Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Prophetia Danielis
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14 
 
Daniel 1 (Nova Vulgata)
01 Anno tertio regni Ioachim regis Iudæ venit Nabuchodonosor rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam;
02 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudæ et partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum.
03 Et ait rex Asfanaz præposito eunuchorum suorum, ut introduceret de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum
04 pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldæorum.
05 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis.
06 Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudæ Daniel, Ananias, Misael et Azarias.
07 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina: Danieli Baltassar et Ananiæ Sedrac, Misaeli Misac et Azariæ Abdenago.
08 Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum præpositum, ne contaminaretur.
09 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum;
10 et ait princeps eunuchorum ad Daniel: « Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adulescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi ».
11 Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam:
12 « Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum;
13 et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis ».
14 Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
16 Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque eis legumina.
17 Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium visionum et somniorum.
18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
19 Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel, Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis.
20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui erant in universo regno eius.
21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
 
Daniel 2 (Nova Vulgata)
01 In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo.
02 Præcepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldæi et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege.
03 Et dixit ad eos rex: « Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium ».
04 Responderuntque Chaldæi regi Aramaice: « Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus ».
05 Et respondens rex ait Chaldæis: « Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestræ in sterquilinium ponentur;
06 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, præmia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi ».
07 Responderunt secundo atque dixerunt: « Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus ».
08 Respondit rex et ait: « Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
09 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi ».
10 Respondentes ergo Chaldæi coram rege dixerunt: « Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldæo.
11 Sermo enim, quem tu quæris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio ».
12 Quo audito, rex in furore et in ira magna præcepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis.
13 Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quærebantur Daniel et socii eius, ut perirent.
14 Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis;
15 respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
16 Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi;
17 et ingressus est domum suam Ananiæque, Misaeli et Azariæ sociis suis indicavit negotium,
18 ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
19 Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo cæli
20 et locutus Daniel ait: « Sit nomen Dei benedictum a sæculo et usque in sæculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt;
21 et ipse mutat tempora et ætates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam:
22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo inhabitat,
23 Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis ».
24 Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: « Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo ».
25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: « Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudæ, qui solutionem regi annuntiet ».
26 Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: « Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?”.
27 Et respondens Daniel coram rege ait: « Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi;
28 sed est Deus in cælo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quæ ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
29 Tu, rex, cogitare cœpisti in strato tuo quid esset futurum post hæc; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quæ ventura sunt.
30 Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.
31 Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
32 Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære,
33 tibiæ autem ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
34 Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos;
35 tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis æstivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram.
36 Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
37 Tu rex regum es, et Deus cæli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi;
38 et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiæ agri volucresque cæli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum.
39 Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ.
40 Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia hæc.
41 Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testæ figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testæ ex luto.
42 Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
43 Quod autem vidisti ferrum mixtum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testæ.
44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
45 Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et æs et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quæ ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius ».
46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum præcepit, ut sacrificarent ei.
47 Loquens ergo rex ait Danieli: « Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc ».
48 Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem præfectorum super cunctos sapientes Babylonis.
49 Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciæ Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis.
 
