01 Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi
ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis
Iechoniam filium Ioachim regem Iudæ et principes eius et fabrum et
inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem.
02 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse
primi temporis; et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ
comedi non poterant, eo quod essent malæ.
03 Et dixit Dominus ad me: « Quid tu vides, Ieremia? ».
Et dixi: « Ficus, ficus bonas, bonas valde, et malas, malas
valde, quæ comedi non possunt, eo quod sint malæ ».
04 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
05 « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Sicut ficus hæ bonæ,
sic cognoscam transmigrationem Iudæ, quam emisi de loco isto in
terram Chaldæorum, in bonum.
06 Et ponam oculos meos super eos ad placandum et reducam eos in
terram hanc et ædificabo eos et non destruam et plantabo eos et non
evellam.
07 Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt
mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in
toto corde suo.
08 Et sicut ficus pessimæ, quæ comedi non possunt, eo quod sint
malæ, hæc dicit Dominus, sic dabo Sedeciam regem Iudæ et principes
eius et reliquos de Ierusalem, qui remanserunt in terra hac et qui
habitant in terra Ægypti.
09 Et dabo eos in vexationem afflictionemque omnibus regnis
terræ, in opprobrium et in proverbium et in derisum et in
maledictionem in universis locis, ad quæ eieci eos.
10 Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur
de terra, quam dedi eis et patribus eorum ».
01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iudæ in
anno quarto Ioachim filii Iosiæ regis Iudæ — ipse est annus primus
Nabuchodonosor regis Babylonis —
02 quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum Iudæ et ad
universos habitatores Ierusalem dicens:
03 « A tertio decimo anno Iosiæ filii Amon regis Iudæ usque
ad diem hanc, iste tertius et vicesimus est annus, factum est verbum
Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens et loquens,
et non audistis.
04 Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas,
consurgens diluculo mittensque; et non audistis neque inclinastis
aures vestras, ut audiretis,
05 cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a
pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit
Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum;
06 et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis adoretisque
eos, neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum,
et non affligam vos.
07 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam
provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum”.
08 Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non
audistis verba mea,
09 ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis,
ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et
adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super
omnes nationes, quæ in circuitu illius sunt; et interficiam eos et
ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas.
10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi
et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ,
11 et erit universa terra hæc in solitudinem et in stuporem, et
servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis.
12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem
Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum et
super terram Chaldæorum; et ponam illam in solitudines sempiternas.
13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum
contra eam, omne, quod scriptum est in libro isto, quæcumque
prophetavit Ieremias adversum omnes gentes.
14 Quia servient eis etiam illi, gentes multæ et reges magni, et
reddam eis secundum opera eorum et secundum facta manuum
suarum ».
15 Quia sic dicit Dominus, Deus Israel, ad me: « Sume
calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis
gentibus, ad quas ego mittam te;
16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii, quem ego
mittam inter eos ».
17 Et accepi calicem de manu Domini et propinavi cunctis
gentibus, ad quas misit me Dominus,
18 Ierusalem et civitatibus Iudæ et regibus eius et principibus
eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem, in sibilum et in
maledictionem, sicut est dies ista;
19 pharaoni regi Ægypti et servis eius et principibus eius et
omni populo eius;
20 et omni vulgo promiscuo et cunctis regibus terræ Us et cunctis
regibus terræ Philisthim et Ascaloni et Gazæ et Accaroni et reliquiis
Azoti,
21 Edom et Moab et filiis Ammon;
22 et cunctis regibus Tyri et universis regibus Sidonis et
regibus terræ insularum, qui sunt trans mare;
23 et Dedan et Thema et Buz et universis, qui attonsi sunt in
comam;
24 et cunctis regibus Arabiæ et cunctis regibus vulgi promiscui,
qui habitant in deserto,
25 et cunctis regibus Zimri et cunctis regibus Elam et cunctis
regibus Medorum,
26 cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe,
unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terræ, quæ super faciem
eius sunt; et rex Sesach bibet post eos.
