Ressources Catholiques Bible

précédent
 
Genesis 30 (Nova Vulgata)
01 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: « Da mihi liberos, alioquin moriar ».
02 Cui iratus respondit Iacob: « Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris? ».
03 At illa: « Ecce, inquit, famula mea Bilha; ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa et ego filios ».
04 Deditque illi Bilham famulam suam in coniugium. Quæ,
05 ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium.
06 Dixitque Rachel: « Iudicavit mihi Deus et exaudivit vocem quoque meam dans mihi filium »; et idcirco appellavit nomen illius Dan.
07 Rursumque Bilha famula Rachel concepit et peperit Iacob alterum filium, et
08 ait Rachel: « Certamina Dei certavi cum sorore mea et invalui »; vocavitque eum Nephthali.
09 Sentiens Lia quod parere desisset, sumpsit Zelpham ancillam suam et tradidit eam Iacob in uxorem.
10 Quæ peperit Iacob filium.
11 Dixitque Lia: « Feliciter! »; et idcirco vocavit nomen eius Gad.
12 Peperit quoque Zelpha ancilla Liæ Iacob alterum filium.
13 Dixitque Lia: « Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres »; propterea appellavit eum Aser.
14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ, repperit in agro mandragoras, quas Liæ matri suæ detulit. Dixitque Rachel: « Da mihi partem de mandragoris filii tui ».
15 Illa respondit: « Parumne tibi videtur, quod præripueris maritum mihi, ut etiam mandragoras filii mei auferas? ». Ait Rachel: « Dormiat ergo tecum hac nocte pro mandragoris filii tui ».
16 Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: « Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei ». Dormivitque cum ea nocte illa.
17 Et exaudivit Deus Liam, concepitque et peperit Iacob filium quintum
18 et ait: « Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo »; appellavitque nomen illius Issachar.
19 Rursum Lia concepit et peperit Iacob sextum filium
20 et ait: « Donavit me Deus dono bono; hac vice honorabit me maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios »; et idcirco appellavit nomen eius Zabulon.
21 Post quem peperit filiam nomine Dinam.
22 Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius.
23 Quæ concepit et peperit filium dicens: « Abstulit Deus opprobrium meum »;
24 et vocavit nomen illius Ioseph dicens: « Addat mihi Dominus filium alterum!  ».
25 Nato autem Ioseph, dixit Iacob ad Laban: « Dimitte me, ut revertar in patriam et ad terram meam.
26 Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem, qua servivi tibi ».
27 Ait illi Laban: « Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te.
28 Constitue mercedem tuam, quam dem tibi ».
29 At ille respondit: « Tu nosti quomodo servierim tibi et quanti in manibus meis facti sint greges tui.
30 Modicum habuisti, antequam venirem ad te, et nunc multiplicatum est vehementer, benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Nunc autem quando providebo etiam domui meæ? ».
31 Dixitque Laban: « Quid tibi dabo? ». At ille ait: « Nihil mihi dabis; si feceris, quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua.
32 Gyrabo omnes greges tuos hodie; separa cuncta pecora varia et maculosa et, quodcumque furvum in ovibus et maculosum variumque in capris fuerit, erit merces mea.
33 Respondebitque mihi cras iustitia mea; quando veneris, ut inspicias mercedem meam, omnia, quæ non fuerint varia et maculosa in capris et furva in ovibus, furti me arguent ».
34 Dixit Laban: « Gratum habeo, quod petis! ».
35 Et separavit in die illo hircos striatos atque maculosos et omnes capras varias et maculosas, omne, in quo album erat, et omne furvum in ovibus, et tradidit in manu filiorum suorum.
36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban.
37 Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quæ spoliata fuerant, candor appareret.
38 Posuitque virgas, quas ex parte decorticaverat, in canalibus, ubi effundebatur aqua, ut, cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent.
39 Factumque est ut in ipso calore coitus greges intuerentur virgas et parerent striata et varia et maculosa.
40 Agnos autem segregavit Iacob et posuit gregem ex adverso striatorum et omnium furvorum in grege Laban et constituit sibi greges seorsum neque statuit eos cum grege Laban.
41 Quotiescumque igitur calefiebant pecora robusta, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos pecorum, ut in earum contemplatione conciperent.
42 Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob;
43 ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
 
