Ressources Catholiques Bible
 
Liber Genesis
[PLAN]
 01   02   03   04   05   06   07   08   09   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50 
 
Genesis 1 (Nova Vulgata)
01 In principio creavit Deus cælum et terram.
02 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas.
03 Dixitque Deus: « Fiat lux ». Et facta est lux.
04 Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
05 Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
06 Dixit quoque Deus: « Fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis ».
07 Et fecit Deus firmamentum divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
08 Vocavitque Deus firmamentum Cælum. Et factum est vespere et mane, dies secundus.
09 Dixit vero Deus: « Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum, et appareat arida ». Factumque est ita.
10 Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
11 Et ait Deus: « Germinet terra herbam virentem et herbam facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram ». Et factum est ita.
12 Et protulit terra herbam virentem et herbam afferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, qui habet in semetipso sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
14 Dixit autem Deus: « Fiant luminaria in firmamento cæli, ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos,
15 ut luceant in firmamento cæli et illuminent terram. Et factum est ita.
16 Fecitque Deus duo magna luminaria: luminare maius, ut præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti, et stellas.
17 Et posuit eas Deus in firmamento cæli, ut lucerent super terram
18 et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.
20 Dixit etiam Deus: « Pullulent aquæ reptile animæ viventis, et volatile volet super terram sub firmamento cæli ».
21 Creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem, quam pullulant aquæ secundum species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum;
22 benedixitque eis Deus dicens: « Crescite et multiplicamini et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram ».
23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.
24 Dixit quoque Deus: « Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas ». Factumque est ita.
25 Et fecit Deus bestias terræ iuxta species suas et iumenta secundum species suas et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.
26 Et ait Deus: « Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et præsint piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili, quod movetur in terra ».
27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et feminam creavit eos.
28 Benedixitque illis Deus et ait illis Deus: « Crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus, quæ moventur super terram ».
29 Dixitque Deus: « Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram et universa ligna, quæ habent in semetipsis fructum ligni portantem sementem, ut sint vobis in escam
30 et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis, quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens, omnem herbam virentem ad vescendum ». Et factum est ita.
31 Viditque Deus cuncta, quæ fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
 
Genesis 2 (Nova Vulgata)
01 Igitur perfecti sunt cæli et terra et omnis exercitus eorum.
02 Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat.
03 Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret.
04 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et cælum —
05 omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum,
06 sed fons ascendebat e terra irrigans universam superficiem terræ —
07 tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
08 Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat.
09 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitæ in medio paradisi lignumque scientiæ boni et mali.
10 Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quattuor capita.
11 Nomen uni Phison: ipse est, qui circuit omnem terram Hevila, ubi est aurum;
12 et aurum terræ illius optimum est; ibi invenitur bdellium et lapis onychinus.
13 Et nomen fluvio secundo Geon: ipse est, qui circuit omnem terram Æthiopiæ.
14 Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriæ. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates.
15 Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum;
16 præcepitque Dominus Deus homini dicens: « Ex omni ligno paradisi comede;
17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris ».
18 Dixit quoque Dominus Deus: « Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui ».
19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen eius.
20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia cæli et omnes bestias agri; Adæ vero non inveniebatur adiutor similis eius.
21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam. Cumque obdormisset, tulit unam de costis eius et replevit carnem pro ea;
22 et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam: « Hæc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea! Hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est hæc ».
24 Quam ob rem relinquet vir patrem suum et matrem et adhærebit uxori suæ; et erunt in carnem unam.
25 Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
 
Genesis 3 (Nova Vulgata)
01 Et serpens erat callidior cunctis animantibus agri, quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: « Verene præcepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? ».
02 Cui respondit mulier: « De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur;
03 de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur ».
04 Dixit autem serpens ad mulierem: « Nequaquam morte moriemini!
05 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus scientes bonum et malum ».
06 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.
07 Et aperti sunt oculi amborum. Cumque cognovissent esse se nudos, consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata.
08 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
09 Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei: « Ubi es? ».
10 Qui ait: « Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me ».
11 Cui dixit: « Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præceperam, ne comederes, comedisti? ».
12 Dixitque Adam: « Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi ».
13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem: « Quid hoc fecisti? ». Quæ respondit: « Serpens decepit me, et comedi ».
14 Et ait Dominus Deus ad serpentem: « Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitæ tuæ.
15 Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius ».
16 Mulieri dixit: « Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui ».
17 Adæ vero dixit: « Quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terræ;
19 in sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris ».
20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
22 Et ait Dominus Deus: « Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum! ».
23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ.
 
Genesis 4 (Nova Vulgata)
01 Adam vero cognovit Evam uxorem suam, quæ concepit et peperit Cain dicens: « Acquisivi virum per Dominum ».
02 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
03 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
04 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
05 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
06 Dixitque Dominus ad eum: « Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
07 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius ».
08 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: « Egrediamur foras ». Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
09 Et ait Dominus ad Cain: « Ubi est Abel frater tuus? ». Qui respondit: « Nescio. Num custos fratris mei sum ego? ».
10 Dixitque ad eum: « Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.
11 Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!
12 Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram ».
13 Dixitque Cain ad Dominum: « Maior est pœna mea quam ut portem eam.
14 Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me ».
15 Dixitque ei Dominus: « Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur! ». Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
16 Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit et peperit Henoch. Et ædificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.
18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
19 Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.
20 Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.
21 Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.
22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.
23 Dixitque Lamech uxoribus suis: « Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum: occidi virum pro vulnere meo et adulescentulum pro livore meo;
24 septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies ».
25 Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: « Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain ».
26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc cœperunt invocare nomen Domini.
 
Genesis 5 (Nova Vulgata)
01 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.
02 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
03 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
04 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
05 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
06 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
07 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
08 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
09 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalæ nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: « Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus ».
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
 
Genesis 6 (Nova Vulgata)
01 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram et filias procreassent,
02 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
03 Dixitque Deus: « Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum ».
04 Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque eis genuerunt: isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
05 Videns autem Dominus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis eorum non intenta esset nisi ad malum omni tempore,
06 pænituit Dominum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus:
07 « Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres cæli; pænitet enim me fecisse eos ».
08 Noe vero invenit gratiam coram Domino.
09 Hæ sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit.
10 Et genuit tres filios: Sem, Cham et Iapheth.
11 Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam — omnis quippe caro corruperat viam suam super terram —
13 dixit ad Noe: « Finis universæ carnis venit coram me; repleta est enim terra iniquitate a facie eorum, et ecce ego disperdam eos de terra.
14 Fac tibi arcam de lignis cupressinis; mansiunculas in arca facies et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus.
15 Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
16 Fenestram in arca facies et cubito consummabis summitatem eius. Ostium autem arcæ pones ex latere; tabulatum inferius, medium et superius facies in ea.
17 Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa, quæ in terra sunt, consumentur.
18 Ponamque fœdus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini.
20 De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur ad te, ut possint vivere.
21 Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum ».
22 Fecit ergo Noe omnia, quæ præceperat illi Deus; sic fecit.
suivant