Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 4 augusti
S. Ioannis Mariæ Vianney, presbyteri
Memoria
LAT    FRA  •  L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
• Tempus "per annum" - Anno primo:
Hebd 17 : Feria VISabbato – Hebd 18 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria V
• Tempus "per annum" - Anno secundo:
Hebd 17 : Feria VISabbato – Hebd 18 : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria V
vel lectiones de memoria:
Léctio libri Ezechiélis prophétæ 3, 16-21 FRA  CMT
In diebus illis:
Factum est verbum Domini ad me dicens: « Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.
Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiæ eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram.
Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti ».
Psalmus responsorius 117(116), 1, 2
R/ Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium.
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
 
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in æternum.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me, Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 9, 35 -10, 1 FRA 
In illo tempore:
Circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et prædicans Evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Tunc dicit discipulis suis: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ».
Et convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Ad Offertorium