Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Genesis 14 (Nova Vulgata)
01 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium
02 inirent bellum contra Bara regem Sodomæ et contra Bersa regem Gomorræ et contra Sennaab regem Adamæ et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belæ; ipsa est Segor.
03 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quæ nunc est mare Salis.
04 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.
05 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim
06 et Chorræos in montibus Seir usque ad Elpharan, quæ est in deserto.
07 Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorræum, qui habitabat in Asasonthamar.
08 Et egressi sunt rex Sodomæ et rex Gomorræ rexque Adamæ et rex Seboim necnon et rex Belæ, quæ est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim,
09 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque.
10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomæ et Gomorræ terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomæ et Gomorræ et universa, quæ ad cibum pertinent, et abierunt;
12 ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.
13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorræi fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;
15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci;
16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
17 Egressus est autem rex Sodomæ in occursum eius, postquam reversus est a cæde Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quæ est vallis Regis.
18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum — erat enim sacerdos Dei altissimi —
19 benedixit ei et ait: « Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit cælum et terram
20 et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas ». Et dedit ei decimas ex omnibus.
21 Dixit autem rex Sodomæ ad Abram: « Da mihi animas; substantiam tolle tibi ».
22 Qui respondit ei: « Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem cæli et terræ,
23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligæ non accipiam ex omnibus, quæ tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram";
24 exceptis his, quæ comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas ».
 
Genesis 15 (Nova Vulgata)
01 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: « Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis ».
02 Dixitque Abram: « Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meæ erit Damascenus Eliezer ».
03 Addiditque Abram: « En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit ».
04 Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: « Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem ».
05 Eduxitque eum foras et ait illi: « Suspice cælum et numera stellas, si potes ». Et dixit ei: « Sic erit semen tuum ».
06 Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
07 Dixitque ad eum: « Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldæorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam ».
08 Et ille ait: « Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? ».
09 Respondens Dominus: « Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam ».
10 Qui tollens universa hæc divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.
13 Dictumque est ad eum: « Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
14 Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post hæc egredientur cum magna substantia.
15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
16 Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completæ sunt iniquitates Amorræorum usque ad præsens tempus ».
17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
18 In illo die pepigit Dominus cum Abram fœdus dicens: « Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad magnum fluvium Euphraten,
19 Cinæos et Cenezæos, Cedmonæos
20 et Hetthæos et Pherezæos, Raphaim quoque
21 et Amorræos et Chananæos et Gergesæos et Iebusæos ».
 
Genesis 16 (Nova Vulgata)
01 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,
02 dixit marito suo: “Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios”. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
03 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
04 Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.
05 Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”.
06 Cui respondens Abram: “Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet”. Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
07 Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,
08 dixit: “ Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ”. Quae respondit: “ A facie Sarai dominae meae ego fugio ”.
09 Dixitque ei angelus Domini: “ Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ”.
10 Et dixit ei angelus Domini: “ Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ”.
11 Et dixit ei angelus Domini: “ Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
12 Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ”.
13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “ Tu Deus, qui vidisti me ”. Dixit enim: “ Profecto hic vidi posteriora videntis me ”.
14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.
 
Genesis 17 (Nova Vulgata)
01 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: « Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
02 Ponamque fœdus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis ».
03 Cecidit Abram pronus in faciem.
04 Dixitque ei Deus: « Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
05 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
06 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
07 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis fœdere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
08 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam; eroque Deus eorum ».
09 Dixit iterum Deus ad Abraham: « Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
14 Masculus, cuius præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit ».
15 Dixit quoque Deus ad Abraham: « Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.
16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea ».
17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: « Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet? ».
18 Dixitque ad Deum: « Utinam Ismael vivat coram te ».
19 Et ait Deus: « Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum et semini eius post eum.
20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero ».
22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suæ; et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.
24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne præputii sui;
25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.
 
Genesis 18 (Nova Vulgata)
01 Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
02 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
03 et dixit: “Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;
04 afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.
05 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum”. Qui dixerunt: “Fac ut locutus es”.
06 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: “Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes”.
07 Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum.
08 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.
09 Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce in tabernaculo est”.
10 Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
12 Quae risit occulte dicens: “Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”.
13 Dixit autem Dominus ad Abraham: “Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"”.
14 Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ”.
15 Negavit Sara dicens: “Non risi”, timore perterrita. Ille autem dixit: “Non; sed risisti”.
16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
17 Dixitque Dominus: “Num celare potero Abraham, quae gesturus sum,
18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
19 Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum”.
20 Dixit itaque Dominus: “Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
21 Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam”.
22 Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
23 Et appropinquans ait: “Numquid vere perdes iustum cum impio?
24 Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
25 Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?”.
26 Dixitque Dominus: “Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos”.
27 Respondensque Abraham ait: “Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
28 Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?”. Et ait: “Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque”.
29 Rursumque locutus est ad eum: “Si forte inventi fuerint ibi quadraginta?”. Ait: “Non percutiam propter quadraginta”.
30 “Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?”. Respondit: “Non faciam, si invenero ibi triginta”.
31 “Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti? ”. Dixit: “Non interficiam propter viginti”.
32 “Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”.
33 Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum.
 
Genesis 19 (Nova Vulgata)
01 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram
02 et dixit: « Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram ». Qui dixerunt: « Minime, sed in platea pernoctabimus ».
03 Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
04 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomæ, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
05 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: « Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos ».
06 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait:
07 « Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
08 Ecce, habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei ».
09 At illi dixerunt: « Recede illuc ». Et rursus: « Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus ». Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores.
10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium;
11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
12 Dixerunt autem viri ad Lot: « Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc:
13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam ».
14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: « Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem ». Et visus est eis quasi ludens loqui.
15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: « Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis ».
16 Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
17 Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: « Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas ».
18 Dixitque Lot ad eos: « Non, quæso, Domine.
19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar.
20 Ecce, civitas hæc iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea — numquid non modica est? — et vivet anima mea ».
21 Dixitque ad eum: « Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es.
22 Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc ». Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de cælo
25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terræ virentia.
26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino,
28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat.
30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duæ quoque filiæ eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duæ filiæ eius.
31 Dixitque maior ad minorem: « Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universæ terræ.
32 Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen ».
33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
34 Altera quoque die dixit maior ad minorem: « Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro ».
35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit.
36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.
37 Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.
38 Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
suivant