01 Et dixit Dominus ad me: « Sume tibi tabulam grandem et
scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter
spolia detrahe, cito prædare).
02 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam
filium Barachiæ;
03 et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et
dixit Dominus ad me: « Voca nomen eius Maher Salal Has Baz,
04 quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”,
afferentur opes Damasci et spolia Samariæ coram rege
Assyriorum ».
05 Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens:
06 « Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloæ, quæ
vadunt cum silentio, et defecit coram Rasin et filio Romeliæ,
07 propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis
fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam eius, et ascendet
super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius;
08 et ibit per Iudam inundans et diffluens, usque ad collum
veniet. Et erit extensio alarum eius implens latitudinem terræ tuæ, o
Emmanuel ».
09 Clamorem tollite, populi, et consternemini; et audite,
universæ procul terræ: accingimini et perterremini, accingimini et
perterremini.
10 Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non
fiet, quia nobiscum Deus.
11 Hæc enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit,
ne irem in via populi huius, dicens:
12 « Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat
coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis ».
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor vester, et
ipse terror vester;
14 et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram
scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias
habitantibus Ierusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et
irretientur et capientur.
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob,
et præstolabor eum.
18 Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in
portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
19 Et cum dixerint ad vos: « Quærite a pythonibus et a
divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo
requiret, pro vivis a mortuis? ».
20 Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum
hoc, non erit eis matutina lux.
21 Et transibit per eam afflictus et esuriens; et, cum esurierit,
irascetur et maledicet regi suo et deo suo et suspiciet sursum
22 et ad terram intuebitur: et ecce tribulatio et tenebræ, caligo
opprimens et obscuritas diffusa.
23 Non erit enim amplius caligo, ubi erat oppressio. Primo
tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali;
et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilæam
gentium.
01 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbræ mortis lux orta est eis.
02 Multiplicasti exsultationem et magnificasti lætitiam; lætantur
coram te sicut lætantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt
spolia.
03 Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum
exactoris eius fregisti, sicut in die Madian.
04 Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum
sanguine erit in combustionem, cibus ignis.
05 Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et
factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius
admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater æternitatis, Princeps
pacis.
06 Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super
solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret
in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini
exercituum faciet hoc.
07 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
08 Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in
superbia et magnitudine cordis dicentes:
09 « Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus;
sycomori succisæ sunt, sed cedris commutabimus ».
10 Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius
excitavit,
11 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt
Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc
manus eius extenta.
12 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum
exercituum non inquisierunt.
13 Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et
arundinem die una:
14 longævus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta
docens mendacium ipse est cauda;
15 rectores populi istius seducentes et, qui regebantur,
perierunt.
16 Propter hoc super adulescentulis eius non lætabitur Dominus et
pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et
nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est
aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
17 Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam
vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnæ
fumi.
18 In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus
quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit.
19 Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et
non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat:
20 Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra
Iudam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus
eius extenta.
01 Væ, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam
scribunt,
02 ut opprimant in iudicio pauperes et vim faciant causæ humilium
populi mei, ut fiant viduæ præda eorum, et pupillos diripiant!
03 Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe
venientis? Ad cuius confugietis auxilium et ubi derelinquetis gloriam
vestram?
04 Nam incurvabimini subter captivos et infra occisos cadetis. In
omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
05 Væ Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio
mea!
06 Ad gentem impiam mitto eum et contra populum furoris mei mando
illi, ut auferat spolia et diripiat prædam et ponat illum in
conculcationem quasi lutum platearum.
07 Ipse autem non sic arbitratur, et cor eius non ita existimat;
sed in corde suo ad conterendum et ad internecionem gentium non
paucarum.
08 Dicet enim: « Numquid non principes mei omnes reges sunt?
09 Numquid non ut Charcamis sic Chalano? Numquid non ut Arphad
sic Emath? Numquid non ut Damascus sic Samaria?
10 Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum
simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria,
11 numquid non sicut feci Samariæ et idolis eius, sic faciam
Ierusalem et simulacris eius? ».
12 Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion
et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiæ cordis regis Assyriæ
et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.
13 Dixit enim: « In fortitudine manus meæ feci et in
sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et
scrinia eorum deprædatus sum et detraxi quasi potens in sublimi
sedentes;
14 et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum;
et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego
congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et
ganniret ».
