01 Oraculum Moab. Quia nocte vastata est Ar moab, conticuit; quia
nocte vastata est Cirmoab, conticuit.
02 Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et
super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium,
omnis barba rasa.
03 In triviis eius accincti sunt sacco; super tecta eius et in
plateis eius omnes ululant, prorumpunt in fletum.
04 Clamat Hesebon et Eleale, usque Iasa auditur vox eorum; super
hoc expediti Moab fremunt, anima eius fremit sibi.
05 Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor,
Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via
Oronaim clamorem contritionis levant.
06 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit
germen, viror omnis interiit.
07 Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas trans
torrentem Salicum ducunt.
08 Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Eglaim
ululatus eius, et usque ad Beerelim clamor eius.
09 Quia aquæ Dimon repletæ sunt sanguine; ponam enim super Dimon
additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.
01 Emittite agnum dominatori terræ de Petra deserti ad montem
filiæ Sion.
02 Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic
erunt filiæ Moab ad vada Arnon.
03 Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam
in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas.
04 Habitent apud te profugi Moab; esto latibulum eorum a facie
vastatoris; finitus est enim exactor, consummata est devastatio,
defecit calcator a terra.
05 Et firmabitur in misericordia solium; et sedebit super illud
in veritate, in tabernaculo David, iudicans et quærens iudicium et
velociter reddens, quod iustum est.
06 Audivimus superbiam Moab — superbus est valde — superbiam eius
et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non
rectam.
07 Idcirco ululabit Moab super Moab, omnes ululabunt; super
placentas Cirhareseth lamentantur percussi.
08 Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama;
dominos gentium perdiderunt uvæ eius; usque ad Iazer pervenerunt,
erraverunt in deserto: propagines eius diffusæ sunt, transierunt
mare.
09 Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama; inebriabo te
lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super
messem tuam clamor cecidit.
10 Et ablata est lætitia et exsultatio de hortis, et in vineis
non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui
calcare consueverat; clamor cessavit.
11 Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit, et viscera
mea super Cirhareseth.
12 Et erit: cum apparuerit et laboraverit Moab super excelsis,
ingredietur ad sancta sua, ut obsecret, et non valebit.
13 Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc;
14 nunc autem loquitur Dominus dicens: « In tribus annis,
quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo,
et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit ».
01 Oraculum Damasci. « Ecce Damascus desinet esse civitas et
erit sicut acervus ruinarum.
02 Derelictæ civitates Aroer gregibus erunt; et requiescent ibi,
et non erit qui exterreat.
03 Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et
reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus
exercituum.
04 Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob, et pinguedo
carnis eius marcescet;
05 et erit, sicut cum messor arripit culmos, et brachium eius
spicas legit; et erit, sicut cum quis quærit spicas in valle Raphaim.
06 Et relinquetur in eo racemus, et sicut cum excutitur olea: duæ
vel tres olivæ in summitate rami sive quattuor aut quinque in
cacuminibus arboris fructiferæ », dicit Dominus Deus Israel.
07 In die illa attendet homo ad factorem suum, et oculi eius ad
Sanctum Israel respicient;
08 et non attendet ad altaria, quæ fecerunt manus eius, et quæ
operati sunt digiti eius; non respiciet lucos et thymiateria.
09 In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictæ, sicut
civitates, quas dereliquerunt Hevæi et Amorræi a facie filiorum
Israel; et erit desolatio,
10 quia oblita es Dei salutis tuæ et petræ fortitudinis tuæ non
es recordata: propterea plantabis plantationes iucundas et germen
alienum seminabis.
11 In ipso die plantationis tuæ sæpies eas et mane semen tuum
florere facies; evanescet messis in die penuriæ, et dolor insanabilis
erit.
12 Heu!, strepitus populorum multorum; strepunt quasi strepitu
maris, et tumultus turbarum quasi sonitu aquarum sonabunt.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et
increpabit eum, et fugiet procul; et rapietur sicut pulvis montium a
facie venti et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non
subsistet: hæc est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors
diripientium nos.
