Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Genesis 25 (Nova Vulgata)
01 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
02 quæ peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
03 Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
04 At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturæ.
05 Deditque Abraham cuncta, quæ possederat, Isaac;
06 filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
07 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ centum septuaginta quinque anni.
08 Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectæque ætatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
09 Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hetthæi e regione Mambre,
10 quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
12 Hæ sunt generationes Ismael filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia famula Saræ.
13 Et hæc nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
14 Masma quoque et Duma et Massa,
15 Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
16 Isti sunt filii Ismaelis, et hæc nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
17 Et facti sunt anni vitæ Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
18 Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
19 Hæ sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
20 qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramæi de Paddanaram, sororem Laban Aramæi.
21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccæ.
22 Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quæ ait: « Si sic est, cur mihi? ». Perrexitque, ut consuleret Dominum.
23 Qui respondens ait: « Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori ».
24 Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
25 Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
26 Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
29 Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
30 ait: « Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum ». Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
31 Cui dixit Iacob: « Vende mihi prius primogenita tua ».
32 Ille respondit: « En morior; quid mihi proderunt primogenita? ».
33 Ait Iacob: « Iura ergo mihi ». Iuravit et vendidit primogenita.
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.
 
Genesis 26 (Nova Vulgata)
01 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara.
02 Apparuitque ei Dominus et ait: « Ne descendas in Ægyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi,
03 et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,
04 et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,
05 eo quod obœdierit Abraham voci meæ et custodierit præcepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit ».
06 Mansit itaque Isaac in Geraris.
07 Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: « Soror mea est ». Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
08 Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
09 Et, accersito eo, ait: « Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse? ». Respondit: « Timui, ne morerer propter eam ».
10 Dixitque Abimelech: « Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum ». Præcepitque omni populo dicens:
11 « Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur ».
12 Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus.
13 Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
14 habuitque possessionem ovium et armentorum et familiæ plurimum. Ob hæc invidentes ei Philisthim
15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,
16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: « Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde ».
17 Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Geraræ habitavitque ibi.
18 Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat.
19 Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquæ vivæ.
20 Sed et ibi iurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac dicentium: « Nostra est aqua! ». Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo.
21 Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias).
22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: « Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra ».
23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: « Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham ».
25 Itaque ædificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.
26 Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum,
27 et locutus est eis Isaac: « Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis? ».
28 Qui responderunt: « Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum fœdus,
29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini ».
30 Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
31 Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace.
32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: « Invenimus aquam ».
33 Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in præsentem diem.
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthæi et Basemath filiam Elon Hetthæi.
35 Quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.
 
Genesis 27 (Nova Vulgata)
01 Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: « Fili mi ». Qui respondit: « Adsum ».
02 Cui pater: « Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meæ;
03 sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
04 fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar ».
05 Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam.
06 Rebecca autem dixit filio suo Iacob: « Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
07 "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar".
08 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod præcipio tibi.
09 Pergens ad gregem affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
10 Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur ».
11 Cui ille respondit: « Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis.
12 Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione”.
13 Ad quem mater: « In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quæ dixi ».
14 Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.
15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum
16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus et colli nuda protexit;
17 dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.
18 Qui ingressus ad patrem suum dixit: « Pater mi ». At ille respondit: « Audio. Quis es tu, fili mi? ».
19 Dixitque Iacob ad patrem suum: « Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut præcepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua ».
20 Rursum Isaac ad filium suum: « Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? ». Qui respondit: « Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi ».
21 Dixitque Isaac ad Iacob: « Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non ».
22 Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: « Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau ».
23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi.
24 Ait: « Tu es filius meus Esau? ». Respondit: « Ego sum ».
25 At ille: « Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea ». Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
26 dixit ad eum Isaac pater eius: « Accede ad me et da mihi osculum, fili mi ».
27 Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: « Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
28 Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ et abundantiam frumenti et vini.
29 Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus! ».
30 Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius
31 coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: « Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua ».
32 Dixitque illi Isaac pater eius: « Quis enim es tu? ». Qui respondit: « Ego sum filius tuus primogenitus Esau ».
33 Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: « Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ».
34 Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: « Benedic etiam mihi, pater mi! ».
35 Qui ait: « Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam ».
36 At ille subiunxit: « Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam ». Rursumque ait: « Numquid non reservasti mihi benedictionem? ».
37 Respondit Isaac: « Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam? ».
38 Dixitque Esau ad patrem suum: « Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas! ». Cumque eiulatu magno fleret,
39 motus Isaac dixit ad eum: « Ecce, procul a pinguedine terræ erit habitatio tua et procul a rore cæli desuper.
40 De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis ».
41 Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: « Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum ».
42 Nuntiata sunt Rebeccæ verba Esau filii eius maioris, quæ mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: « Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.
43 Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;
44 habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
45 et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quæ fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? ».
46 Dixit quoque Rebecca ad Isaac: « Tædet me vitæ meæ propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terræ, nolo vivere ».
 
