01 Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor nomini tuo,
quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces.
02 Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem munitam in ruinam:
arx superborum non amplius est civitas, in sempiternum non
reædificabitur.
03 Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas gentium
robustarum timebit te;
04 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in
tribulatione sua, protectio a turbine, umbraculum ab æstu: spiritus
enim robustorum quasi imber hiemalis.
05 Sicut æstus in arida tumultum superborum humiliabis; sicut
æstus in umbra nubis canticum fortium reprimes.
06 Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc
convivium pinguium, convivium vini meri, pinguium medullatorum, vini
deliquati.
07 Et præcipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super
omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes.
08 Præcipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus
lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa
terra, quia Dominus locutus est.
09 Et dicetur in die illa: « Ecce Deus noster iste,
exspectavimus eum, ut salvaret nos; iste Dominus, sustinuimus eum:
exsultabimus et lætabimur in salutari eius.
10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ». Et
triturabitur Moab in loco suo, sicuti teruntur paleæ in sterquilinio;
11 et extendet manus suas in medio eius, sicut extendit natans ad
natandum; et humiliabitur superbia eius cum allisione manuum eius.
12 Et firmum munimentum murorum tuorum evertit, deiecit,
prostravit in terram usque ad pulverem.
01 In die illa cantabitur canticum istud in terra Iudæ:
« Urbs fortis nobis in salutem; posuit muros et antemurale.
02 Aperite portas, et ingrediatur gens iusta, quæ servat fidem.
03 Propositum eius est firmum; servabis pacem, quia in te
speravit.
04 Sperate in Dominum in sæculis æternis, Dominus est petra
æterna.
05 Quia evertit habitantes in excelso, civitatem sublimem
humiliabit; humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad
pulverem.
06 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
07 Semita iusti recta est; rectum callem iusti complanas.
08 Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad
nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animæ.
09 Anima mea desiderat te in nocte, sed et spiritu meo in
præcordiis meis te quæro. Cum resplenduerint iudicia tua in terra,
iustitiam discent habitatores orbis.
10 Fit misericordia impio, non discet iustitiam; in terra
probitatis inique gerit et non videt maiestatem Domini.
11 Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi
zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos.
12 Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es
nobis.
13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum
in te recordemur nominis tui.
14 Mortui non reviviscent, defuncti non resurgent; propterea
visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum.
15 Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es;
elongasti omnes terminos terræ.
16 Domine, in angustia quæsierunt te, fuderunt incantationem,
castigatio tua in eis.
17 Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens
clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
18 Concepimus et parturivimus, quasi peperimus ventum. Salutes
non fecimus in terra, ideo non nati sunt habitatores terræ.
19 Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent.
Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis
ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem.
20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua
super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat
indignatio.
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet
iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra
sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos ».
01 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et
grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan serpentem
tortuosum et occidet draconem, qui in mari est.
02 In die illa vinea erit iucunda; cantate ei.
03 Ego Dominus, qui servo eam; per singula momenta irrigabo eam.
Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
04 Indignatio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In
prœlio gradiar super eam, succendam eam pariter,
05 nisi forte protectionem meam apprehendat, faciat pacem mecum,
pacem faciat mecum.
06 Diebus futuris radices mittet Iacob, florebit et germinabit
Israel, et implebunt faciem orbis fructibus.
07 Numquid iuxta plagam percutientis eum percussit eum? Aut,
sicut occiduntur occisi eius, occisus est?
08 In mensura punit eum deiciens eum, impellit in spiritu suo
duro, tempore quo spirat eurus.
09 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic erit
omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes
lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et
thymiateria.
10 Civitas enim munita desolata est, habitaculum derelictum et
dimissum quasi desertum; ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et
consumet arbusta eius.
11 In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et
comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non
miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei.
12 Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque
ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii
Israel.
13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient, qui
perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui eiecti erant in terra
Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Ierusalem.
01 Væ coronæ superbiæ ebriorum Ephraim et flori decidenti gloriæ
maiestatis eius, qui erant in vertice vallis pinguissimæ, errantes a
vino!
02 Ecce validus et fortis Domino sicut impetus grandinis, turbo
confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium, et deiciet
in terram violenter.
03 Pedibus conculcabitur corona superbiæ ebriorum Ephraim;
04 et erit flos decidens gloriæ maiestatis eius, qui est super
verticem vallis pinguium, quasi ficus præcox ante messem, quam quis,
ut viderit, manu statim arreptam devorabit.
05 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ et sertum
maiestatis residuo populi sui
06 et spiritus iudicii sedenti ad iudicandum et fortitudo
vertentibus prœlium usque ad portam.