01 Væ terræ alarum strepitantium, quæ est trans flumina Æthiopiæ!
02 Quæ mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas:
« Ite, nuntii veloces, ad gentem proceram et lucidam, ad populum
terribilem, prope et procul, gentem robustam et conculcantem, cuius
flumina scindunt terram ».
03 Omnes habitatores orbis et in terra commorantes, cum elevatum
fuerit signum in montibus, videbitis et, cum clanguerit tuba,
audietis.
04 Quia hæc dixit Dominus ad me: « Quiescam et considerabo
in loco meo, sicut calor torrens orta iam luce et sicut nubes roris
in æstu messis ».
05 Etenim ante vindemiam, cum consummatus fuerit flos, et uva
germinans maturescens erit, præcidet ramusculos falcibus et
propagines abscindet et proiciet;
06 et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ; et
æstate erunt super ea volucres, et omnes bestiæ terræ super illa
hiemabunt.
07 In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo
procero et lucido, a populo terribili, prope et procul, a gente
robusta et conculcante, cuius terram flumina scindunt, ad locum
nominis Domini exercituum, montem Sion.
01 Oraculum Ægypti. Ecce Dominus vehitur super nubem levem et
ingreditur Ægyptum; et commovebuntur simulacra Ægypti a facie eius,
et cor Ægypti tabescet in medio eius.
02 « Et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios; et
pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas
adversus civitatem, regnum adversus regnum.
03 Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus eius, et consilium
eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et
hariolos.
04 Et tradam Ægyptios in manu domini crudelis, et rex fortis
dominabitur eorum », ait Dominus, Deus exercituum.
05 Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque
siccabitur,
06 et putrida fient flumina; attenuabuntur et siccabuntur rivi
Ægypti, calamus et iuncus marcescent;
07 nudabuntur ripæ Nili, et omnis planta Nili siccabitur; arescet
et non erit.
08 Et mærebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen
hamum; et expandentes rete super faciem aquarum languebunt.
09 Confundentur, qui operantur linum, pectentes et texentes
byssum.
10 Et opifices eius deprimentur, omnes mercennarii omnino
deficient.
11 Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis
dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: « Filius
sapientium ego, filius regum antiquorum »?
12 Ubi nunc sunt sapientes tui? Annuntient tibi et indicent quid
cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
13 Stulti facti sunt principes Taneos, decepti sunt principes
Mempheos, deceperunt Ægyptum anguli tribuum eius.
14 Dominus miscuit in medio eius spiritum vertiginis, et errare
fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius in vomitu suo;
15 et non erit Ægypto opus, quod faciat, caput vel cauda, palma
vel arundo.
16 In die illa erunt Ægyptii quasi mulieres et stupebunt et
timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse
movebit super eam.
17 Et erit terra Iudæ Ægypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit
recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse
cogitavit super eam.
18 In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes
lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis
vocabitur una.
19 In die illa erit altare Domino in medio terræ Ægypti, et
titulus iuxta terminum eius Domino.
20 Et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra
Ægypti. Clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantium, et mittet eis
salvatorem et propugnatorem, qui liberet eos.
21 Et cognoscetur Dominus ab Ægypto, et cognoscent Ægyptii
Dominum in die illa; et colent eum in hostiis et in muneribus et vota
vovebunt Domino et solvent.
22 Et percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit; et revertentur
ad Dominum, et placabitur eis et sanabit eos.
23 In die illa erit via de Ægypto in Assyriam; et intrabit
Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyriam, et servient Ægyptii cum
Assyriis.
24 In die illa erit Israel tertius cum Ægypto et Assyria;
benedictio in medio terræ,
25 cui benedicet Dominus exercituum dicens: « Benedictus
populus meus Ægyptius, et opus manuum mearum Assyrius, et hereditas
mea Israel ».
01 In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum
Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam,
02 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ filii Amos
dicens: « Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua
tolle de pedibus tuis ». Et fecit sic, vadens nudus et
discalceatus.