Genesis 28 (Nova Vulgata)
01 Vocavit itaque Isaac Iacob et benedixit eum præcepit que ei dicens: « Noli accipere coniugem de filiabus Chanaan;
02 surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuæ et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
03 Deus autem omnipotens benedicat tibi et crescere te faciat atque multiplicet, ut sis in multitudinem populorum;
04 et det tibi benedictiones Abraham tibi et semini tuo tecum, ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est Deus avo tuo ».
05 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramæi fratrem Rebeccæ matris Iacob et Esau.
06 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob et misisset eum in Paddanaram, ut inde uxorem duceret, et quod post benedictionem præcepisset ei dicens: « Non accipies uxorem de filiabus Chanaan »,
07 quodque obœdiens Iacob parentibus suis isset in Paddanaram;
08 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus,
09 ivit ad Ismaelem et duxit uxorem, absque iis, quas habebat, Mahalath filiam Ismael filii Abraham sororem Nabaioth.
10 Igitur egressus Iacob de Bersabee pergebat Charran.
11 Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco.
12 Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens cælum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam
13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi: « Ego sum Dominus, Deus Abraham patris tui et Deus Isaac. Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ; dilataberis ad occidentem et orientem et septentrionem et meridiem; et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.
15 Et ecce, ego tecum sum et custodiam te, quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc; nec dimittam te, nisi complevero quæ dixi tibi ».
16 Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: « Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam ».
17 Pavensque: « Quam terribilis est, inquit, locus iste! Non est hic aliud nisi domus Dei et porta cæli ».
18 Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
19 Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza.
20 Vovit Iacob etiam votum dicens: « Si fuerit Deus mecum et custodierit me in via hac, per quam ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum et vestimentum ad induendum,
21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum,
22 et lapis iste, quem erexi in titulum, erit domus Dei; cunctorumque, quæ dederis mihi, decimas offeram tibi ».
 
Genesis 29 (Nova Vulgata)
01 Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
02 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
03 Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
04 Dixitque ad pastores: « Fratres, unde estis? ». Qui responderunt: « De Charran ».
05 Quos interrogans: « Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor?  ». Dixerunt: « Novimus ».
06 « Sanusne est? », inquit. « Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ».
07 Dixitque: « Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ».
08 Qui responderunt: « Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ».
09 Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
10 Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
11 et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
12 et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccæ. At illa festinans nuntiavit patri suo.
13 Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quæ evenerant,
14 respondit: « Vere os meum es et caro mea! ». Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
15 dixit ei Laban: « Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ».
16 Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
17 sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
18 Quam diligens Iacob ait: « Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ».
19 Respondit Laban: « Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ».
20 Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
21 Dixitque ad Laban: « Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ».
22 Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
23 Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
24 Et dedit Laban ancillam filiæ Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
25 Et dixit ad socerum suum: « Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ».
26 Respondit Laban: « Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
27 Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ».
28 Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
29 cui servam Bilham tradidit.
30 Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
32 Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: « Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ».
33 Rursumque concepit et peperit filium et ait: « Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi »; vocavitque nomen illius Simeon.
34 Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: « Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios »; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
35 Quarto concepit et peperit filium et ait: « Modo confitebor Domino »; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.
suivant