01 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio præe
runt.
02 Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate,
sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petræ magnæ in terra
arida.
03 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter
auscultabunt,
04 et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum
velociter loquetur et plane.
05 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque
fraudulentus appellabitur maior;
06 stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem,
ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam
faciat animam esurientem et potum sitienti auferat.
07 Fraudulenti fraudes pessimæ sunt; ipse enim cogitationes
concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper
iudicium vindicat.
08 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget.
09 Mulieres vanæ, surgite, audite vocem meam; filiæ confidentes,
percipite auribus eloquium meum.
10 Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata
est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
11 Obstupescite, vanæ; pavete, confidentes, exuite vos et nudate
vos, accingite lumbos vestros.
12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea
fertili.
13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent, super omnes
domos gaudii, super civitatem exsultantem.
14 Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et
Bahan erunt speluncæ usque in æternum, gaudium onagrorum, pascua
gregum,
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit
desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur,
16 et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto
sedebit;
17 et erit opus iustitiæ pax, et cultus iustitiæ silentium, et
securitas usque in sempiternum.
18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in
tabernaculis fiduciæ et in locis securis.
19 Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas.
20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem
bovis et asini.
01 Væ, qui prædaris, cum nemo te prædatus sit; qui devastas, cum
nemo te devastaverit! Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis;
cum perfeceris devastationem, te devastabunt.
02 Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium
nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis.
03 A voce fragoris fugerunt populi, ab exaltatione tua dispersæ
sunt gentes.
04 Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut
discurrunt locustæ, ad ea discurritur.
05 Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso; implet Sion
iudicio et iustitia.
06 Et erit firmitas in temporibus tuis; divitiæ salutis sapientia
et scientia: timor Domini ipse est thesaurus eius.
07 Ecce præcones clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt.
08 Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam; irritum
fecit pactum, reiecit testes, non reputavit homines.
09 Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit,
et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus.
10 « Nunc consurgam, dicit Dominus, nunc exaltabor, nunc
sublevabor.
11 Concipietis fenum, parietis stipulam; spiritus meus ut ignis
vorabit vos.
12 Et erunt populi fornaces calcis: spinæ congregatæ igne
comburentur.
13 Audite, qui longe estis, quæ fecerim, et cognoscite, vicini,
fortitudinem meam ».
14 Conterriti sunt in Sion peccatores, possedit tremor impios.
Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? Quis habitabit ex
vobis cum ardoribus sempiternis?
15 Qui ambulat in iustitiis et loquitur æquitates, qui reicit
lucra ex rapinis et excutit manus suas, ne munera accipiat, qui
obturat aures suas, ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos, ne
videat malum:
16 iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius;
panis ei datus est, aquæ eius fideles sunt.
17 Regem in decore suo videbunt oculi tui, cernent terram
longinquam.
18 Cor tuum cum timore inquiret: « Ubi est scriba? Ubi
ponderator? Ubi computator turrium? ».
19 Populum impudentem non videbis, populum profundi sermonis,
ininterpretabilis, linguæ barbaræ absque intellegentia.
20 Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui
videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam
transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et
omnes funiculi eius non rumpentur.
21 Quia ibi potens Dominus pro nobis loco fluviorum, rivorum late
patentium; non transibit ibi navis remigum, neque navis magna
transgredietur eum.
22 Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex
noster: ipse salvabit nos.
23 Laxati sunt funiculi tui nec sustinent malum suum, ut dilatare
velum non queant. Tunc divident cæci prædam multam; claudi diripient
rapinam.
24 Nec dicet incola: « Elangui ». Populus, qui habitat
in ea, auferetur ab eo iniquitas.
01 Accedite, gentes, ad audiendum; et populi, attendite. Audiat
terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius.
02 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super
universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in
occisionem.
03 Interfecti eorum proicientur, et de cadaveribus eorum ascendet
fœtor; dissolventur montes sanguine eorum.
04 Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut
liber cæli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de
vinea et arida frons de ficu.
05 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus: ecce super Edom
descendet et super populum interfectionis meæ ad iudicium.
06 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe,
de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima
enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
07 Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra
eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium,
08 quia dies ultionis Domini, annus retributionum ad vindicandam
Sion.
09 Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in
sulphur, et erit terra eius in picem ardentem.
10 Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus
eius, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum
non erit transiens per eam.
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus
habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et
perpendiculum desolationis.
12 Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes
principes eius erunt in nihilum.
