01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
02 « Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba
mea ».
03 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super
rotam;
04 et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis,
et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut
faceret.
05 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
06 « Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere,
domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos
in manu mea, domus Israel.
07 Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem
et destruam et disperdam illud;
08 si pænitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod
locutus sum adversus eam, agam et ego pænitentiam super malo, quod
cogitavi ut facerem ei.
09 Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem
illud;
10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam,
pænitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei.
11 Nunc ergo, dic viro Iudæ et habitatoribus Ierusalem dicens:
Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra
vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite
vias vestras et opera vestra ».
12 Qui dixerunt: « Vanum est; post cogitationes enim nostras
ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus ».
13 Ideo hæc dicit Dominus: « Interrogate gentes: quis
audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israel?
14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquæ
erumpentes frigidæ et defluentes?
15 Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et
impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per
calles in itinere non trito,
16 ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum
sempiternum: omnis, qui præterierit per eam, obstupescet et movebit
caput suum.
17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non
faciem ostendam eis in die perditionis eorum ».
18 Et dixerunt: « Venite, et cogitemus contra Ieremiam
cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a
sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et
non attendamus ad universos sermones eius ».
19 Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum.
20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ
meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis
bonum et averterem indignationem tuam ab eis.
21 Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus
gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduæ, et viri eorum
interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in prœlio.
22 Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos
latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos
absconderunt pedibus meis.
23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in
mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie
tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore
furoris tui abutere eis.
01 Hæc dicit Dominus: « Vade et eme lagunculam figuli
testeam et accipe de senioribus populi et de senioribus sacerdotum
02 et egredere ad vallem Benennom, quæ est iuxta introitum portæ
Fictilium, et prædicabis ibi verba, quæ ego loquar ad te,
03 et dices: Audite verbum Domini, reges Iudæ et habitatores
Ierusalem: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego
inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit
illam, tinniant aures eius,
04 eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et
sacrificaverint in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi et patres
eorum et reges Iudæ; et repleverunt locum istum sanguine innocentium;
05 et ædificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne
in holocaustum Baal: quæ non præcepi nec locutus sum, nec ascenderunt
in cor meum.
06 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur
amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis.
07 Et dissipabo consilium Iudæ et Ierusalem in loco isto; et
subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum et in manu
quærentium animas eorum et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli
et bestiis terræ.
08 Et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum; omnis, qui
præterierit per eam, obstupescet et sibilabit super universa plaga
eius.
09 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum
suarum; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in
angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui quærunt animas
eorum.
10 Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt tecum,
11 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram
populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod
non potest ultra instaurari; et in Topheth sepelientur, eo quod non
sit alius locus ad sepeliendum.
12 Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut
ponam civitatem istam sicut Topheth;
13 et erunt domus Ierusalem et domus regum Iudæ sicut locus
Topheth, immundæ: omnes domus, in quarum domatibus sacrificaverunt
omni militiæ cæli et libaverunt libamina diis alienis ».
14 Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad
prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem
populum:
15 « Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego
inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala,
quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut
non audirent sermones meos ».
01 Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus erat
princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos;
02 et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in
nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini.
03 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de
nervo; et dixit ad eum Ieremias: « Non Phassur vocavit Dominus
nomen tuum sed Pavorem undique.
04 Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et
omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui
videbunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet
eos in Babylonem et percutiet eos gladio.
05 Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem
eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudæ dabo in manu
inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem.
06 Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuæ, ibitis in
captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique
sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti
mendacium ».
07 Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et
invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
08 Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et
vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et
in derisum tota die.
09 Et dixi: « Non recordabor eius neque loquar ultra in
nomine illius ». Et factus est in corde meo quasi ignis
exæstuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.
10 Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu:
« Denuntiate, et denuntiemus eum ». Omnes pacifici mei
observabant lapsum meum: « Forte decipietur, et prævalebimus
adversus eum et consequemur ultionem ex eo ».
11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui
persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer,
quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam
delebitur.
12 Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et
cor, videam, quæso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam
meam.
13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam
pauperis de manu malorum.
14 Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me
mater mea, non sit benedicta.
15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: « Natus
est tibi puer masculus » et gaudio lætificavit eum;
16 sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et
non pænituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore
meridiano,
17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea
sepulcrum, et vulva eius conceptus æternus.
18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et
consumerentur in confusione dies mei?
01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit ad
eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ et Sophoniam filium Maasiæ
sacerdotem dicens:
02 « Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex
Babylonis prœliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum
secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis ».
03 Et dixit Ieremias ad eos: « Sic dicetis Sedeciæ:
04 Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli,
quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem
Babylonis et Chaldæos, qui obsident vos in circuitu murorum; et
congregabo eos in medio civitatis huius.
05 Et debellabo ego vos in manu extenta et in brachio forti et in
furore et in indignatione et in ira grandi
06 et percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestias:
pestilentia magna morientur.
07 Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudæ et servos
eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et
gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu
inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum; et percutiet eos
in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur.
08 Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram
vobis viam vitæ et viam mortis:
09 qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio et fame et peste;
qui autem egressus fuerit et transfugerit ad Chaldæos, qui obsident
vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in
bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam
igni.
11 Et domui regis Iudæ: Audite verbum Domini,
12 domus David. Hæc dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et
eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis
indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter
malitiam operum vestrorum.
13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis, petram in planitie, ait
Dominus; qui dicitis: “Quis invadet nos? Et quis ingredietur domos
nostras?”.
14 Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit
Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in
circuitu eius ».
01 Hæc dicit Dominus: « Descende in domum regis Iudæ et
loqueris ibi verbum hoc
02 et dices: Audi verbum Domini, rex Iudæ, qui sedes super solium
David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas
istas.
03 Hæc dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi
oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite
affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne
effundatis in loco isto.