07 Verum hi quoque præ vino vacillant et præ ebrietate nutant;
sacerdos et propheta vacillant præ ebrietate, absorpti sunt a vino,
nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio.
08 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non
esset ultra locus.
09 Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum?
Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
10 Etenim præceptum ad præceptum, præceptum ad præceptum, regula
ad regulam, regula ad regulam, modicum ibi, modicum ibi.
11 Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum,
12 cui dixerat: « Hæc requies, reficite lassum; et hoc est
refrigerium ». Et noluerunt audire.
13 Et erit eis verbum Domini: « Præceptum ad præceptum,
præceptum ad præceptum, regula ad regulam, regula ad regulam, modicum
ibi, modicum ibi », ut vadant et cadant retrorsum et conterantur
et illaqueentur et capiantur.
14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui
dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.
15 Dixistis enim: « Percussimus fœdus cum morte et cum
inferno fecimus pactum; flagellum inundans cum transierit, non veniet
super nos, quia posuimus mendacium spem nostram et in fallacia
absconditi sumus ».
16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus: « Ecce ego fundamentum
ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum,
fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
17 Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam
perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquæ
inundabunt.
18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum
inferno non stabit; flagellum inundans cum transierit, eritis ei in
conculcationem.
19 Quandocumque pertransierit, tollet vos; quoniam mane diluculo
pertransibit, in die et in nocte, et erit tantummodo horrendum
intellegere auditum ».
20 Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat, et pallium
brevius, ut quis se operire possit.
21 Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle,
quæ est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum,
ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam.
22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula
vestra; decretum enim destructionis audivi a Domino, Deo exercituum,
super universam terram.
23 Auribus percipite et audite vocem meam, attendite et audite
eloquium meum.
24 Numquid tota die arat arans, ut serat, proscindit et sarrit
humum suam?
25 Nonne, cum adæquaverit faciem eius, spargit nigellam et serit
cuminum, ponit triticum et hordeum et far in finibus suis?
26 Erudit enim illum recte, Deus suus docet illum.
27 Non enim in serris trituratur nigella, nec rota plaustri super
cuminum circuit; sed in virga excutitur nigella, et cuminum in
baculo.
28 Numquid comminuitur triticum? Verum non in perpetuum triturans
triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, nec ungulis suis
comminuet eum.
29 Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit; mirabile fecit
consilium, magnificavit sapientiam.
01 Væ Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum
ad annum, sollemnitates evolvantur;
02 et circumvallabo Ariel, et erit mæror et mæstitia, et erit
mihi quasi Ariel.
03 Et circumdabo te quasi sphæram et iaciam contra te aggerem et
munimenta ponam in obsidionem tuam.
04 Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur
eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo
eloquium tuum mussitabit.
05 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et
sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,
06 a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione
terræ, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis
devorantis.
07 Et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium
gentium, quæ dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam
et contra munimenta eius et oppressores eius;
08 Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit
expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et
ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et
anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium
contra montem Sion.
09 Obstupescite et admiramini, excæcamini et cæci estote,
inebriamini et non a vino, vacillate et non ab ebrietate.
10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos
vestros et capita vestra operuit.
11 Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum
dederint scienti litteras dicentes: « Lege istum »,
respondebit: « Non possum, signatus est enim ».
12 Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei:
« Lege », et respondebit: « Nescio litteras ».
13 Et dixit Dominus: « Eo quod appropinquat populus iste ore
suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et
est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic
miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et
prudentia prudentium eius abscondetur ».
15 Væ, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in
tenebris opera, et dicunt: « Quis videt nos, et quis novit
nos? ».
16 Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur
figulus, ut dicat opus factori suo: « Non fecisti me »; et
figmentum dicat fictori suo: « Non intellegis »?
17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in
hortum, et hortus in saltum reputabitur?
18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et
caligine oculi cæcorum videbunt.
19 Et addent mites in Domino lætitiam, et pauperrimi hominum in
Sancto Israel exsultabunt;
20 quoniam defecit, qui prævalebat, consummatus est illusor, et
succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,
21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta
supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum.
22 Propter hoc hæc dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit
Abraham: « Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius
erubescet;
23 sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui
sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum
Israel pavebunt,
24 et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent
doctrinam ».
01 « Væ, filii desertores, dicit Dominus, eo quod facitis
consilium et non ex me, et pactum statuitis et non per spiritum meum,
ut addatis peccatum super peccatum!
02 Qui ambulatis, ut descendatis in Ægyptum, et os meum non
interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine pharaonis et
habentes fiduciam in umbra Ægypti.
03 Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia
sub umbra Ægypti in ignominiam.