27 « Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: Bibite et inebriamini et vomite; et cadite neque surgatis a
facie gladii, quem ego mittam inter vos.
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua, ut bibant,
dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis;
29 quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum,
ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes;
gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus
exercituum.
30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc et dices ad illos:
Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit vocem
suam; rugiens rugiet super pascua sua, celeuma quasi calcantium
concinetur adversus omnes habitatores terræ.
31 Pervenit sonitus usque ad extrema terræ, quia iudicium Domino
cum gentibus; in iudicium venit ipse cum omni carne; impios tradidit
gladio, dicit Dominus.
32 Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egreditur de
gente in gentem, et turbo magnus surgit a summitatibus terræ ».
33 Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terræ usque ad
summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in
sterquilinium super faciem terræ erunt.
34 Ululate, pastores, et clamate; et volutamini vos in pulvere,
optimates gregis, quia completi sunt dies vestri ad occisionem et ad
dispersionem vestram, et cadetis quasi vasa pretiosa.
35 Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus
gregis.
36 Vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis, quia
vastavit Dominus pascua eorum.
37 Et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra
eorum in desolationem, a facie iræ violentæ et a facie iræ furoris
Domini.
01 In principio regni Ioachim filii Iosiæ regis Iudæ factum est
verbum istud a Domino dicens:
02 « Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et
loqueris ad omnes civitates Iudæ, de quibus veniunt, ut adorent in
domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris
ad eos: noli subtrahere verbum,
03 si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala,
et pæniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum
eorum.
04 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, ut
ambuletis in lege mea, quam dedi vobis,
05 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego
misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis,
06 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in
maledictionem cunctis gentibus terræ ».
07 Et audierunt sacerdotes et prophetæ et omnis populus Ieremiam
loquentem verba hæc in domo Domini.
08 Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quæ præceperat ei
Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum
sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens: « Morte
moriaris!
09 Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit
domus hæc, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit
habitator”? ». Et congregatus est omnis populus adversus
Ieremiam in domo Domini.
10 Et audierunt principes Iudæ verba hæc et ascenderunt de domo
regis in domum Domini et sederunt in introitu portæ domus Domini
Novæ.
11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem
populum dicentes: « Iudicium mortis est viro huic, quia
prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus
vestris ».
12 Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum
dicens: « Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad
civitatem hanc omnia verba, quæ audistis.
13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite
vocem Domini Dei vestri, et pænitebit Dominum mali, quod locutus est
adversum vos.
14 Ego autem ecce in manibus vestris sum; facite mihi, quod bonum
et rectum est in oculis vestris.
15 Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me,
sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem
istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos,
ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc ».
16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et
prophetas: « Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine
Domini Dei nostri locutus est ad nos ».
17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ et dixerunt ad omnem
cœtum populi loquentes:
18 « Michæas Morasthites fuit propheta in diebus Ezechiæ
regis Iudæ et ait ad omnem populum Iudæ dicens: “Hæc dicit Dominus
exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem in acervum lapidum
erit, et mons domus in excelsa silvarum”.
19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Iudæ et omnis Iuda?
Numquid non timuerunt Dominum et deprecati sunt faciem Domini, et
pænituit Dominum mali, quod locutus fuerat adversum eos? Et nos
facimus malum grande contra animas nostras! ».
20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei
de Cariathiarim et prophetavit adversus civitatem istam et adversus
terram hanc iuxta omnia verba Ieremiæ.
21 Et audivit rex Ioachim et omnes potentes et principes eius
verba hæc, et quæsivit rex interficere eum; et audivit Urias et
timuit fugitque et ingressus est Ægyptum.
22 Et misit rex Ioachim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor
et viros cum eo in Ægyptum;
23 et eduxerunt Uriam de Ægypto et adduxerunt eum ad regem
Ioachim, et percussit eum gladio et proiecit cadaver eius in
sepulcris filiorum vulgi.
24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non
traderetur in manus populi, et interficerent eum.