04 Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per
portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius
et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
05 Quod si non audieritis verba hæc, in memetipso iuravi, dicit
Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.
06 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Iudæ: Galaad tu mihi,
caput Libani, verumtamen ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles,
07 et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius, et
succident electas cedros tuas et præcipitabunt in ignem.
08 Et pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc, et dicet
unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic
grandi?”.
09 Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui
et adoraverint deos alienos et servierint eis” ».
10 Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite
eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram
nativitatis suæ.
11 Quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Iosiæ regem Iudæ, qui
regnavit pro Iosia patre suo: « Qui egressus est de loco isto,
non revertetur huc amplius,
12 sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram
istam non videbit amplius ».
13 Væ, qui ædificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non
in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non
reddet ei;
14 qui dicit: « Ædificabo mihi domum latam et cenacula
spatiosa »; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina
pingitque sinopide!
15 Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus
numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc
bene erat ei.
16 Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. « Numquid
non hoc est nosse me? », dicit Dominus.
17 Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam et ad
sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad oppressionem
faciendam.
18 Propterea hæc dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiæ regem
Iudæ: « Non plangent eum: “Væ, frater meus!” et “Væ, soror!”.
Non concrepabunt ei: “Væ, domine!” et “Væ, inclite!”.
19 Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra
portas Ierusalem ».
20 Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de
Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui.
21 Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: « Non
audiam! ». Hæc est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti
vocem meam.
22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in
captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni
malitia tua.
23 Quæ sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo
congemisces, cum venerint tibi dolores quasi dolores parturientis!
24 « Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias,
filius Ioachim rex Iudæ, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum
25 et dabo te in manu quærentium animam tuam et in manu, quorum
tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in
manu Chaldæorum;
26 et mittam te et matrem tuam, quæ genuit te, in terram alienam,
in qua nati non estis, ibique moriemini;
27 et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur,
illuc non revertentur ».
28 Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias?
Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen
eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?
29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini!
30 Hæc dicit Dominus: « Scribite virum istum sterilem,
virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine
eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in
Iuda ».
01 “Væ pastoribus, qui disperdunt et dissipant gregem pascuæ
meæ!, dicit Dominus.
02 Ideo hæc dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt
populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non
visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum
vestrorum, ait Dominus.
03 Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad
quas eiecero eos, et convertam eos ad rura sua, et crescent et
multiplicabuntur.
04 Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos; non
formidabunt ultra et non pavebunt, et nullus quæretur ex numero,
dicit Dominus.
05 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen
iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et
iustitiam in terra.
06 In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit
confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia
nostra.
07 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent
ultra: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra Ægypti!”,
08 sed: “Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel
de terra aquilonis et de cunctis terris!”, ad quas eieceram eos; et
habitabunt in terra sua ».
09 Ad prophetas. Contritum est cor meum in medio mei,
contremuerunt omnia ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi
homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum
eius;
10 quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis
luxit terra, arefacta sunt arva deserti, factus est cursus eorum
malus, et fortitudo eorum iniustitia.
11 « Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo
mea inveni malum eorum, ait Dominus.
12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras proicientur
et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum visitationis
eorum, ait Dominus.
13 Et in prophetis Samariæ vidi fatuitatem: prophetabant in Baal
et decipiebant populum meum Israel.
14 Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium faciunt
et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus pessimorum, ut non
converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut
Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra ».
15 Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas:
« Ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle; a prophetis
enim Ierusalem egressa est pollutio super omnem terram.
16 Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum,
qui prophetant vobis et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur,
non de ore Domini.
17 Dicunt his, qui despiciunt me: “Locutus est Dominus: Pax erit
vobis”; et omni, qui ambulat in pravitate cordis sui, dixerunt: “Non
veniet super vos malum”.
18 Quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit
sermonem eius? Quis consideravit verbum illius et audivit?
19 Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas
erumpens super caput impiorum irruet.
20 Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum
compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis
consilium eius.
21 Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad
eos, et ipsi prophetabant.
22 Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba mea populo
meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab operibus suis
pessimis.
23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de
longe?
24 Si occultabitur vir in absconditis, ego non videbo eum?, dicit
Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo?, dicit Dominus.
25 Audivi, quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo
mendacium atque dicentes: “Somniavi, somniavi”.
26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium
mendacium et prophetantium seductionem cordis sui?
27 Qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei,
propter somnia eorum, quæ narrat unusquisque ad proximum suum, sicut
obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal.
28 Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet
sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?,
dicit Dominus.
29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et
quasi malleus conterens petram?
30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur
verba mea unusquisque a proximo suo.
31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas
et aiunt: “Dicit Dominus”.
32 Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui
narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in
iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil
profuerunt populo huic, dicit Dominus.
33 Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos
dicens: “Quod est onus Domini”, dices ad eos: Vos estis onus;
proiciam quippe vos, dicit Dominus.
34 Et propheta et sacerdos et populus, qui dicit: “Onus Domini”,
visitabo super virum illum et super domum eius.
35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: “Quid
respondit Dominus?” et “Quid locutus est Dominus?”.
36 Sed “Onus Domini” ultra non memorabitis, quia onus erit
unicuique sermo suus, et pervertitis verba Dei viventis, Domini
exercituum, Dei nostri.
37 Hæc dices ad prophetam: “Quid respondit tibi Dominus?” et
“Quid locutus est Dominus?”.
38 Si autem “Onus Domini” dixeritis, propter hoc hæc dicit
Dominus: Quia dixistis sermonem istum: “Onus Domini”, et misi ad vos
dicens: Nolite dicere: “Onus Domini”;
39 propterea, ecce ego tollam vos portans et proiciam vos et
civitatem, quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea;
40 et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam
æternam, quæ numquam oblivione delebitur ».