01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
02 « Hæc dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi
omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro;
03 ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem
populi mei Israel et Iudæ, ait Dominus, et convertam eos ad terram,
quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam ».
04 Et hæc verba, quæ locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:
05 « Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus,
formido et non est pax.
06 Interrogate et videte, si generat masculus; quare ergo vidi
omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et conversæ
sunt universæ facies in auruginem?
07 Væ, quia magna dies illa, nec est similis eius, tempusque
tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur.
08 Et erit: in die illa, ait Dominus exercituum, conteram iugum
eius de collo tuo et vincula tua dirumpam; et non dominabuntur ei
amplius alieni,
09 sed servient Domino Deo suo et David regi suo, quem suscitabo
eis.
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque
paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen
tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et
securus erit, et non erit quem formidet;
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim
consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te; te autem
non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio nec quasi
innocenti parcam tibi.
12 Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima
plaga tua;
13 non est qui iudicet iudicium tuum; sunt ulceri medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, te non quærunt; plaga enim
inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem
iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15 Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus.
Propter multitudinem iniquitatis tuæ et propter dura peccata tua feci
hæc tibi.
16 Propterea omnes, qui comedunt te, devorabuntur, et universi
hostes tui in captivitatem ducentur, et, qui te vastant, vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17 Obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te,
dicit Dominus, quia Eiectam vocaverunt te, Sion hæc, quæ non habebat
requirentem.
18 Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum
Iacob et tectis eius miserebor, et ædificabitur civitas in ruinis
suis, et arx in loco suo fundabitur;
19 et egredietur de eis laus voxque ludentium. Et multiplicabo
eos, et non imminuentur, et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20 Et erunt filii eius sicut a principio, et cœtus eius coram me
permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum.
21 Et erit dux eius ex eo, et princeps de medio eius procedet; et
applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est, qui pignori
dabit cor suum, ut appropinquet mihi?, ait Dominus.
22 Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens; in capite
impiorum conquiescet.
24 Non cessabit ab ira indignationis Dominus, donec faciat et
compleat cogitationes cordis sui; in novissimo dierum intellegetis
ea.
01 In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis
cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
02 Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui
remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel ».
03 De longe Dominus apparuit mihi: « In caritate perpetua
dilexi te; ideo attraxi te in misericordia.
04 Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israel; adhuc
ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium.
05 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ; plantabunt
plantantes et vindemiabunt.
06 Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim:
“Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum”.
07 Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia propter Iacob et
hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine,
populum tuum, reliquias Israel”.
08 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab
extremis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et
pariens simul: cœtus magnus revertentium huc.
09 In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam
eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia
factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est ».
10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quæ
procul sunt, et dicite: « Qui dispersit Israel, congregabit eum
et custodiet eum sicut pastor gregem suum ».
11 Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu
potentioris.
12 Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona
Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum;
eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.
13 Tunc lætabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul.
« Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et
lætificabo a dolore suo.
14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus
bonis meis adimplebitur », ait Dominus.
15 Hæc dicit Dominus: « Vox in Rama audita est
lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et
nolentis consolari super eis, quia non sunt ».
16 Hæc dicit Dominus: « Quiescat vox tua a ploratu, et oculi
tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et
revertentur de terra inimici.
17 Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii
ad terminos suos.
18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem: “Castigasti me, et
eruditus sum quasi iuvenculus indomitus; converte me, et convertar,
quia tu Dominus Deus meus.
19 Postquam enim convertisti me, egi pænitentiam; et postquam
ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam
sustinui opprobrium adulescentiæ meæ”.
20 Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis,
quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco
conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor
eius », ait Dominus.
21 Statue tibi lapides, pone tibi signa, dirige cor tuum in iter,
viam, in qua ambulasti; revertere, virgo Israel, revertere ad
civitates tuas istas.
22 Usquequo vagaberis, filia rebellis? Quia creavit Dominus novum
super terram: femina circumdabit virum.
23 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: « Adhuc dicent
verbum istud in terra Iudæ et in urbibus eius, cum convertero sortem
eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiæ, mons sanctus”.
24 Et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul,
agricolæ et minantes greges.