13 Et orientur in domibus eius spinæ, urticæ et paliurus in
munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum.
14 Et occurrent hyænæ thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum;
ibi cubat lamia et invenit sibi requiem.
15 Ibi nidificat serpens ovaque deponit et circumfodit et fovet
in umbra eius; illuc congregantur milvi alter ad alterum.
16 Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest,
alter alterum exspectare non debet; quia os Domini præcepit, et
spiritus eius ipse congregavit ea.
17 Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis
in mensura; usque in æternum possidebunt eam, in generatione et
generatione habitabunt in ea.
01 Lætentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat
quasi lilium.
02 Germinet et exsultet lætabunda et laudans. Gloria Libani data
est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini,
maiestatem Dei nostri.
03 Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate.
04 Dicite pusillanimis: « Confortamini, nolite timere! Ecce
Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit
vos ».
05 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt.
06 Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua
mutorum, quia erumpent in deserto aquæ, et torrentes in solitudine.
07 Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum;
in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et
iunci.
08 Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non
transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti
non errent per eam.
09 Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec
invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint,
10 et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum
laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam
obtinebunt, et fugiet mæror et gemitus.
01 Et factum est in quarto decimo anno regis Ezechiæ, ascendit
Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudæ munitas et
cepit eas.
02 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad
regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquæductu piscinæ
superioris in via agri fullonis.
03 Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciæ, qui erat super
domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis.
04 Et dixit ad eos Rabsaces: « Dicite Ezechiæ: Hæc dicit rex
magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua confidis?
05 Dixisti: « Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad
bellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?
06 Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super
Ægyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et
perforabit eam: sic pharao rex Ægypti omnibus, qui confidunt in eo.
07 Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostro confidimus”;
nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit
Iudæ et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”?
08 Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo
milia equorum, si poteris ex te præbere ascensores eorum.
09 Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei
minoribus? Et tamen confidis in Ægypto, in quadriga et in equitibus;
10 et nunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut
disperderem eam? Dominus dixit ad me: “Ascende super terram istam et
disperde eam” ».
11 Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: “Loquere ad
servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice
in auribus populi, qui est super murum ».
12 Et dixit Rabsaces: « Numquid ad dominum tuum et ad te
misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad
viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam
suam vobiscum? ».
13 Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit:
« Audite verba regis magni, regis Assyriorum:
14 Hæc dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit
eruere vos.
15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens:
“Eruens liberabit nos Dominus; non dabitur civitas ista in manu regis
Assyriorum”.
16 Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum: Facite
mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque
vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de
cisterna sua,
17 donec veniam et tollam vos ad terram, quæ est ut terra vestra,
terram frumenti et vini, terram panis et vinearum.
18 Ne illudat vos Ezechias dicens: “Dominus liberabit nos”.
Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu
regis Assyriorum?
19 Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim? Numquid
liberaverunt Samariam de manu mea?
20 Quinam ex omnibus diis terrarum istarum eruerunt terram suam
de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem de manu mea? ».
21 Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim
rex dicens: « Ne respondeatis ei ».
22 Et ingressus est Eliachim filius Helciæ, qui erat super domum,
et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam
scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
01 Et factum est cum audisset rex Ezechias, scidit vestimen ta
sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini;
02 et misit Eliachim, qui erat super domum, et Sobnam scribam et
seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos
prophetam,
03 et dixerunt ad eum: « Hæc dicit Ezechias: Dies
tribulationis et correptionis et contumeliæ dies hæc, quia venerunt
filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
04 Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit
rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et
puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem
pro reliquiis, quæ repertæ sunt ».
05 Et venerunt servi regis Ezechiæ ad Isaiam;
06 et dixit ad eos Isaias: “Hæc dicetis domino vestro: Hæc dicit
Dominus: Ne timeas a facie verborum, quæ audisti, quibus
blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
07 Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur ad
terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua ».
08 Reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum
prœliantem adversus Lobnam; audierat enim quia profectus esset de
Lachis.
09 Et audivit de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes: « Egressus
est, ut pugnet contra te ». Quod cum audisset, misit nuntios ad
Ezechiam dicens:
10 « Hæc dicetis Ezechiæ regi Iudæ loquentes: Non te
decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: “Non dabitur
Ierusalem in manu regis Assyriorum”.
11 Ecce tu audisti omnia, quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus
terris, quas ad interitum devoverunt, et tu poteris liberari?
12 Numquid eruerunt eos dii gentium, quos subverterunt patres
mei, Gozan et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in
Thelassar?