15 Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea? Aut
exaltabitur serra contra eum, qui trahit eam? Quomodo si agitet virga
elevantem eam, et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pingues
eius tenuitatem; et subtus gloriam eius ardor ardebit quasi combustio
ignis.
17 Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et
succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una.
18 Et gloriam saltus eius et horti eius ab anima usque ad carnem
consumet, et erit sicut æger tabescens;
19 et reliquiæ ligni saltus eius tam paucæ erunt, ut puer scribat
ea.
20 Et erit in die illa: non adiciet residuum Israel et, qui
effugerint de domo Iacob, inniti super eo, qui percutit eos, sed
innitentur super Dominum, Sanctum Israel, in veritate.
21 Reliquiæ revertentur, reliquiæ, inquam, Iacob, ad Deum fortem.
22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris,
reliquiæ revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia:
23 interitum enim, qui decretus est, Dominus, Deus exercituum,
faciet in medio omnis terræ.
24 Propter hoc hæc dicit Dominus, Deus exercituum: « Noli
timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te
et baculum suum levabit super te sicut Ægyptus.
25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et
furor meus ad destructionem eorum ».
26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta
plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam
sicut in Ægypto.
27 Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et
iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon.
28 Veniet in Aiath, transibit per Magron, apud Machmas deponit
sarcinas suas;
29 transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus; trepidat Rama,
Gabaa Saulis fugit.
30 Hinni voce tua, Bathgallim; attende, Laisa; responde,
Anathoth.
31 Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt;
32 hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiæ Sion,
collem Ierusalem.
33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, amputat ramos in terrore,
et extrema acumina succiduntur, et sublimes humiliantur;
34 et cæduntur condensa saltus ferro, et Libanus cum excelsis
suis cadet.
01 Et egredietur virga de stirpe Iesse, et flos de radice eius
ascendet;
02 et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et
intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et
timoris Domini;
03 et deliciæ eius in timore Domini. Non secundum visionem
oculorum iudicabit neque secundum auditum aurium decernet;
04 sed iudicabit in iustitia pauperes et decernet in æquitate pro
mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui et spiritu
labiorum suorum interficiet impium.
05 Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium
renum eius.
06 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit;
vitulus et leo simul saginabuntur, et puer parvulus minabit eos.
07 Vitula et ursus pascentur, simul accubabunt catuli eorum; et
leo sicut bos comedet paleas.
08 Et ludet infans ab ubere super foramine aspidis; et in
cavernam reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
09 Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo,
quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquæ mare operiunt.
10 In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes
requirent, et erit sedes eius gloriosa.
11 Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad
possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab
Ægypto et a Phatros et ab Æthiopia et ab Elam et a Sennaar et ab
Emath et ab insulis maris;
12 et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel
et dispersos Iudæ colliget a quattuor plagis terræ.
13 Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudæ abscindentur;
Ephraim non æmulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim.
14 Et volabunt in umeros Philisthim ad mare, simul prædabuntur
filios orientis: in Edom et Moab extendent manus suas, et filii Ammon
obœdient eis.
15 Et exsiccabit Dominus linguam maris Ægypti et levabit manum
suam super flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet illud in
septem rivos, ita ut transire faciat eos calceatos.
16 Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria,
sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Ægypti.
01 Et dices in die illa: « Confitebor tibi, Domine, quoniam
cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.
02 Ecce Deus salutis meæ; fiducialiter agam et non timebo, quia
fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in
salutem ».
03 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
04 Et dicetis in die illa: « Confitemini Domino et invocate
nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote
quoniam excelsum est nomen eius.
05 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in
universa terra.
06 Exsulta et lauda, quæ habitas in Sion, quia magnus in medio
tui Sanctus Israel ».
01 Oraculum Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos.
02 Super montem decalvatum levate signum, exaltate vocem, levate
manum, et ingrediantur portas ducum.
03 Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram
meam, exsultantes in gloria mea.
04 Vox multitudinis in montibus quasi populi ingentis, vox
sonitus regnorum gentium congregatarum. Dominus exercituum recenset
militiam belli;
05 veniunt de terra procul a termino cæli, Dominus et vasa
furoris eius, ut disperdat omnem terram.
06 Ululate, quia prope est dies Domini; quasi vastitas a Domino
veniet.
07 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis
tabescet.
08 Perterrebuntur. Torsiones et dolores tenebunt eos, quasi
parturiens dolebunt; unusquisque ad proximum suum stupebit: facies
combustæ vultus eorum.