25 Quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem
saturavi ».
26 Ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi, et somnus meus
dulcis mihi.
27 « Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum
Israel et domum Iudæ semine hominum et semine iumentorum.
28 Et sicut vigilavi super eos, ut evellerem et demolirer et
dissiparem et disperderem et affligerem, sic vigilabo super eos, ut
ædificem et plantem, ait Dominus.
29 In diebus illis non dicent ultra: “Patres comederunt uvam
acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt”,
30 sed unusquisque in iniquitate sua morietur; omnis homo, qui
comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius.
31 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et
domui Iudæ pactum novum;
32 non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua
apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti, pactum, quod
irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies
illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde
eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
34 Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum
dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum
usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et
peccati eorum non memorabor amplius ».
35 Hæc dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ
et stellarum in lumine noctis, qui turbat mare, et fremunt fluctus
eius, Dominus exercituum nomen illi:
36 « Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus, tunc
et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis
diebus ».
37 Hæc dicit Dominus: « Si mensurari potuerint cæli sursum,
et investigari fundamenta terræ deorsum, et ego abiciam universum
semen Israel propter omnia, quæ fecerunt, dicit Dominus.
38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas
Domino a turre Hananeel usque ad portam Anguli,
39 et exibit ultra norma mensuræ in conspectu eius super collem
Gareb et vertetur in Goa,
40 et omnis vallis cadaverum et cineris et universa regio usque
ad torrentem Cedron et usque ad angulum portæ Equorum orientalis
sanctum Domini; non evelletur et non destruetur ultra in
perpetuum ».
01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno decimo
Sedeciæ regis Iudæ; ipse est annus decimus octavus Nabuchodonosor.
02 Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem, et
Ieremias propheta erat clausus in atrio custodiæ, qui erat in domo
regis Iudæ.
03 Clauserat enim eum Sedecias rex Iudæ dicens: « Quare
vaticinaris dicens: “Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam
in manu regis Babylonis, et capiet eam;
04 et Sedecias rex Iudæ non effugiet de manu Chaldæorum, sed
tradetur in manus regis Babylonis, et loquetur os eius cum ore
illius, et oculi eius oculos illius videbunt;
05 et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit, donec visitem
eum, ait Dominus; si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil
prosperum habebitis”? ».
06 Et dixit Ieremias: « Factum est verbum Domini ad me
dicens:
07 Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te
dicens: “Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit
ex propinquitate, ut emas”.
08 Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum
Domini ad vestibulum custodiæ et ait ad me: “Posside agrum meum, qui
est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et
tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini
esset
09 et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in
Anathoth, et appendi ei argentum: septem et decem siclos argenteos.
10 Et scripsi in libro et signavi et adhibui testes et appendi
argentum in statera.
11 Et accepi librum possessionis signatum, continentem
stipulationes et rata, et apertum;
12 et dedi librum possessionis Baruch filio Neriæ filii Maasiæ in
oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant
in libro emptionis, et in oculis omnium Iudæorum, qui sedebant in
atrio custodiæ.
13 Et præcepi Baruch coram eis dicens:
14 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos,
librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est; et
pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis.
15 Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc
possidebuntur domus et agri et vineæ in terra ista.
16 Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis
Baruch filio Neriæ, dicens:
17 Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in
fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi
difficile omne verbum,
18 qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem
patrum in sinum filiorum eorum post eos; Deus magne, potens, Dominus
exercituum nomen eius:
19 magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt
super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias
suas et secundum fructum operum eius.
20 Qui posuisti signa et portenta in terra Ægypti usque ad diem
hanc et in Israel et in hominibus; et fecisti tibi nomen, sicut est
dies hæc.
21 Et eduxisti populum tuum Israel de terra Ægypti in signis et
in portentis et in manu robusta et in brachio extento et in terrore
magno.
22 Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum, ut
dares eis, terram fluentem lacte et melle.
23 Et ingressi sunt et possederunt eam; et non obœdierunt voci
tuæ et in lege tua non ambulaverunt: omnia, quæ mandasti eis, ut
facerent, non fecerunt; et occurrere fecisti eis omnia mala hæc.
