Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Genesis 20 (Nova Vulgata)
01 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris.
02 Dixitque de Sara uxore sua: « Soror mea est ». Misit ergo Abimelech rex Geraræ et tulit eam.
03 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: « En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum ».
04 Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: « Domine, num gentem etiam iustam interficies?
05 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc ».
06 Dixitque ad eum Deus per somnium: « Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam.
07 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quæ tua sunt ».
08 Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum; timueruntque viri valde.
09 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: « Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quæ non debuisti facere, fecisti mihi ».
10 Rursusque ait: « Quid vidisti, ut hoc faceres? ».
11 Respondit Abraham: « Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.
13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim ».
14 Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam
15 et ait: « Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita ».
16 Saræ autem dixit: « Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis ».
17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt;
18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.
 
Genesis 21 (Nova Vulgata)
01 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Saræ, quæ locutus est;
02 concepitque et peperit Abrahæ filium in senectute eius tempore, quo prædixerat ei Deus.
03 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
04 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus.
05 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
06 Dixitque Sara: « Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?.
07 Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni? ».
08 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
09 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 « Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillæ cum filio meo Isaac ».
11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12 Cui dixit Deus: « Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quæ dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est ».
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquæ imposuit scapulæ eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quæ cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: « Non videbo morientem puerum ». Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de cælo dicens: « Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum ».
19 Aperuitque Deus oculos eius; quæ videns puteum aquæ abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20 Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: « Deus tecum est in universis, quæ agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meæ; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terræ, in qua versatus es advena ».
24 Dixitque Abraham: « Ego iurabo ».
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquæ, quem vi abstulerant servi eius.
26 Responditque Abimelech: « Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie ».
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo fœdus.
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: « Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum? ».
30 At ille: « Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum ».
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
32 Et inierunt fœdus in Bersabee.
33 Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiæ eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei æterni.
34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
 
Genesis 22 (Nova Vulgata)
01 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: « Abraham ». Ille respondit: « Adsum ».
02 Ait: « Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi ».
03 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem præceperat ei Deus.
04 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul
05 dixitque ad pueros suos: « Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos ».
06 Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,
07 dixit Isaac Abrahæ patri suo: « Pater mi ». Ille respondit: « Quid vis, fili? ». « Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti? ».
08 Dixit Abraham: « Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi ». Pergebant ambo pariter;
09 et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
10 extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit: « Abraham, Abraham ». Qui respondit: « Adsum ».
12 Dixitque: « Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ».
13 Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres hærentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
14 Appellavitque nomen loci illius: « Dominus videt ». Unde usque hodie dicitur: « In monte Dominus videtur ».
15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo et dixit:
16 « Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut arenam, quæ est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obœdisti voci meæ ».
19 Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee.
20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
21 Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram
22 et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph
23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahæ.
24 Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.
 
Genesis 23 (Nova Vulgata)
01 Vixit autem Sara centum viginti septem annis
02 et mortua est in Cariatharbe, quæ est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.
03 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens:
04 « Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum ».
05 Responderunt filii Heth dicentes:
06 « Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum ».
07 Surrexit Abraham et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth,
08 dixitque ad eos: « Si placet animæ vestræ, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
09 ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri ».
10 Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthæus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
11 « Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum ».
12 Adoravit Abraham coram populo terræ
13 et locutus est ad Ephron, audiente populo terræ: « Quæso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo ».
14 Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:
15 « Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum ».
16 Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
17 Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.
19 Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre — hæc est Hebron — in terra Chanaan.
20 Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahæ in possessionem sepulcri a filiis Heth.
 