Genesis 31 (Nova Vulgata)
01 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: « Tulit Iacob omnia, quæ fuerunt patris nostri, et de patris nostri facultate acquisivit has divitias »,
02 animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius.
03 Et dixit Dominus ad Iacob: « Revertere in terram patrum tuorum et ad cognationem tuam, eroque tecum ».
04 Misit Iacob et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
05 dixitque eis: « Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum,
06 et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
07 Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi.
08 Si quando dixit: "Variæ erunt mercedes tuæ", pariebant omnes oves varios fetus. Quando vero e contrario ait: "Striata quæque accipies pro mercede", omnes greges striata pepererunt.
09 Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi.
10 Postquam enim conceptus gregis tempus advenerat, levavi oculos meos et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, striatos et varios et respersos.
11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: "Iacob". Et ego respondi: Adsum.
12 Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quæ fecit tibi Laban.
13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ" ».
14 Responderunt ei Rachel et Lia: « Numquid habemus adhuc partem et hereditatem in domo patris nostri?
15 Nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit nos comeditque pretium nostrum?
16 Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quæ præcepit tibi Deus, fac ».
17 Surrexit itaque Iacob et imposuit liberos suos ac coniuges suas super camelos.
18 Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
19 Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui.
20 Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret.
21 Cumque fugisset cum omnibus, quæ possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad,
22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob.
23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem et comprehendit eum in monte Galaad.
24 Venit autem Deus ad Laban Aramæum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!".
25 Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
26 Et dixit ad Iacob: « Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
27 Cur clam fugisti et decepisti me, non indicans mihi, ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et citharis?
28 Non es passus, ut oscularer filios meos ac filias; stulte operatus es. Et nunc
29 valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”.
30 Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos? ».
31 Respondit Iacob: « Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me.
32 Apud quemcumque inveneris deos tuos, non vivat! Coram fratribus nostris scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer ». Ignorabat enim Iacob quod Rachel furata esset theraphim.
33 Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liæ et utriusque famulæ, non invenit. Egressus de tentorio Liæ, intravit tentorium Rachelis.
34 Illa autem absconderat theraphim in stramento cameli et sedit desuper. Scrutantique omne tentorium et nihil invenienti
35 ait: « Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi ». Quæsivit ergo et non invenit theraphim.
36 Tumensque Iacob cum iurgio ait: « Quam ob culpam meam et ob quod peccatum meum sic persecutus es me,
37 quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te.
38 Ecce, viginti annis fui tecum. Oves tuæ et capræ non abortiverunt, arietes gregis tui non comedi;
39 nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
40 Die æstu consumebar et nocte gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
41 Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
42 Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri ».
43 Respondit ei Laban: « Filiæ filiæ meæ et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quæ cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt?
44 Veni ergo, et ineamus fœdus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te ».
45 Tulit itaque Iacob lapidem et erexit illum in titulum;
46 dixitque fratribus suis: « Afferte lapides ». Qui congregantes fecerunt tumulum comederuntque ibi super eum.
47 Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguæ suæ).
48 Dixitque Laban: « Tumulus iste testis erit inter me et te hodie »; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis)
49 et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: « Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem.
50 Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te ».
51 Dixitque Laban ad Iacob: « En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te.
52 Testis erit tumulus iste et lapis quod ego non transibo tumulum hunc pergens ad te, neque tu transibis tumulum hunc et lapidem hunc ad malum.
53 Deus Abraham et Deus Nachor iudicent inter nos ». Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaac;
54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte.
 
Genesis 32 (Nova Vulgata)
01 Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et filias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum.
02 Iacob quoque abiit itinere, quo cœperat, fueruntque ei obviam angeli Dei.
03 Quos cum vidisset, ait: « Castra Dei sunt hæc »; et appellavit nomen loci illius Mahanaim (id est Castra).
04 Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom.
05 Præcepitque eis dicens: « Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit servus tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem.
06 Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo ».
07 Reversique sunt nuntii ad Iacob dicentes: « Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris ».
08 Timuit Iacob valde et perterritus divisit populum, qui secum erat, greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas
09 dicens: « Si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam, alia turma, quæ reliqua est, salvabitur ».
10 Dixitque Iacob: « Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti mihi: "Revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi",
11 minor sum cunctis miserationibus et cuncta veritate, quam explesti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior.
12 Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
13 Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest ».
14 Mansit ibi nocte illa et sumpsit de his, quæ habebat, munera Esau fratri suo:
15 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas et arietes viginti,
16 camelos fetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta et tauros decem, asinas viginti et pullos earum decem.
17 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: « Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem ».
18 Et præcepit priori dicens: « Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te: "Cuius es?" et "Quo vadis?" et "Cuius sunt ista, quæ sequeris?",
19 respondebis: Servi tui Iacob; munera misit domino meo Esau. Ipse quoque post nos venit ».
20 Similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis, qui sequebantur greges, dicens: « Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum,
21 et addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus, quæ præcedunt, et postea videbo faciem eius: forsitan propitiabitur mihi ».
22 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
23 Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc;
24 sumptis ergo traductisque illis et omnibus, quæ ad se pertinebant, per torrentem,
25 mansit solus. Et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
26 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
27 Dixitque: « Dimitte me, iam enim ascendit aurora ». Respondit: « Non dimittam te, nisi benedixeris mihi ».
28 Ait ad eum: « Quod nomen est tibi? ». Respondit: « Iacob ».
29 At ille: « Nequaquam, inquit, Iacob amplius appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam certasti cum Deo et cum hominibus et prævaluisti! ».
30 Interrogavit eum Iacob: « Dic mihi, quo appellaris nomine? ». Respondit: « Cur quæris nomen meum? ». Et benedixit ei in eodem loco.
31 Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: « Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ».
32 Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur.
33 Quam ob causam non comedunt filii Israel nervum, qui est in femore, usque in præsentem diem, eo quod tetigerit nervum femoris Iacob.
 