03 Et dixit Dominus: « Sicut ambulavit servus meus Isaias
nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Ægyptum
et super Æthiopiam,
04 sic minabit rex Assyriorum captivos Ægypti et exsules
Æthiopiæ, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis
natibus ad ignominiam Ægypti.
05 Et timebunt et confundentur ab Æthiopia spe sua et ab Ægypto
gloria sua.
06 Et dicet habitator maritimæ regionis huius in die illa: “Ecce,
hæc erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a
facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus
nos?” ».
01 Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum
transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.
02 Visio dura nuntiata est mihi: prædo prædatur, et vastator
vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare
feci.
03 Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me
sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum
viderem.
04 Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum
posuit mihi in terrorem.
05 Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite,
principes, ungite clipeum.
06 Hæc enim dixit mihi Dominus: « Vade et pone speculatorem;
quodcumque viderit, annuntiet.
07 Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et
ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu ».
08 Et clamavit speculator: « Super specula, Domine, ego sum
stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis
noctibus.
09 Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum ». Et
respondit et dixit: « Cecidit, cecidit Babylon, et omnia
sculptilia deorum eius contrita sunt in terram ».
10 Tritura mea et fili areæ meæ, quæ audivi a Domino exercituum,
Deo Israel, annuntiavi vobis.
11 Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: « Custos, quid de
nocte? Custos, quid de nocte? ».
12 Dixit custos: « Venit mane, sed etiam nox; si quæritis,
quærite, revertimini, venite ».
13 Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis,
turmæ Dedanim.
14 Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema;
cum panibus occurrite fugienti:
15 a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a
facie arcus extenti, a facie gravis prœlii.
16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me: « Adhuc anno sicut anni
mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
17 et reliquiæ numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur;
Dominus enim, Deus Israel, locutus est ».
01 Oraculum vallis Visionis. Quidnam tibi est, quia ascendisti
omnis in tecta,
02 clamoris plena, urbs tumultuans, civitas exsultans? Interfecti
tui non interfecti gladio nec mortui in bello;
03 cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes,
qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt.
04 Propterea dixi: « Recedite a me, amare flebo; nolite
incumbere, ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ».
05 Dies enim confusionis et conculcationis et fletus Domino, Deo
exercituum, in valle Visionis, eversio murorum et vociferatio ad
montem.
06 Et Elam sumpsit pharetram, in agmine hominum equitum, et Cir
nudavit clipeum.
07 Et electæ valles tuæ plenæ sunt quadrigarum, et equites ponunt
sedes suas in porta.
08 Et revelatum est operimentum Iudæ, et respexisti in die illa
armamentarium domus Saltus;
09 et scissuras civitatis David vidistis, quia multiplicatæ sunt;
et congregastis aquas piscinæ inferioris.
10 Et domos Ierusalem numerastis et destruxistis domos ad
muniendum murum;
11 et lacum fecistis inter duos muros pro aqua piscinæ veteris;
sed non suspexistis ad eum, qui fecit hæc, et eum, qui hæc de longe
formavit, non vidistis.
12 Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et
ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum;
13 et ecce gaudium et lætitia, occidere boves et iugulare pecus,
comedere carnes et bibere vinum: « Comedamus et bibamus, cras
enim moriemur ».
14 Et revelatum est in auribus meis a Domino exercituum:
« Certe non dimittetur iniquitas hæc vobis, donec
moriamini! », dicit Dominus, Deus exercituum.
15 Hæc dicit Dominus, Deus exercituum: « Vade, ingredere ad
procuratorem istum, ad Sobnam præpositum palatii:
16 “Quid tibi hic? Aut quis tibi hic, quia excidisti tibi hic
sepulcrum?”. Effodiens in excelso sepulcrum suum, excavabat in petra
tabernaculum sibi.
17 Ecce Dominus vehementer proiciet te, homo, violenter te
apprehendens.