24 Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem, ut
capiatur, et urbs data est in manu Chaldæorum, qui prœliantur
adversus eam, in gladio et fame et pestilentia; et quæcumque locutus
es, acciderunt, ut tu ipse cernis.
25 Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe
testes, cum urbs data sit in manu Chaldæorum ».
26 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
27 « Ecce ego Dominus, Deus universæ carnis; numquid mihi
difficile erit omne verbum?
28 Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem istam
in manus Chaldæorum et in manus regis Babylonis, et capiet eam.
29 Et venient Chaldæi prœliantes adversum urbem hanc et
succendent eam igni et comburent eam et domos, in quarum domatibus
sacrificabant Baal et libabant diis alienis libamina ad irritandum
me.
30 Erant enim filii Israel et filii Iudæ iugiter facientes malum
in oculis meis ab adulescentia sua, filii Israel, qui usque nunc
exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
31 Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi
civitas hæc a die, qua ædificaverunt eam, usque ad diem istam, qua
auferetur de conspectu meo
32 propter omnem malitiam filiorum Israel et filiorum Iudæ, quam
fecerunt, ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum,
principes eorum et sacerdotes eorum et prophetæ eorum, viri Iudæ et
habitatores Ierusalem.
33 Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos
diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent
disciplinam.
34 Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen
meum, ut polluerent eam;
35 et ædificaverunt excelsa Baal, quæ sunt in valle Benennom, ut
initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis,
nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in
peccatum deducerent Iudam ».
36 Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus, Deus Israel, ad
civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis
Babylonis in gladio et in fame et in peste:
37 « Ecce ego congregabo eos de universis terris, ad quas
eieci eos in furore meo et in ira mea et in indignatione grandi; et
reducam eos ad locum istum et habitare eos faciam confidenter.
38 Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
39 Et dabo eis cor unum et viam unam, ut timeant me universis
diebus, et bene sit eis et filiis eorum post eos.
40 Et feriam eis pactum sempiternum et non desinam eis benefacere
et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
41 Et lætabor super eis, cum bene eis fecero, et plantabo eos in
terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
42 Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum omne
malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor
ad eos,
43 et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod
deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in
manu Chaldæorum.
44 Agri ementur pecunia et scribentur in libro, et imprimetur
signum, et testes adhibebuntur in terra Beniamin et in circuitu
Ierusalem, in civitatibus Iudæ et in civitatibus montanis et in
civitatibus Sephelæ et in civitatibus, quæ ad austrum sunt, quia
convertam sortem eorum », ait Dominus.
01 Et factum est verbum Domi ni ad Ieremiam secundo, cum adhuc
clausus esset in atrio custodiæ, dicens:
02 « Hæc dicit Dominus, qui facturus est id, Dominus, qui
formaturus est illud et paraturus, Dominus nomen eius:
03 Clama ad me, et exaudiam te et annuntiabo tibi grandia et
inaccessibilia, quæ nescis.
04 Quia hæc dicit Dominus, Deus Israel, super domos urbis huius
et ad domos regis Iudæ, quæ destructæ sunt, pro munitionibus et pro
gladio
05 venientium, ut dimicent cum Chaldæis et impleant eas
cadaveribus hominum, quos percussi in furore meo et in indignatione
mea, abscondens faciem meam a civitate hac propter omnem malitiam
eorum.
06 Ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et
revelabo illis abundantiam pacis et veritatis
07 et convertam sortem Iudæ et sortem Israel et ædificabo eos
sicut a principio.
08 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua, in qua peccaverunt
mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus
deliquerunt mihi et spreverunt me;
09 et erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in
exsultationem cunctis gentibus terræ, quæ audierint omnia bona, quæ
ego facturus sum eis; et pavebunt et turbabuntur in universis bonis
et in omni pace, quam ego faciam eis.
10 Hæc dicit Dominus: Adhuc audietur in loco isto, quem vos
dicitis esse desertum, eo quod non sit homo et iumentum in
civitatibus Iudæ et foris Ierusalem, quæ desolatæ sunt absque homine
et absque habitatore et absque pecore,
11 vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox
dicentium: “Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus,
quoniam in æternum misericordia eius”; et portantium vota in domum
Domini; reducam enim sortem terræ sicut a principio, dicit Dominus.
