Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 3 decembris
S. Francisci Xavier, presbyteri
Memoria
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Lectiones de feria currente:
Tempus Adventus:
Hebd I : Feria IIFeria IIIFeria IVFeria VFeria VISabbato
Vel lectiones de memoria:
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 9, 16-19.22-23 FRA  CMT
Fratres:
Si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Væ enim mihi est, si non evangelizavero! Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quæ est ergo merces mea? Ut Evangelium prædicans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. Omnia autem facio propter Evangelium, ut comparticeps eius efficiar.
Psalmus responsorius 117(116), 1, 2 CMT
R/ Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium.
Laudate Dominum, omnes gentes;
collaudate eum, omnes populi.
 
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius,
et veritas Domini manet in æternum.
Allelúia
Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus; ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sæculi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 16, 15-20 FRA 
In illo tempore:
[Apparens Iesus Unedcim] dixit eis: « Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Signa autem eos, qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit, super ægrotos manus imponent, et bene habebunt ».
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in cælum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
Ad Offertorium