Genesis 24 (Nova Vulgata)
01 Erat autem Abraham senex dierumque multorum; et Dominus in cunctis benedixerat ei.
02 Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus, quæ habebat: « Pone manum tuam subter femur meum,
03 ut adiurem te per Dominum, Deum cæli et Deum terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito;
04 sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac ».
05 Respondit servus: « Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es? ».
06 Dixit Abraham: « Cave, ne quando reducas illuc filium meum.
07 Dominus, Deus cæli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo.
08 Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc ».
09 Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re.
10 Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor.
11 Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquæ vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
12 « Domine, Deus domini mei Abraham, occurre obsecro mihi hodie et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
13 Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
14 Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam præparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo ».
15 Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchæ uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in scapula:
16 puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur.
17 Occurritque ei servus et ait: « Pauxillum mihi ad sorbendum præbe aquæ de hydria tua ».
18 Quæ respondit: « Bibe, domine mi ». Celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum.
19 Cumque ille bibisset, adiecit: « Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant ».
20 Effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum, ut hauriret aquam; et haustam omnibus camelis dedit.
21 Ille autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non.
22 Postquam ergo biberunt cameli, protulit vir anulum aureum pondo dimidii sicli pro naribus et duas armillas pro manibus eius pondo siclorum decem;
23 dixitque: « Cuius es filia? lndica mihi. Est in domo patris tui locus nobis ad pernoctandum? ».
24 Quæ respondit: « Filia Bathuelis sum filii Melchæ, quem peperit Nachor ».
25 Et addidit dicens: « Palearum quoque et pabuli plurimum est apud nos et locus ad pernoctandum ».
26 Inclinavit se homo et adoravit Dominum
27 dicens: « Benedictus Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei ».
28 Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suæ omnia, quæ evenerant.
29 Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
30 Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suæ et audisset cuncta verba referentis: « Hæc locutus est mihi homo », venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquæ;
31 dixitque ad eum: « Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Præparavi domum et locum camelis ».
32 Et introduxit eum in hospitium ac destravit camelos; deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et virorum, qui venerant cum eo.
33 Et apposuit in conspectu eius panem. Qui ait: « Non comedam, donec loquar sermones meos ». Respondit: « Loquere ».
34 At ille: « Servus, inquit, Abraham sum;
35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est; et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
36 Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua; deditque illi omnia, quæ habuerat.
37 Et adiuravit me dominus meus dicens: "Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, in quorum terra habito;
38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo".
39 Ego vero respondi domino meo: Quid, si noluerit venire mecum mulier?
40 "Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam; accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei.
41 Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi; tunc innocens eris a maledictione mea".
42 Veni ergo hodie ad fontem et dixi: Domine, Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
43 ecce sto iuxta fontem aquæ; et virgo, quæ egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquæ ad bibendum ex hydria tua";
44 et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis hauriam", ipsa est mulier, quam præparavit Dominus filio domini mei.
45 Dum hæc tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula; descenditque ad fontem et hausit aquam. Et aio ad eam: Da mihi paululum bibere.
46 Quæ festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam". Bibi, et adaquavit camelos.
47 Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quæ respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius.
48 Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius.
49 Quam ob rem, si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad sinistram ».
50 Responderunt Laban et Bathuel: « A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum.
51 En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus ».
52 Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
53 Prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus, dedit ea Rebeccæ; res pretiosas dedit fratri eius et matri.
54 Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: « Dimittite me, ut vadam ad dominum meum ».
55 Responderuntque frater eius et mater: « Maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur ».
56 « Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam; dimittite me, ut pergam ad dominum meum ».
57 Dixerunt: « Vocemus puellam et quæramus ipsius voluntatem ».
58 Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: « Vis ire cum homine isto? ». Quæ ait: « Vadam ».
59 Dimiserunt ergo Rebeccam sororem eorum et nutricem illius servumque Abraham et comites eius,
60 imprecantes prospera sorori suæ atque dicentes: « Soror nostra es, crescas in mille milia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum! ».
61 Igitur surrexit Rebecca et puellæ illius et, ascensis camelis, secutæ sunt virum; sumpsitque servus Rebeccam et abiit.
62 Isaac autem venerat a regione putei Lahairoi et habitabat in terra Nageb.
63 Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes.
64 Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo
65 et ait ad puerum: « Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis? ». Dixitque ei: « Ipse est dominus meus ». At illa tollens cito velum operuit se.
66 Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac;
67 qui introduxit eam in tabernaculum Saræ matris suæ et accepit Rebeccam uxorem; et dilexit eam et consolatus est a morte matris suæ.
suivant