Genesis 33 (Nova Vulgata)
01 Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liæ et Rachel ambarumque famularum.
02 Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos.
03 Et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum.
04 Currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum; stringensque collum eius osculatus est eum, et fleverunt.
05 Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: « Qui sunt isti tibi? ». Respondit: « Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo ».
06 Et appropinquantes ancillæ et filii earum incurvati sunt.
07 Accessit quoque Lia cum liberis suis et, cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt.
08 « Quænam sunt, inquit, istæ turmæ, quas obvias habui? ». Respondit: « Ut invenirem gratiam coram domino meo ».
09 At ille: « Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi ».
10 Dixit Iacob: « Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti.
11 Suscipe, quæso, benedictionem, quæ allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia ». Et, cum compelleret illum, suscepit
12 et ait: « Gradiamur simul, eroque socius itineris tui ».
13 Dixit Iacob: « Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros et oves et boves fetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare vel una die, morientur cuncti greges.
14 Præcedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir ».
15 Respondit Esau: « Oro te, ut de populo, qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ”. « Non est, inquit, necesse; hoc uno indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu domini mei ».
16 Reversus est itaque illo die Esau itinere suo in Seir.
17 Et Iacob venit in Succoth, ubi, ædificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula).
18 Transivitque Iacob incolumis ad urbem Sichem, quæ est in terra Chanaan, cum veniret de Paddanaram; et habitavit iuxta oppidum.
19 Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis.
20 Et erexit ibi altare et vocavit illud: « Deus est Deus Israel ».
 
Genesis 34 (Nova Vulgata)
01 Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius.
02 Quam cum vidisset Sichem filius Hemmor Hevæi principis terræ illius, adamavit eam et rapuit; et dormivit cum illa, vi opprimens illam.
03 Et conglutinata est anima eius cum ea, et amavit puellam et locutus est ad cor eius.
04 Dixitque ad Hemmor patrem suum: « Accipe mihi puellam hanc coniugem ».
05 Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent.
06 Egresso autem Hemmor patre Sichem, ut loqueretur ad Iacob,
07 ecce filii Iacob veniebant de agro, auditoque, quod acciderat, contristati et irati sunt valde, eo quod fœdam rem esset operatus in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset.
08 Locutus est itaque Hemmor ad eos: « Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ; date eam illi uxorem,
09 et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite vobis.
10 Et habitate nobiscum; terra in potestate vestra est: manete, perambulate et possidete eam ».
11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: « Inveniam gratiam coram vobis et, quæcumque statueritis, dabo.
12 Augete mihi valde dotem et munera; libens tribuam, quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem ».
13 Responderunt filii Iacob Sichem et Hemmor patri eius in dolo ob stuprum sororis:
14 « Non possumus facere, quod petitis, dare sororem nostram homini incircumciso, opprobrium enim esset nobis.
15 In hoc tantum valebimus acquiescere vobis: si esse volueritis similes nostri, circumcidatur in vobis omne masculini sexus;
16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus ».
18 Placuit oblatio eorum Hemmor et Sichem filio eius,
19 nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
20 Ingressique portam urbis, Hemmor et Sichem filius eius locuti sunt ad viros civitatis suæ:
21 « Viri isti pacifici sunt erga nos; maneant in terra et perambulent eam, quæ spatiosa et lata est eis; filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
22 Tantum in hoc valebunt viri acquiescere nobis, ut maneant nobiscum et efficiamur unus populus, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes;
23 et pecora et substantia et armenta eorum nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus, et habitabunt nobiscum ».
24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus, qui egrediebantur e porta civitatis suæ.
25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinæ gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis,
26 Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
27 Filii Iacob irruerunt super occisos, et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
28 Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quæ in civitate et in agris erant, tulerunt.
29 Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quæ in domibus erant.
30 Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: « Turbastis me et odiosum fecistis me Chananæis et Pherezæis habitatoribus terræ huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea ».
31 Responderunt: « Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? ».
suivant