13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana
et Ava? ».
14 Et tulit Ezechias epistulam de manu nuntiorum et legit eam. Et
ascendit in domum Domini et expandit eam Ezechias coram Domino.
15 Et oravit Ezechias ad Dominum dicens:
16 « Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super
cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ, tu fecisti cælum et
terram.
17 Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos
tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad
blasphemandum Deum viventem.
18 Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et
regiones earum
19 et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera
manuum hominum, lignum et lapis; et comminuerunt eos.
20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et
cognoscant omnia regna terræ quia tu, Domine, es solus Deus ».
21 Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: « Hæc
dicit Dominus, Deus Israel: Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege
Assyriorum,
22 hoc est verbum, quod locutus est Dominus super eum: Despexit
te, subsannavit te virgo filia Sion; post te caput movit filia
Ierusalem.
23 Cui exprobrasti et quem blasphemasti? Et super quem exaltasti
vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum? Contra Sanctum Israel!
24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti: “In
multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium, iuga
Libani; et succidi excelsa cedrorum eius et electas abietes illius et
introivi altitudinem summitatis eius, silvam condensam.
25 Ego fodi et bibi aquam alienam et exsiccavi vestigio pedis mei
omnes rivos Ægypti”.
26 Numquid non audisti? A sæculo feci illud; a diebus antiquis
ego plasmavi illud et nunc adduxi, ut fiat in eradicationem, in
lapides eversos civitates munitæ.
27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt;
facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quæ
exaruit a facie austri.
28 Sessionem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et
insaniam tuam contra me.
29 Cum fureris adversum me, et superbia tua ascenderit in aures
meas, ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et
reducam te in viam, per quam venisti.
30 Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno, quæ colligi
poterunt, et in anno secundo, quæ sponte nascuntur; in anno autem
tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum
earum.
31 Et mittet id, quod salvatum fuerit de domo Iudæ, quod reliquum
est, radicem deorsum et faciet fructum sursum.
32 Quia de Ierusalem exibit residuum, et, quod salvum fuerit, de
monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet istud.
33 Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non introibit
civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non opponet ei clipeum
et non mittet contra eam aggerem.
34 In via, qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non
ingredietur, dicit Dominus.
35 Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me et
propter David servum meum ».
36 Egressus est autem angelus Domini et percussit in castris
Assyriorum centum octoginta quinque milia; et surrexerunt mane, et
ecce omnes illi cadavera mortuorum.
37 Et egressus est et abiit; et reversus est Sennacherib rex
Assyriorum et habitavit in Nineve.
38 Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch dei sui,
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque
in terram Ararat. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.
01 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem. Et
introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei: « Hæc
dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives”.
02 Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad
Dominum
03 et dixit: « Obsecro, Domine; memento, quæso, quomodo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum
est in oculis tuis, fecerim ». Et flevit Ezechias fletu magno.
04 Et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens:
05 « Vade et dic Ezechiæ: “Hæc dicit Dominus, Deus David
patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimas tuas; ecce ego
adiciam super dies tuos quindecim annos
06 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et
protegam hanc civitatem”.
07 Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum
hoc, quod locutus est:
08 Ecce ego reverti faciam umbram graduum, per quos descenderat
in horologio Achaz in sole retrorsum decem gradibus ». Et
reversus est sol decem gradibus per gradus, quos descenderat.
09 Scriptura Ezechiæ regis Iudæ, cum ægrotasset et convaluisset
de infirmitate sua:
10 « Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas
inferi; quæsivi residuum annorum meorum.
11 Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium, non aspiciam
hominem ultra inter habitatores orbis.
12 Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi
tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine
succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me.
13 Prostratus sum usque ad mane, quasi leo sic conterit omnia
ossa mea; de mane usque ad vesperam confecisti me.
14 Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba;
attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim
patior, sponde pro me.
15 Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per
omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
16 Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et
vivifica me;
17 ecce in pacem versa est amaritudo mea. Tu autem eruisti animam
meam a fovea consumptionis, proiecisti enim post tergum tuum omnia
peccata mea.
18 Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te;
non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
19 Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie;
pater filiis notam faciet veritatem tuam.
20 Domine, salvum me fac, et ad sonum citharæ cantabimus cunctis
diebus vitæ nostræ in domo Domini ».
21 Et iussit Isaias, ut tollerent massam de ficis et
cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
22 Et dixit Ezechias: « Quod erit signum quia ascendam in
domum Domini?”.