01 In principio regni Sedeciæ filii Iosiæ regis Iudæ factum est
verbum istud ad Ieremiam a Domino dicens:
02 « Hæc dicit Dominus ad me: Fac tibi vincula et iuga et
pones ea in collo tuo
03 et mittes ea ad regem Edom et ad regem Moab et ad regem
filiorum Ammon et ad regem Tyri et ad regem Sidonis in manu
nuntiorum, qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem Iudæ;
04 et præcipies eis, ut ad dominos suos loquantur: Hæc dicit
Dominus exercituum, Deus Israel: Hæc dicetis ad dominos vestros:
05 Ego feci terram et hominem et iumenta, quæ sunt super faciem
terræ, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam
ei, qui placuit in oculis meis.
06 Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri
dedi ei, ut serviant illi;
07 et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius,
donec veniat tempus terræ eius etiam ipsius; et servient ei gentes
multæ et reges magni.
08 Gens autem et regnum, quod non servierit Nabuchodonosor regi
Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo regis
Babylonis, in gladio et in fame et in peste visitabo super gentem
illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu eius.
09 Vos ergo nolite audire prophetas vestros et divinos et
somniatores et augures et maleficos, qui dicunt vobis: “Non servietis
regi Babylonis”,
10 quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra
vestra, et eiciam vos, et pereatis.
11 Porro gens, quæ subiecerit cervicem suam sub iugo regis
Babylonis et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus,
et colet eam et habitabit in ea ».
12 Et ad Sedeciam regem Iudæ locutus sum secundum omnia verba hæc
dicens: « Subicite colla vestra sub iugo regis Babylonis et
servite ei et populo eius, et vivetis.
13 Quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste,
sicut locutus est Dominus ad gentem, quæ servire noluerit regi
Babylonis?
14 Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: “Non
servietis regi Babylonis”, quia mendacium ipsi loquuntur vobis.
15 Quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine
meo mendaciter, ut eiciam vos et pereatis, tam vos quam prophetæ, qui
vaticinantur vobis ».
16 Et ad sacerdotes et ad populum istum locutus sum dicens:
« Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum,
qui prophetant vobis dicentes: “Ecce vasa domus Domini revertentur de
Babylone nunc cito”. Mendacium enim prophetant vobis.
17 Nolite ergo audire eos, sed servite regi Babylonis, ut
vivatis. Quare datur hæc civitas in solitudinem?
18 Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant
Domino exercituum, ut non veniant vasa, quæ derelicta fuerant in domo
Domini et in domo regis Iudæ et in Ierusalem, in Babylonem ».
19 Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas et ad mare et ad
bases et ad reliqua vasorum, quæ remanserunt in civitate hac,
20 quæ non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis, cum transferret
Iechoniam filium Ioachim regem Iudæ de Ierusalem in Babylonem et
omnes optimates Iudæ et Ierusalem;
21 quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad vasa, quæ
derelicta sunt in domo Domini et in domo regis Iudæ et Ierusalem:
22 “In Babylonem transferentur et ibi erunt usque ad diem
visitationis eorum, dicit Dominus; et afferri faciam ea et restitui
in loco isto ».
01 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis
Iudæ, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius
Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni
populo dicens:
02 « Hæc dicit Domi nus exercituum, Deus Israel: Contrivi
iugum regis Babylonis.
03 Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum
omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de
loco isto et transtulit ea in Babylonem.
04 Et Iechoniam filium Ioachim regem Iudæ et omnem
transmigrationem Iudæ, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam
ad locum istum, ait Dominus; conteram enim iugum regis
Babylonis ».
05 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis
sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini,
06 et ait Ieremias propheta: « Amen, sic faciat Dominus!
Suscitet Dominus verba tua, quæ prophetasti, ut referantur vasa in
domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
07 Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et
in auribus universi populi:
08 Prophetæ, qui fuerunt ante me et ante te ab initio et
prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prœlio et
de afflictione et de peste;
09 propheta, qui vaticinatur pacem, cum venerit verbum eius,
scietur propheta, quem misit Dominus in veritate ».