Daniel 3 (Nova Vulgata)
01 Nabuchodonosor rex fecit sta tuam auream altitudine cubito rum sexaginta, latitudine cubitorum sex; et statuit eam in campo Dura in provincia Babylonis.
02 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus et iudices, duces et tyrannos et præfectos omnesque principes provinciarum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex.
03 Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus et iudices, duces et tyranni et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes provinciarum ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor,
04 et præco clamabat valenter: « Vobis dicitur, populi, tribus et linguæ:
05 in hora, qua audieritis sonitum tubæ et fistulæ et citharæ, sambucæ et psalterii et symphoniæ et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
06 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis ».
07 Post hæc igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ et citharæ, sambucæ et psalterii et symphoniæ et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi tribus et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
08 Statimque et in ipso tempore accedentes viri Chaldæi accusaverunt Iudæos
09 dixeruntque Nabuchodonosor regi: « Rex, in æternum vive!
10 Tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ et citharæ, sambucæ et psalterii et symphoniæ et universi generis musicorum, prosternat se et adoret statuam auream;
11 si quis autem non procidens adoraverit, mittetur in fornacem ignis ardentis.
12 Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera provinciæ Babylonis, Sedrac, Misac et Abdenago; viri isti te, rex, non honorant: deos tuos non colunt et statuam auream, quam erexisti, non adorant ».
13 Tunc Nabuchodonosor in furore et in ira præcepit, ut adducerentur Sedrac, Misac et Abdenago; tunc viri illi adducti sunt in conspectu regis.
14 Pronuntiansque Nabuchodonosor rex ait eis: « Verene, Sedrac, Misac et Abdenago, deos meos non colitis et statuam auream, quam constitui, non adoratis?
15 Numquid estis nunc parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, psalterii et symphoniæ omnisque generis musicorum, prosternere vos et adorare statuam, quam feci? Quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis; et quis est deus, qui eripiat vos de manu mea? ».
16 Respondentes Sedrac, Misac et Abdenago dixerunt regi Nabuchodonosor: « Non oportet nos de hac re respondere tibi:
17 Si enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manu tua, rex, liberabit.
18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus et statuam auream, quam erexisti, non adoramus ».
19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sedrac, Misac et Abdenago; et respondens præcepit, ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat;
20 et viris fortissimis de exercitu suo iussit, ut ligarent Sedrac, Misac et Abdenago et mitterent eos in fornacem ignis ardentis;
21 et confestim viri illi vincti, cum bracis suis et tiaris et calceamentis et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis;
22 itaque, quia iussio regis urgebat, et fornax succensa erat nimis, viros illos, qui miserant Sedrac, Misac et Abdenago, interfecit flamma ignis.
23 Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis colligati.
24 Et ambulabant in medio flammæ laudantes Deum et benedicentes Domino.
25 Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait:
26 « Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et gloriosum nomen tuum in sæcula,
27 quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua veritas.
28 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem, quia in veritate et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
29 Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus;
30 et præcepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut præceperas nobis, ut bene nobis esset.
31 Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa, quæ fecisti nobis, vero iudicio fecisti;
32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum prævaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram.
33 Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te.
34 Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum
35 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum,
36 quibus dixisti quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli et sicut arenam, quæ est in litore maris;
37 quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra;
38 et non est in tempore hoc princeps et propheta et dux neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te, ut possimus invenire misericordiam;
39 sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur sicut in holocausto arietum et taurorum
40 et sicut in milibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, et perfice subsequentes te, quoniam non est confusio confidentibus in te.
41 Et nunc sequimur te in toto corde et timemus te et quærimus faciem tuam;
42 ne confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiæ tuæ
43 et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo, Domine.
44 Et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala; confundantur absque ulla potentia, et robur eorum conteratur.
45 Sciant quia tu es Dominus, Deus solus et gloriosus super orbem terrarum ».
46 Et non cessabant, qui immiserant eos, ministri regis succendere fornacem naphta et stuppa et pice et malleolis,
47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem
48 et erupit et incendit, quos repperit iuxta fornacem de Chaldæis.
49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace
50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem; et non tetigit eos omnino ignis neque contristavit nec quidquam molestiæ intulit.
51 Tunc hi tres, quasi ex uno ore, laudabant et glorificabant et benedicebant Deo in fornace dicentes:
52 « Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, et laudabilis et superexaltatus in sæcula; et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum et superlaudabile et superexaltatum in sæcula.
53 Benedictus es in templo sanctæ gloriæ tuæ et superlaudabilis et supergloriosus in sæcula.
54 Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis et superexaltatus in sæcula.
55 Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim, et laudabilis et superexaltatus in sæcula.
56 Benedictus es in firmamento cæli et laudabilis et gloriosus in sæcula.
57 Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
58 Benedicite, cæli, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
59 Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
60 Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
61 Benedicat omnis virtus Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
62 Benedicite, sol et luna, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
63 Benedicite, stellæ cæli, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
64 Benedicite, omnis imber et ros, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
65 Benedicite, omnes venti, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
66 Benedicite, ignis et æstus, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
67 Benedicite, frigus et æstus, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
68 Benedicite, rores et pruina, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
69 Benedicite, gelu et frigus, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
70 Benedicite, glacies et nives, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
71 Benedicite, noctes et dies, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
72 Benedicite, lux et tenebræ, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
73 Benedicite, fulgura et nubes, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
74 Benedicat terra Dominum, laudet et superexaltet eum in sæcula.
75 Benedicite, montes et colles, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
76 Benedicite, universa germinantia in terra, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
77 Benedicite, maria et flumina, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
78 Benedicite, fontes, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
79 Benedicite, cete et omnia quæ moventur in aquis, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
80 Benedicite, omnes volucres cæli, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
81 Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
82 Benedicite, filii hominum, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
83 Benedic, Israel, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
84 Benedicite, sacerdotes Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
85 Benedicite, servi Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
86 Benedicite, spiritus et animæ iustorum, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
87 Benedicite, sancti et humiles corde, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula.
88 Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in sæcula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammæ et de medio ignis eruit nos.
89 Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius.
90 Benedicite, omnes, qui timetis Dominum, Deo deorum; laudate et confitemini ei, quia in sæcula misericordia eius ».
91 (24) Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit et surrexit propere; respondens ait optimatibus suis: « Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos?”. Qui respondentes dixerunt regi: « Vere, rex ».
92 (25) Respondit et ait: « Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum ».
93 (26) Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis et ait: « Sedrac, Misac et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini et venite ». Statimque egressi sunt Sedrac, Misac et Abdenago de medio ignis.
94 (27) Et congregati satrapæ, magistratus et iudices et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabara eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
95 (28) Et erumpens Nabuchodonosor ait: « Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
96 (29) A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare ».
97 (30) Tunc rex promovit Sedrac, Misac et Abdenago in provincia Babylonis.
98 (31) Nabuchodonosor rex omnibus populis, gentibus et linguis, quæ habitant in universa terra: « Pax vobis multiplicetur.
99 (32) Signa et mirabilia, quæ fecit apud me Deus excelsus, placuit mihi prædicare:
100 (33) Signa eius quam magna sunt, et mirabilia eius quam fortia! Et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem ».
suivant