12 Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto,
absque homine et absque iumento, et in cunctis civitatibus eius
habitaculum pastorum accubantium gregum.
13 In civitatibus montuosis et in civitatibus Sephelæ et in
civitatibus, quæ ad austrum sunt, et in terra Beniamin et in circuitu
Ierusalem et in civitatibus Iudæ adhuc transibunt greges ad manum
numerantis, ait Dominus.
14 Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum,
quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudæ.
15 In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David
germen iustitiæ, et faciet iudicium et iustitiam in terra.
16 In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit
confidenter; et hoc est nomen, quod vocabit eam: Dominus iustitia
nostra.
17 Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui sedeat
super thronum domus Israel;
18 et de sacerdotibus Levitis non interibit vir a facie mea, qui
offerat holocautomata et incendat sacrificium et cædat victimas
omnibus diebus ».
19 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
20 « Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum
cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore
suo,
21 et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut
non sit ex eo filius, qui regnet in throno eius, et cum Levitis
sacerdotibus ministris meis.
22 Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli et metiri arena
maris, sic multiplicabo semen David servi mei et Levitas ministros
meos ».
23 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
24 « Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit
dicens: “Duæ cognationes, quas elegerat Dominus, abiectæ sunt”, et
populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis?
25 Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et
leges cælo et terræ non posui,
26 equidem et semen Iacob et David servi mei proiciam, ut non
assumam de semine eius principes seminis Abraham et Isaac et Iacob;
reducam enim sortem eorum et miserebor eis ».
01 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque
regna terræ, quæ erant sub potestate manus eius, et omnes populi
bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens:
02 « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad
Sedeciam regem Iudæ et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego
tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam
igni;
03 et tu non effugies de manu eius, sed comprehensione capieris
et in manu eius traderis, et oculi tui oculos regis Babylonis
videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
04 Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudæ. Hæc dicit
Dominus ad te: Non morieris in gladio,
05 sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum
regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Væ,
domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum », dicit
Dominus.
06 Et locutus est Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iudæ
universa verba hæc in Ierusalem;
07 et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et
contra omnes civitates Iudæ, quæ reliquæ erant, contra Lachis et
contra Azeca: hæ enim supererant de civitatibus Iudæ urbes munitæ.
08 Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam
percussit rex Sedecias fœdus cum omni populo in Ierusalem prædicans
eis libertatem,
09 ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam
suam, Hebræum et Hebræam, liberos et nequaquam dominarentur eis, id
est in Iudæo et fratre suo.
10 Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui
inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque
ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur
et dimiserunt.
11 Et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et ancillas
suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et in
famulas.
12 Et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino dicens:
13 « Hæc dicit Dominus, Deus Israel: Ego percussi fœdus cum
patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Ægypti de domo
servitutis, dicens:
14 Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem
suum Hebræum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis, et
dimittes eum a te liberum, et non audierunt patres vestri me nec
inclinaverunt aurem suam.
15 Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in
oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum;
et inistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est
nomen meum.
16 Et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis
unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, quos
dimiseratis, ut essent liberi et suæ potestatis, et subiugastis eos,
ut sint vobis servi et ancillæ.
17 Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut
prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico
suo; ecce ego prædico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et
pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ.
18 Et dabo viros, qui prævaricantur fœdus meum et non
observaverunt verba fœderis, quibus assensi sunt in conspectu meo,
sicut vitulum, quem conciderunt in duas partes et transierunt inter
divisiones eius,
19 principes Iudæ et principes Ierusalem, eunuchi et sacerdotes
et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli;
20 et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu quærentium
animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et
bestiis terræ.
21 Et Sedeciam regem Iudæ et principes eius dabo in manus
inimicorum suorum et in manus quærentium animas eorum et in manus
exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
22 Ecce ego præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem
hanc; et prœliabuntur adversus eam et capient eam et incendent igni;
et civitates Iudæ dabo in solitudinem, eo quod non sit
habitator ».