10 Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiæ prophetæ et
confregit illud;
11 et ait Hananias in conspectu omnis populi dicens: « Hæc
dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis Babylonis
post duos annos dierum de collo omnium gentium ». Et abiit
Ieremias propheta in viam suam.
12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, postquam confregit
Hananias propheta iugum de collo Ieremiæ prophetæ, dicens:
13 “Vade et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Iuga lignea
contrivisti et facies pro eis iuga ferrea.
14 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum
posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant
Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias
terræ dedi ei ».
15 Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam: “Audi,
Hanania! Non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum
in mendacio.
16 Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce emittam te a facie terræ; hoc
anno morieris, adversum enim Dominum prævaricationem locutus
es ».
17 Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense
septimo.
01 Et hæc sunt verba epistulæ, quam misit Ieremias propheta de
Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et
ad prophetas et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de
Ierusalem in Babylonem,
02 postquam egressus est Iechonias rex et domina et eunuchi et
principes Iudæ et Ierusalem et faber et inclusor de Ierusalem,
03 in manu Elasa filii Saphan et Gamariæ filii Helciæ, quos misit
Sedecias rex Iudæ ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem
dicens:
04 « Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni
transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem:
05 Ædificate domos et habitate et plantate hortos et comedite
fructum eorum,
06 accipite uxores et generate filios et filias et date filiis
vestris uxores et filias vestras date viris, et pariant filios et
filias, et multiplicamini ibi et nolite esse pauci numero.
07 Et quærite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et
orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
08 Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos
seducant prophetæ vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini
vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quæ vos somniatis,
09 quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi
eos, dicit Dominus.
10 Quia hæc dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone
septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum
bonum, ut reducam vos ad locum istum.
11 Ego enim scio cogitationes, quas ego cogito super vos, ait
Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis
posteritatem et spem.
12 Et invocabitis me et ibitis; et orabitis me, et ego exaudiam
vos.
13 Quæretis me et invenietis, cum quæsieritis me in toto corde
vestro.
14 Et inveniar a vobis, ait Dominus, et reducam captivitatem
vestram et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis,
ad quæ expuli vos, dicit Dominus; et reverti vos faciam ad locum, de
quo transmigrare vos feci.
15 Quia dixistis: “Suscitavit nobis Dominus prophetas in
Babylone”.
16 Quia hæc dicit Dominus ad regem, qui sedet super solium David,
et ad omnem populum habitatorem urbis huius, ad fratres vestros, qui
non sunt egressi vobiscum in transmigrationem,
17 hæc dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eis gladium et
famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non
possunt, eo quod pessimæ sint;
18 et persequar eos in gladio et in fame et in pestilentia et
dabo eos in vexationem universis regnis terræ, in maledictionem et in
stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus, ad quas ego
eieci eos,
19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misi ad
eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens, et non
audistis, dicit Dominus.
20 Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio, quam emisi
de Ierusalem in Babylonem.
21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium
Colaiæ et ad Sedeciam filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine
meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris;
22 et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudæ, quæ
est in Babylone, dicentium: “Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut
Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!”;
23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israel et mœchati sunt in
uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo
mendaciter, quod non mandavi eis. Ego enim scio et sum testis, dicit
Dominus.
24 Et ad Semeiam Nehelamiten dices:
25 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti
in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad
Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens:
26 “Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis
præfectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et
prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula.
27 Et nunc quare non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui
prophetat vobis?
28 Quia super hoc misit ad nos in Babylonem dicens: Longum est;
ædificate domos et habitate et plantate hortos et comedite fructum
eorum” ».
29 Legit ergo Sophonias sacerdos epistulam istam in auribus
Ieremiæ prophetæ.
30 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
31 « Mitte ad omnem transmigrationem dicens: Hæc dicit
Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis
Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
32 idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam
Nehelamiten et super semen eius; non erit ei vir sedens in medio
populi huius, et non videbit bonum, quod ego faciam populo meo, ait
Dominus, quia prævaricationem locutus est adversus
Dominum ».