09 Ecce dies Domini venit, crudelis et indignationis plenus et
iræ furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius
conteret de ea.
10 Quoniam stellæ cæli et sidera eius non expandent lumen suum;
obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine
suo.
11 Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter
iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et
arrogantiam fortium humiliabo.
12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obryzo.
13 Super hoc cælum turbabo, et movebitur terra de loco suo in
indignatione Domini exercituum et in die iræ furoris eius.
14 Et erit quasi damula fugiens et quasi ovis, et non erit qui
congreget; unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad
terram suam fugient.
15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur, et omnis, qui captus
fuerit, cadet in gladio;
16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus
eorum, et uxores eorum violabuntur.
17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant
nec aurum velint;
18 sed arcus pueros prosternent et fructui uteri non
miserebuntur.
19 Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia
Chaldæorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
20 Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad
generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec
pastores accubare facient ibi,
21 sed accubabunt ibi bestiæ, et replebunt domus eorum ululæ, et
habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi;
22 et respondebunt ibi hyænæ in ædibus eius, et thœs in delubris
voluptatis. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non
elongabuntur.
01 Miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israel et
requiescere eos faciet super humum suam; adiungetur advena ad eos et
adhærebit domui Iacob.
02 Et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum; et
possidebit eos domus Israel super terram Domini in servos et
ancillas; et erunt capientes eos, qui se ceperant, et subicient
exactores suos.
03 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Dominus a labore
tuo et a concussione tua et a servitute dura, qua ante servisti,
04 proferes parabolam istam contra regem Babylonis et dices:
« Quomodo cessavit exactor, quievit oppressio?
05 Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
06 cædentem populos in indignatione plaga sine remissione,
subicientem in furore gentes persecutione sine fine.
07 Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est, et
exsultaverunt.
08 Abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani: “Ex quo
dormisti, non ascendit, qui succidat nos”.
09 Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui;
suscitat tibi umbras, omnes principes terræ surgere fecit de soliis
suis, omnes reges nationum.
10 Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es
sicut nos, nostri similis effectus es”.
11 Detracta est ad inferos superbia tua, sonitus nablorum tuorum;
subter te sternitur tinea, et operimentum tuum sunt vermes.
12 Quomodo cecidisti de cælo, lucifer, fili auroræ? Deiectus es
in terram, qui deiciebas gentes,
13 qui dicebas in corde tuo: “In cælum conscendam, super astra
Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte conventus in lateribus
aquilonis;
14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo”.
15 Verumtamen ad infernum detractus es, in profundum laci.
16 Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: “Numquid iste
est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
17 qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit, vinctis
eius non aperuit carcerem?
18 Omnes reges gentium universi dormiunt in gloria, vir in domo
sua;
19 tu autem proiectus es de sepulcro tuo quasi stirps
abominabilis, obvolutus cum his, qui interfecti sunt gladio et
descenderunt ad lapides sepulcri, quasi cadaver conculcatum.
20 Non habebis consortium cum eis in sepultura; tu enim terram
tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti: non vocabitur in
æternum semen malefactorum.
21 Præparate filios eius occisioni ob iniquitatem patrum suorum;
ne consurgant, ut hereditent terram, neque impleant faciem orbis
civitatum” ».
22 « Et consurgam contra eos, dicit Dominus exercituum; et
perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem, dicit
Dominus;
23 et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum, et
scopabo eam in scopa destructionis », dicit Dominus exercituum.
24 Iuravit Dominus exercituum dicens: « Profecto, ut putavi,
ita erit; et quomodo mente tractavi, sic eveniet.
25 Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo
eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum
tolletur ».
26 Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et hæc est
manus extenta super universas gentes.
27 Dominus enim exercituum decrevit, et quis poterit infirmare?
Et manus eius extenta, et quis avertet eam?
28 In anno, quo mortuus est rex Achaz, factum est oraculum istud:
29 « Ne læteris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est
virga percussoris tui; de radice enim colubri egredietur regulus, et
semen eius draco volans.
30 Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter
requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias
tuas interficiam.
31 Ulula, porta! Clama, civitas! Contremisce, Philisthæa omnis;
ab aquilone enim fumus venit, et non est fugitivus in agminibus
eius ».
32 Et quid respondebitur nuntiis gentis? « Quia Dominus
fundavit Sion, et in ipsam confugiunt pauperes populi
eius ».