et venit in fines Iudææ trans Iordanem.
02 Et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
03 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum et dicentes: « Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ».
04 Qui respondens ait: « Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos
05 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una?".
06 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ».
07 Dicunt illi: « Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ».
08 Ait illis: « Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit.
09 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur ».
10 Dicunt ei discipuli eius: « Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ».
11 Qui dixit eis: « Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere, capiat ».
13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis.
14 Iesus vero ait: « Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum cælorum ».
15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16 Et ecce unus accedens ait illi: « Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam æternam? ». Qui dixit ei:
17 « Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ».
18 Dicit illi: « Quæ? ». Iesus autem dixit: « Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices,
19 honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut teipsum ».
20 Dicit illi adulescens: « Omnia hæc custodivi. Quid adhuc mihi deest? ».
21 Ait illi Iesus: « Si vis perfectus esse, vade, vende, quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo; et veni, sequere me ».
22 Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones.
23 Iesus autem dixit discipulis suis: « Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum cælorum.
24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ».
25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: « Quis ergo poterit salvus esse? ».
26 Aspiciens autem Iesus dixit illis: « Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ».
27 Tunc respondens Petrus dixit ei: « Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ».
28 Iesus autem dixit illis: « Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriæ suæ, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
29 Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam æternam possidebit.
30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
 
Matthæus 20 (Nova Vulgata)
01 Simile est enim regnum cælorum homini patri familias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam;
02 conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
03 Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
04 et illis dixit: «Ite et vos in vineam; et, quod iustum fuerit, dabo vobis».
05 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter.
06 Circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis: «Quid hic statis tota die otiosi?».
07 Dicunt ei: «Quia nemo nos conduxit». Dicit illis: «Ite et vos in vineam».
08 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: « Voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos ».
09 Et cum venissent, qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singuli denarium.
10 Venientes autem primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi; acceperunt autem et ipsi singuli denarium.
11 Accipientes autem murmurabant adversus patrem familias
12 dicentes: «Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstum!».
13 At ille respondens uni eorum dixit: «Amice, non facio tibi iniuriam; nonne ex denario convenisti mecum?
14 Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15 Aut non licet mihi, quod volo, facere de meis? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?».
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ».
17 Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
18 « Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
19 et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ».
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21 Qui dixit ei: « Quid vis? ». Ait illi: « Dic ut sedeant hi duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ».
22 Respondens autem Iesus dixit: « Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ». Dicunt ei: « Possumus ».
23 Ait illis: « Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo ».
24 Et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.
25 Iesus autem vocavit eos ad se et ait: « Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
26 Non ita erit inter vos, sed quicumque voluerit inter vos magnus fieri, erit vester minister;
27 et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ».
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
30 Et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes: « Domine, miserere nostri, fili David! ».
31 Turba autem increpabat eos, ut tacerent; at illi magis clamabant dicentes: « Domine, miserere nostri, fili David! ».
32 Et stetit Iesus et vocavit eos et ait: « Quid vultis, ut faciam vobis?».
33 Dicunt illi: « Domine, ut aperiantur oculi nostri ».
34 Misertus autem Iesus, tetigit oculos eorum; et confestim viderunt et secuti sunt eum.
 
Matthæus 21 (Nova Vulgata)
01 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
02 dicens eis: « Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.
03 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: «Dominus eos necessarios habet», et confestim dimittet eos ».
04 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem:
05 « Dicite filiæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus et sedens super asinam et super pullum filium subiugalis ».
06 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut præcepit illis Iesus,
07 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis vestimenta sua, et sedit super ea.
08 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem cædebant ramos de arboribus et sternebant in via.
09 Turbæ autem, quæ præcedebant eum et quæ sequebantur, clamabant dicentes: « Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine Domini! Hosanna in altissimis! ».
10 Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: « Quis est hic?».
11 Turbæ autem dicebant: « Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilææ ».
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium columbas,
13 et dicit eis: « Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ».
14 Et accesserunt ad eum cæci et claudi in templo, et sanavit eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia, quæ fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: « Hosanna filio David », indignati sunt
16 et dixerunt ei: « Audis quid isti dicant? ». Iesus autem dicit eis: « Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem"? ».
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: « Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ». Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: « Quomodo continuo aruit ficulnea? ».
21 Respondens autem Iesus ait eis: « Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: «Tolle et iacta te in mare», fiet.
22 Et omnia, quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis ».
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: « In qua potestate hæc facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ».
24 Respondens autem Iesus dixit illis: « Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam, in qua potestate hæc facio:
25 Baptismum Ioannis unde erat? A cælo an ex hominibus? ». At illi cogitabant inter se dicentes: « Si dixerimus: «E cælo», dicet nobis: «Quare ergo non credidistis illi?»;
26 si autem dixerimus: «Ex hominibus», timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ».
27 Et respondentes Iesu dixerunt: « Nescimus ». Ait illis et ipse: « Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio ».
28 « Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: «Fili, vade hodie, operare in vinea».
29 Ille autem respondens ait: «Nolo»; postea autem pænitentia motus abiit.
30 Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille respondens ait: «Eo, domine»; et non ivit.
31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ». Dicunt: « Primus ». Dicit illis Iesus: « Amen dico vobis: Publicani et meretrices præcedunt vos in regnum Dei.
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiæ, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et sæpem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
35 Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: «Verebuntur filium meum».
38 Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: «Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius».
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? ».
41 Aiunt illi: « Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ».
42 Dicit illis Iesus: « Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?
43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum ».
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;
46 et quærentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.
suivant