18 In globum te convolvet glomerans; quasi pilam mittet te in
terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erunt currus gloriæ
tuæ, ignominia domus domini tui.
19 Et expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam
te.
20 Et erit in die illa: vocabo servum meum Eliachim filium Helciæ
21 et induam illum tunicam tuam et cingulo tuo cingam eum et
potestatem tuam dabo in manu eius; et erit in patrem habitantibus
Ierusalem et domui Iudæ.
22 Et dabo clavem domus David super umerum eius; et aperiet, et
non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.
23 Et figam illum paxillum in loco securo, et erit in solium
gloriæ domui patris sui.
24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris sui,
propagines et stirpes, omne vas parvulum, a pelvibus ad amphoras.
25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui
fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod
pependerat in eo, quia Dominus locutus est ».
01 Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est
refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
02 Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
03 In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et
facta est negotiatio gentium.
04 Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens:
« Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec
virgines educavi ».
05 Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tyro.
06 Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula.
07 Estne vestra hæc, quæ gloriabatur? A diebus pristinis
antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum.
08 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius
negotiatores principes, institores eius incliti terræ?
09 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam
omnis gloriæ et viles faceret universos inclitos terræ.
10 Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non
est portus.
11 Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus
mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius,
12 et dixit: « Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo
filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit
requies tibi ».
13 Ecce terra Chaldæorum: talis populus non fuit; Assyria
fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos
eius, posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est præsidium vestrum.
15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta
annis, sicut dies regis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro
iuxta canticum meretricis:
16 « Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni
tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit ».
17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et
redibit ad mercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis
terræ super faciem terræ.
18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatæ Domino;
non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram
Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et
vestiantur splendide.
01 Ecce Dominus dissipat terram et frangit eam et conturbat
faciem eius et dispergit habitatores eius.
02 Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic
dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui
vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit
sic qui debet.
03 Dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur:
Dominus enim locutus est verbum hoc.
04 Luget, languet terra, marcescit, languet orbis, marcescit
altitudo simul cum terra.
05 Et terra infecta est sub habitatoribus suis, quia transgressi
sunt leges, violaverunt mandatum, dissipaverunt fœdus sempiternum.
06 Propter hoc maledictio voravit terram, et pœnas exsolverunt
habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti
sunt homines pauci.
07 Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui
lætabantur corde.
08 Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium,
cessavit gaudium citharæ;
09 cum cantico non bibent vinum, amara erit potio bibentibus
illam.
10 Attrita est civitas inanitatis, clausa est omnis domus, ut
nemo introeat;
11 clamor est super vino in plateis, occidit omnis lætitia,
translatum est gaudium terræ.
12 Relicta est in urbe solitudo, et in ruinam confracta est
porta;
13 quia hæc erunt in medio terræ, in medio populorum, quomodo si
olivæ excutiantur, et finita vindemia colligantur racemi.
14 Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient
de mari.
15 Propter hoc in regionibus lucis glorificate Dominum, in
insulis maris nomen Domini, Dei Israel.
16 A finibus terræ laudes audivimus: « Gloria iusto ».
Et dixi: « Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ
mihi! ». Prævaricantes prævaricati sunt et prævaricatione
prævaricantium prævaricati sunt.
17 Formido et fovea et laqueus super te, habitator terræ.
18 Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et,
qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractæ de excelsis
apertæ sunt, et concussa sunt fundamenta terræ.
19 Confractione confracta est terra, contritione contrita est
terra, commotione commota est terra,
20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius et fluctuabit quasi
tabernaculum; et gravis erit super eam iniquitas eius, et corruet et
non adiciet ut resurgat.
21 Et erit in die illa: visitabit Dominus super militiam cæli in
excelso et super reges terræ super terram;
22 et congregabuntur et vincientur in lacu et claudentur in
carcere; et post multos dies visitabuntur.
23 Et erubescet luna, et confundetur sol, quia regnavit Dominus
exercituum in monte Sion et in Ierusalem et in conspectu senum suorum
glorificabitur.