04 Cum fuerint enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad
Hanes pervenerint,
05 omnes confundentur super populo, qui eis prodesse non potest;
non erit in auxilium et in utilitatem sed in confusionem et
opprobrium ».
06 Oraculum iumentorum Nageb. In terra tribulationis et angustiæ,
leænæ et leonis rugientis, viperæ et draconis volantis portant super
umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros
suos ad populum, qui eis prodesse non poterit.
07 Ægyptus enim frustra et vane auxiliabitur; ideo vocavi Rahab
otiosam.
08 Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro
diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in
æternum.
09 Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes
audire legem Domini;
10 qui dicunt videntibus: « Nolite videre » et
aspicientibus: « Nolite aspicere nobis ea, quæ recta sunt;
loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones.
11 Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie nostra
Sanctum Israel ».
12 Propterea hæc dicit Sanctus Israel: « Pro eo quod
reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam
et innixi estis super eis,
13 propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens,
locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non
speratur, venit improviso;
14 et comminuetur, sicut conteritur lagœna figuli, contritione
absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in
qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de
fovea ».
15 Quia hæc dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: « In
conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit
fortitudo vestra ». Et noluistis
16 et dixistis: « Nequaquam, sed super equis
fugiemus », ideo fugietis; et: « Super veloces
ascendemus », ideo veloces erunt, qui persequentur vos.
17 Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris
quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et
quasi signum super collem.
18 Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo
exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes,
qui exspectant eum.
19 Nam, popule Sion, qui habitas in Ierusalem, plorans nequaquam
plorabis: miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui; statim ut
audierit, respondebit tibi.
20 Et dabit vobis Dominus panem angustiæ et aquam afflictionis,
sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt oculi tui
videntes præceptorem tuum,
21 et aures tuæ audient verbum post tergum monentis: « Hæc
via, ambulate in ea », si declinaveritis ad dexteram vel ad
sinistram.
22 Et contaminabis laminas sculptilium argentorum tuorum et
vestimentum conflatilis aurei tui; disperges ea sicut immunditiam
menstruatæ. « Egredere » dices ei.
23 Et dabit pluviam semini tuo, quod seminaveris in terra, et
panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis; pascetur pecus tuum in
die illo, agnus in pascuis spatiosis,
24 et boves tui et asini, qui operantur terram, commixtum migma
comedent ventilatum in pala et ventilabro.
25 Et erunt super omnem montem excelsum et super omnem collem
elevatum rivi currentium aquarum in die interfectionis multorum, cum
ceciderint turres.
26 Et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit
septempliciter sicut lux septem dierum in die, qua alligaverit
Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ eius sanaverit.
27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et
gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua
eius quasi ignis devorans.
28 Spiritus eius velut torrens inundans, usque ad collum
pertingens, ad cribrandas gentes in cribro funesto, et frenum dolosum
in maxillis populorum.
29 Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis, et
lætitia cordis sicut eius, qui ad sonum tibiæ pergit in montem
Domini, ad petram Israel.
30 Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ et terrorem
brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis
devorantis, in turbine et in imbre et in lapide grandinis.
31 A voce enim Domini pavebit Assyrius virga percussus.
32 Et erit omnis ictus baculi percutientis, quem requiescere
faciet Dominus super eum in tympanis et citharis, et in bellis
agitatis expugnabit eos.
33 Præparata est enim ab heri Topheth, præparata, profunda et
dilatata, in pyra eius ignis et ligna multa; flatus Domini sicut
torrens sulphuris succendit eam.
01 Væ, qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes
et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt, et super
equitibus, quia prævalidi nimis, et non intendunt in Sanctum Israel
et Dominum non requirunt!
02 Tamen et ipse sapiens adducit malum et verba sua non
retractat; et consurget contra domum pessimorum et contra auxilium
operantium iniquitatem.
03 Ægyptius homo et non Deus, et equi eorum caro et non spiritus;
et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet,
cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
04 Quia hæc dicit Dominus ad me: « Quomodo si rugit leo et
catulus leonis super prædam suam, cum occurrerit ei multitudo
pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non
pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut prœlietur super montem
Sion et super collem eius.
05 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum
Ierusalem, protegens et liberans, parcens et salvans ».
06 Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis, filii Israel.
07 In die enim illa abiciet vir idola argentea sua et idola aurea
sua, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum;
08 et cadet Assyria in gladio non viri, et gladius non hominis
vorabit eum, et fugiet a facie gladii, et iuvenes eius vectigales
erunt.
09 Et fortitudo eius præ terrore transibit, et pavebunt signum
principes eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus
eius in Ierusalem.