01 Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et
consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: « Super Saul
et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas ».
02 Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos — porro Gabaonitæ
non sunt de filiis Israel, sed reliquiæ Amorræorum; filii quippe
Israel iuraverant eis, sed voluit Saul percutere eos zelo suo pro
filiis Israel et Iudæ —;
03 dixit ergo David ad Gabaonitas: « Quid faciam vobis? Et
quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini? ».
04 Dixeruntque ei Gabaonitæ: « Non est nobis super argento
et auro quæstio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet
interficere hominem de Israel ». Ad quos ait: « Quod ergo
dixeritis, faciam vobis ».
05 Qui dixerunt regi: « De filiis viri, qui attrivit nos et
cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus esset in
cunctis finibus Israel,
06 dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis
Domino in Gabaon in monte Domini ». Et ait rex: « Ego
dabo ».
07 Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter
iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium
Saul.
08 Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aia, quos peperit
Saul, Armoni et Meribbaal, et quinque filios Merob filiæ Saul, quos
genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
09 et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in
monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus
messis primis, incipiente messione hordei.
10 Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super
petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo, et
non dimisit aves cæli considere super eos per diem neque bestias
campi per noctem.
11 Et nuntiata sunt David, quæ fecerat Respha filia Aia concubina
Saul.
12 Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius
a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in
qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe,
13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius; et
colligentes ossa eorum, qui suspensi fuerant,
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in
terra Beniamin in Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque
omnia, quæ præceperat rex; et repropitiatus est Deus terræ post hæc.
15 Factum est autem rursum prœlium Philisthinorum adversum
Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra
Philisthim, et fatigatus est David.
16 Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha — ferrum hastæ trecentos
siclos appendebat — et accinctus erat ense novo, nisus est percutere
David;
17 præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ et percussum
Philisthæum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes:
« Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam
Israel ».
18 Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthæos; tunc
percussit Sobbochai de Husa Saph de stirpe Rapha.
19 Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthæos, in quo
percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthæum, cuius
hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium.
20 Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos
in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et
is quoque erat de origine Rapha,
21 exprobravit Israel; percussit autem eum Ionathan filius Samma
fratris David.
22 Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per
manum David et servorum eius.
01 Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die,
qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu
Saul,
02 et ait: « Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
03 Deus meus, rupes mea, in quam confugiam, scutum meum et cornu
salutis meæ! Munimentum meum et refugium meum. Salvator meus, de
violentia liberabis me.
04 Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero.
05 Quia circumdederunt me fluctus mortis, torrentes Belial
terruerunt me;
06 præoccupaverunt me laquei mortis.
07 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi;
et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures
eius.
08 Commota est et contremuit terra; fundamenta cælorum concussa
sunt et conquassata, quoniam iratus est.
09 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabat;
carbones incensi sunt ab eo.
10 Et inclinavit cælos et descendit, et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherub et volavit et devolavit super pennas
venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas
aquas, nubes densissimas.
13 Præ fulgore in conspectu eius incensi sunt carbones ignis.
14 Intonuit de cælo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos, fulguravit fulmina et
conturbavit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta
orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
17 Misit de excelso et assumpsit me, traxit me de aquis multis;
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo, ab his, qui oderant
me, qui robustiores me erant.
19 Prævenerunt me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus
firmamentum meum;
20 et eduxit me in latitudinem, liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum
munditiam manuum mearum reddit mihi,
22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo, et a præceptis eius
non recessi;
24 et fui immaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum
munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris;
27 cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.
28 Et populum pauperem salvum facies et oculos superborum
humiliabis,
29 quia tu lucerna mea, Domine, et Deus meus illuminat tenebras
meas.
30 In te enim aggrediar hostium turmas, in Deo meo transiliam
murum.
31 Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum;
scutum est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis est Deus præter Dominum? Et quæ rupes præter Deum
nostrum?
33 Deus, qui accinxit me fortitudine et complanavit perfectam
viam meam,
34 coæquans pedes meos cervis et super excelsa statuens me;
35 docens manus meas ad prœlium, et tendunt arcum æreum brachia
mea.
36 Dedisti mihi clipeum salutis tuæ, et exauditio tua
magnificavit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmati tali
mei.
38 Persequebar inimicos meos et conterebam et non convertebar,
donec consumerem eos.
39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent: ceciderunt sub
pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad prœlium, incurvasti insurgentes
in me subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi
eos.
42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret, ad Dominum, et non
exaudivit eos.
43 Contrivi eos ut pulverem terræ, quasi lutum platearum comminui
eos.
44 Salvasti me a contradictionibus populi mei, constituisti me in
caput gentium. Populus, quem ignorabam, servit mihi,
45 filii alieni blandiuntur mihi, auditu auris obœdiunt mihi.
46 Filii alieni defluunt et contremiscunt ex arcibus suis.
47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea, et exaltetur Deus,
petra salutis meæ.
