Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Daniel 9 (Nova Vulgata)
01 In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,
02 anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta anni;
03 et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quærerem rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere.
04 Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: « Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius;
05 peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis;
06 non obœdivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terræ.
07 Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iudæ et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
08 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris et patribus nostris, quia peccavimus tibi;
09 Domino autem, Deo nostro, misericordia et propitiatio, quia recessimus a te.
10 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas;
11 et omnis Israel prævaricati sunt legem tuam et declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio, quæ scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei.
12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super iudices nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Ierusalem.
13 Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam.
14 Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit; non enim audivimus vocem eius.
15 Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc, peccavimus, iniquitatem fecimus,
16 Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est, propter temetipsum.
18 Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis.
19 Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum ».
20 Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei pro monte sancto Dei mei,
21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini;
22 et docuit me et locutus est mihi dixitque: “Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et intellegeres.
23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem.
24 Septuaginta hebdomades decretæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
25 Scito ergo et animadverte: ab exitu sermonis ut iterum ædificetur Ierusalem usque ad christum ducem, hebdomades septem. Et hebdomades sexaginta duæ erunt; et rursum ædificabitur platea et muri in angustia temporum.
26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio.
27 Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem ».
 
Daniel 10 (Nova Vulgata)
01 Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione.
02 In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum,
03 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum.
04 Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,
05 et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo;
06 et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.
07 Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
08 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium.
09 Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
10 Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum,
11 et dixit ad me: « Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te ». Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
12 Et ait ad me: « Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
14 Veni autem, ut docerem te, quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies ».
15 Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.
16 Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: « Domine mi, in visione angustiæ venerunt super me, et nihil in me remansit virium.
17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me ».
18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me
19 et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus ». Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: « Loquere, domine mi, quia confortasti me ».
20 Et ait: « Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut prœlier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Græcorum veniens.
21 Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.
 
Daniel 11 (Nova Vulgata)
01 Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut confortaretur et roboraretur.
02 Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Græciæ.
03 Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et faciet, quod placuerit ei;
04 et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in quattuor ventos cæli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios, exceptis his.
05 Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius prævalebit super eum et dominabitur dominatione super dominationem eius.
06 Et post finem annorum fœderabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.
07 Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et veniet ad exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus eos et confortabitur.
08 Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis pretiosis argenti et auri captivos ducet in Ægyptum: ipse per aliquot annos prævalebit adversus regem aquilonis.
09 Et intrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram suam.
10 Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius.
11 Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus eum, adversus regem aquilonis; et præparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu eius.
12 Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet multa milia, sed non prævalebit.
13 Revertetur enim rex aquilonis et præparabit multitudinem maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno et opibus nimis.
14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque prævaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent.
15 Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum.
16 Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius.
17 Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit nec illius erit.
18 Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.
19 Et convertet faciem suam ad oppida terræ suæ et impinget et corruet, et non invenietur.
20 Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in prœlio.
21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.
22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et conterentur; insuper et dux fœderis.
23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo.
24 In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quæ non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et prædam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.
25 Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia.
26 Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi.
27 Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam.
29 Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non erit priori simile novissimum.
30 Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum.
31 Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.
32 Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet.
33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina per dies.
34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
35 Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et purgentur et dealbentur usque ad tempus præfinitum, quia adhuc aliud tempus erit.
36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.
37 Et deos patrum suorum non reputabit neque concupiscentiam feminarum nec quemquam deorum curabit, quia super universa magnificabit se;
38 deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis
39 et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio.
40 Et in tempore præfinito prœliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.
41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent; hæ autem solæ salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon.
42 Et mittet manum suam in terras, et terra Ægypti non effugiet;
43 et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus pretiosis Ægypti, et Libyes et Æthiopes in vestigia eius transibunt.
44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos,
45 et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.
 
Daniel 12 (Nova Vulgata)
01 In tempore autem illo con surget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui, et erit tempus angustiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro.
02 Et multi de his, qui dormiunt in terra pulveris, evigilabunt: alii in vitam æternam, et alii in opprobrium sempiternum.
03 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
04 Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus finis; pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia ».
05 Et vidi ego Daniel: et ecce duo alii stabant, unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
06 Et dixit viro, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: « Usquequo finis horum mirabilium? ».
07 Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in cælum et iurasset per Viventem in æternum: « Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc ».
08 Et ego audivi et non intellexi et dixi: « Domine mi, quid erit finis horum? ».
09 Et ait: « Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus præfinitum.
10 Purificabuntur et dealbabuntur et probabuntur multi, et impie agent impii, neque intellegent omnes impii; porro docti intellegent.
11 Et a tempore, cum ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio vastatoris, dies mille ducenti nonaginta.
12 Beatus, qui exspectat et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
13 Tu autem vade ad finem et requiesce; et stabis in sorte tua in fine dierum ».
 