48 Deus, qui das vindictas mihi et deicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis et ab insurgentibus in me
elevas me; a viro iniquo liberas me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo
cantabo:
51 Magnificat salutes regis sui et facit misericordiam christo
suo David et semini eius in sempiternum ».
01 Hæc autem sunt verba David novissima: « Dixit David
filius Isai, dixit vir constitutus in alto, christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
02 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super
linguam meam.
03 Locutus est Deus Israel, mihi dixit Petra Israel: “Dominator
hominum iustus, dominator in timore Dei
04 est sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus; de
splendore post pluviam herba oritur de terra”.
05 Nonne sic est domus mea cum Deo? Quia pactum æternum statuit
mihi, dispositum in omnibus atque munitum. Cunctam enim salutem meam
et omne desiderabile nonne faciet germinare?
06 Prævaricatores autem quasi spinæ abiectæ universi, quæ non
tolluntur manibus;
07 et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno
lanceato, igneque succensæ comburentur ».
08 Hæc nomina fortium David: Iesbaal Hachamonites, princeps inter
tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit
impetu uno.
09 Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui
erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt
illuc in prœlium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit
Philisthæos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio;
fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est
tantum ad spolia detrahenda.
11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt
Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque
fugisset populus a facie Philisthim,
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque
Philisthæos, et fecit Dominus salutem magnam.
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad
David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita
in valle Raphaim.
14 Et David erat tunc in præsidio; porro statio Philisthinorum
tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit igitur David et ait: « O si quis mihi daret
potum aquæ de cisterna, quæ est in Bethlehem iuxta portam! ».
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt
aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat iuxta portam, et attulerunt ad
David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
17 dicens: « Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num
sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo,
bibam? ». Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviæ princeps erat de
triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos
interfecit. Nominatus in triginta
19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque
ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadæ vir fortissimus magnorum operum de
Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit
et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum Ægyptium, virum proceræ staturæ
habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo,
vi extorsit hastam de manu Ægyptii et interfecit eum hasta sua.
22 Hæc fecit Banaias filius Ioiadæ, et ipse nominatus inter
triginta fortissimos.
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres
non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de
Bethlehem,
25 Samma de Harod, Elica de Harod,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa
filiorum Beniamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitæ, Eliam filius Achitophel
Gilonites,
35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviæ,
38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 Urias Hetthæus. Omnes triginta septem.
01 Et addidit furor Domini irasci contra Israel; commovit que
David contra eos dicens: « Vade, numera Israel et Iudam ».
02 Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant
cum eo: « Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et
numerate populum, ut sciam numerum eius ».
03 Dixitque Ioab regi: « Adaugeat Dominus Deus tuus ad
populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis!
Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi? ».
04 Prævaluit autem sermo regis contra Ioab et principes
exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis,
ut numerarent populum Israel.
05 Cumque pertransissent Iordanem, inceperunt ab Aroer et ab
urbe, quæ est in media valle, transeuntes ad Gaditas et ad Iazer.
06 Et pervenerunt in Galaad et in terram Hetthæorum in Cades et
venerunt in Dan. Et a Dan converterunt se ad Sidonem
07 et pervenerunt ad arcem Tyri et omnes urbes Hevæi et Chananæi
exieruntque ad Nageb Iudæ in Bersabee.
08 Et, lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et
viginti dies in Ierusalem.
09 Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa
sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent
gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum.
10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus,
et dixit David ad Dominum: « Peccavi valde in hoc facto; nunc
vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte
egi nimis ».
11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad
propheten, videntem David, dicens:
12 « Vade et loquere ad David: Hæc dicit Dominus: Trium tibi
datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi ».
13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: « Aut
tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus
fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus
diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem
respondeam ei, qui me misit, sermonem ».
14 Dixit autem David ad Gad: « Artor nimis; sed melius est,
ut incidamus in manu Domini — multæ enim misericordiæ eius sunt —
quam in manu hominum! ».
15 Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis
tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad
tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee
septuaginta milia virorum.
16 Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut
disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo
percutienti populum: « Sufficit; nunc contine manum
tuam! ». Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusæi.
17 Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum cædentem
populum: « Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves
sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra
domum patris mei ».
18 Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei:
« Ascende, constitue Domino altare in area Areuna
Iebusæi ».
19 Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem præceperat ei
Dominus.
20 Conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius
transire ad se
21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait:
« Quid causæ est, ut veniat dominus meus rex ad servum
suum? ». Cui David ait: « Ut emam a te aream et ædificem
altare Domino, et cesset interfectio, quæ grassatur in populo ».
22 Et ait Areuna ad David: « Accipiat et offerat dominus
meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et
iuga boum in usum lignorum.
23 Omnia dat Areuna, o rex, regi ». Dixitque Areuna ad
regem: « Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum! ».
24 Cui respondens rex ait: « Nequaquam; sed emam pretio a te
et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita ». Emit ergo
David aream et boves argenti siclis quinquaginta.
25 Et ædificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et
pacifica. Et repropitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga
ab Israel.