Daniel 13 (Nova Vulgata)
01 Et erat vir habitans in Babylone, et nomen eius Ioachim;
02 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis et timentem Dominum;
03 parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysis.
04 Erat autem Ioachim dives valde, et erat ei pomerium vicinum domui suæ; et ad ipsum confluebant Iudæi, eo quod esset honorabilior omnium.
05 Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum.
06 Isti frequentabant domum Ioachim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia.
07 Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui.
08 Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius
09 et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent cælum neque recordarentur iudiciorum iustorum.
10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum;
11 erubescebant enim indicare concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
12 Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
13 « Eamus domum, quia prandi hora est ». Et egressi recesserunt a se.
14 Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio, æstus quippe erat.
16 Et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos et contemplantes eam.
17 Dixit ergo puellis: « Afferte mihi oleum et smegmata et ostia pomerii claudite, ut laver ».
18 Et fecerunt, sicut præceperat; clauseruntque ostia pomerii et egressæ sunt per posticium, ut afferrent, quæ iusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos.
19 Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt:
20 « Ecce ostia pomerii clausa sunt, et nemo nos videt, et in concupiscentia tui sumus; quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum.
21 Quod si nolueris, dicemus testimonium contra te, quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te ».
22 Ingemuit Susanna et ait: « Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras;
23 sed melius mihi est absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini ».
24 Et exclamavit voce magna Susanna; exclamaverunt autem et senes adversus eam,
25 et, cum cucurrisset unus, aperuit ostia pomerii.
26 Cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus, irruerunt per posticam, ut viderent quidnam esset ei.
27 Postquam autem senes locuti sunt sermones suos, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et factum est die crastina,
28 cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam;
29 et dixerunt coram populo: « Mittite ad Susannam, filiam Helciæ, quæ est uxor Ioachim »; et miserunt.
30 Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis.
31 Porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie.
32 At iniqui illi iusserunt, ut discooperiretur — erat enim cooperta — ut satiarentur decore eius.
33 Flebant igitur sui et omnes, qui videbant eam.
34 Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus super caput eius;
35 quæ flens suspexit ad cælum: erat enim cor eius fiduciam habens in Domino.
36 Et dixerunt presbyteri: « Cum deambularemus in pomerio soli, ingressa est hæc cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas;
37 venitque ad eam adulescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
38 Porro nos cum essemus in angulo pomerii, videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos commisceri.
39 Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat et, apertis ostiis, exilivit.
40 Hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adulescens, et noluit indicare nobis. Huius rei testes sumus ».
41 Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus, et condemnaverunt eam ad mortem.
42 Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit: « Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
43 tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me ».
44 Exaudivit autem Dominus vocem eius.
45 Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel;
46 et exclamavit voce magna: « Innocens ego sum a sanguine huius ».
47 Et conversus omnis populus ad eum dixit: « Quis est iste sermo, quem tu locutus es? ».
48 Qui cum staret in medio eorum, ait: « Sic fatui, filii Israel? Non iudicantes neque, quod verum est, cognoscentes, condemnastis filiam Israel!
49 Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam ».
50 Reversus est ergo omnis populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: « Veni et sede in medio nostrum et indica nobis, quia tibi dedit Deus honorem senectutis ».
51 Et dixit ad eos Daniel: « Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos ».
52 Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis et dixit ad eum: « Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius,
53 iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens et dimittens noxios, dicente Domino: “Innocentem et iustum non interficies”.
54 Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi ». Qui ait: « Sub schino ».
55 Dixit autem Daniel: « Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium ».
56 Et amoto eo, iussit adduci alium et dixit ei: « Semen Chanaan et non Iudæ, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum.
57 Sic faciebatis filiabus Israel, et illæ timentes loquebantur vobis, sed non filia Iudæ sustinuit iniquitatem vestram.
58 Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos colloquentes sibi ». Qui ait: « Sub prino ».
59 Dixit autem ei Daniel: « Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos ».
60 Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se.
61 Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum,
62 ut facerent secundum legem Moysis; et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
63 Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps.
suivant